Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 340

by Pliny the Elder


  primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura singulorum exposita. hordeum indis sativum et silvestre, ex quo panis apud eos praecipuus et alica. maxume quidem oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed latiora, altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae rotunditatis.

  antiquissimum in cibis hordeum, sicut atheniensium ritu menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine, qui hordearii vocabantur. polentam quoque graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent, priusquam molant. alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum molunt. quocumque autem genere praeparato vicenis hordei libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque acetabulum, torrentes omnia ante, miscent in mola. qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio.

  panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque fere cibus est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. unum laudibus eius volumen dicavit hippocrates e clarissimis medicinae scientia. tisanae bonitas praecipua uticensi. in aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli. in baetica et africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat turranius. idem olyran et oryzan eandem esse existimat. tisanae conficiendae volgata ratio est.

  simili modo e tritici semine tragum fit, in campania dumtaxat et aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine, sed optimum e trimestri. inventio eius chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata; melius, si et noctu, ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post chium maxime laudatur creticum, mox aegyptium - probatur autem levore et levitate atque ut recens sit - , iam et catoni dictum apud nos.

  hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi aliquot differentiae: longius leviusque aut brevius ac rotundius, candidius nigriusve, cui purpura est opimo ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. hordeum frugum omnium mollissimum est. seri non volt nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex optimis, stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam triticum occupet rubigo - itaque sapientes agricolae triticum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt - , propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in hispaniae carthagine aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in celtiberia, eodemque anno bis nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.

  frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque pollentissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca galliarum propria, copiosa et italiae est, aegypto autem ac syriae ciliciaeque et asiae ac graeciae peculiares zea, oryza, tiphe. aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam italicae parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec italiae, in campania maxime, semenque appellatur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, propter quam homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit, non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret. amylum quoque ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos sitientesque. primus antiquis latii cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, non pane, vixisse longo tempore romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et ennius, antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, videturque tam puls ignota graeciae fuisse quam italiae polenta.

  tritici semine avidius nullum est nec quod plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere. conveniens umidis tractibus, quales italiae sunt et galliae comatae, sed trans alpes in allobrogum tantum remorumque agro pertinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur. e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera laudatissima. praecellit in italia, si campana pisis natae misceatur. rufior illa, at pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano campanae, quam vocant castratam, e modio redire sextarios iv siliginis vel e gregali sine castratura sextarios v, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios iv, furfuris sextarios totidem, e pisana autem siliginis sextarios v, cetera paria sunt. clusina arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt, in reliquis pares. si vero pollinem facere libeat, xvi pondo panis redeunt et cibarii iii furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius gallicae xx libras panis reddit, italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.

  similiago e tritico fit, laudatissima ex africo. iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios v - ita appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae officinae chartariaeque utuntur - , praeterea secundarii sextarios iv furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis p. xxii, e floris modio p. xvi. pretium huic annona media in modios farinae xl asses, similagini octonis assibus amplius, siligini castratae duplum. est et alia distinctio semel ... pollinatam xvii p. panis reddere, bis xviii, ter xix cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios vi.

  siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae maturuere protinus granum dimittentibus. sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat. ex arinca dulcissimus panis. ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro modius grani non xvi libras implet. exteritur in graecia difficulter, ob id iumentis dari ab homero dicta. haec enim est quam olyram vocat. eadem in aegypto facilis fertilisque.

  far sine arista est, item siligo, excepta quae laconica appellatur. adiciuntur his genera bromos et tragos, externa omnia, ab oriente invectae oryzae similia. tiphe et ipsa eiusdem est generis, ex qua fit in nostro orbe oryza. apud graecos est et zea, traduntque eam ac tiphen, cum sint degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.

  tritico nihil est fertilius - hoc ei natura tribuit, quoniam eo maxime alebat hominem - , utpote cum e modio, si sit aptum solum, quale in byzacio africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco Divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus germina, exstantque de ea re epistulae. misit et neroni similiter ccclx stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et leontini siciliae campi fundunt aliique et tota baetica et in primis aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus centum fabis onustus.

  aestiva frumenta diximus sesamam, milium, panicum. sesama ab indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in asia graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud nos vocant irionem, medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et horminum graecis dictum, sed cumino simil
e; seritur cum sesama. hac et irione nullum animal vescitur virentibus.

  pistura non omnium facilis, quippe etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et stella intus denticulata, ut, si intenti pisant, concidantur grana ferrumque frangatur. maior pars italiae nudo utitur pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de ipsa ratione pisendi magonis proponemus sententiam: triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein sole siccatum in pila repeti, simili modo hordeum. huius sextarios xx spargi ii sextariis aquae. lentem torreri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios xx lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. et ipsa autem, quae evalluntur, variam pistrinarum rationem habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula, palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum. mili et panici et sesamae purgamenta adpludam vocant et alibi aliis nominibus.

  milio campania praecipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. fit et panis praedulcis. sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine e cruris venis admixto. aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique novere.

  panico et galliae quidem, praecipue aquitania utitur, sed et circumpadana italia addita faba, sine qua ... ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum. - cetera aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent, milium et panicum aquis minime, cum in folia exeunt. vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emaciari hoc satu existimantes.

  mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius furfuribus minutis et optimis e musto albo triduo maceratis, subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. graeci in binos semodios farinae satis esse bessem fermenti constituere. et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius, ervi aut cicerculae farina ipse fermentabatur; iustum erat ii librae in v semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur, priusquam addatur sal, ad pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt, sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut evalidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.

  panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab opsoniis appellati, ut ostrearii, alias a deliciis, ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici, nec non a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii aut in clibanis cocti, non pridem etiam e parthis invecto quem aquaticum vocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et spongiosam inanitatem, alii parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad operis pistorii genera transeunte cura. durat sua piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum novem diebus maceratum decumo ad speciem tractae subigunt uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum, quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso.

  pistores romae non fuere ad persicum usque bellum annis ab urbe condita super dlxxx. ipsi panem faciebant quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam plautus appellat in fabula, quam aululariam inscripsit, magna ob id concertatione eruditorum, an is versus poetae sit illius, certumque fit atei capitonis sententia cocos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum genera galliae saetis equorum invenere, hispaniae lino excussoria et pollinaria, aegyptus papyro atque iunco.

  sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae saluberrimaeque, quae palma frugum indubitata italiae contingit. fit sine dubio et in aegypto, sed admodum spernenda, in italia vero pluribus locis, sicut veronensi pisanoque agro, in campania tamen laudatissima. campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem [xl] p. planities. terra eius, ut protinus soli natura dicatur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistulosa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens intra se vice suci continet. seritur toto anno, panico semel, bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam odoratiorem sativa. adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud campanos unguenti quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus campanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quae leboriae vocantur, quem phlegraeum graeci appellant. finiuntur leboriae via ab utroque latere consulari, quae a puteolis et quae a cumis capuam ducit.

  alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, mobili, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, quo praecellunt, iam tamen alexandrinae praeferuntur. postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter puteolos et neapolim in colle leucogaeo appellato, extatque Divi Augusti decretum, quo annua ducena milia neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, coloniam deducens capuam, adiecitque causam adserendi, quoniam negassent campani alicam confici sine eo metallo posse. - (in eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes araxi oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati.) -

  alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente. alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole ad dimidium rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e tritico fit tragum, quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert.

  sequitur leguminum natura, inter quae maxime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis. lomentum appellatur farina ex ea, adgravaturque pondus illa et omni legumine, iam vero et pabulo, in pane venali. fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. quin et prisco ritu puls fabata suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique adsumitur. Varro et ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut antecedat hiemem. vergilius eam per ver seri iubet circumpadanae italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae sationis quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo sunt pabulo pecori. aquas in flore maxime concupiscit, cum vero defloruit, exiguas desiderat.
solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa macedoniam thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva. nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri fabarias appellant, item in mauretania silvestris passim, sed praedura et quae percoqui non possit. nascitur et in aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis timentes refugiunt. longitudo scapo quattuor cubitorum est amplissima, crassitudo digiti. ni genicula abessent, molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas; folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, cruda et omni modo cocta, harundinum radicibus similis. nascitur et in syria ciliciaque et in toronae chalcidices lacu.

  ex leguminibus autumno vereve seruntur lens et in graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta.

  ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album nigrumque; est et columbinum, quod alii venerium appellant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

  siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum longae et ad figuram seminis latae, piso cylindratae. passiolorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus octobr. in kal. novembris. legumina, cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum. quamquam prius de rapis dixisse conveniat - in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius graeci, et ipsi tamen inter hortensia - si iustus ordo fiat, a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus praestantior ab iis non est.

 

‹ Prev