Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 347

by Pliny the Elder


  lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit, alterum graeciae seritur radice vel semine vere primo vel autumno, ut hygino placet, februario, augusto, septembri, octobri, solo quam altissime refosso. annicula utilis esse incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pastinaca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae utile. est et quartum genus in eadem similitudine pastinacae, quam nostri gallicam vocant, graeci vero daucon, cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta dicendum.

  siser et ipsum tiberius princeps nobilitavit flagitans omnibus annis e germania. gelduba appellatur castellum rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta, quae mulso in cibis temperata etiam in gratiam vertitur. nervus idem et pastinacae maiori, dumtaxat anniculae. siseris satus mensibus februario, martio, aprili, augusto, septembri, octobri.

  brevior his est et torosior amariorque inula per se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluberrima. pluribus modis austeritate victa gratiam invenit. namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata pluribus modis et tunc mixta defruto aut subacta melle uvisve passis aut pinguibus caryotis. alio rursus modo cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut thymo variata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata maxime iuliae augustae cotidiano cibo. supervacuum eius semen, quoniam oculis ex radice ex radice excisis, ut harundo, seritur, et haec autem et siser et pastinaca utroque tempore, vere et autumno, magnis seminum intervallis, inula ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruticat. siser transferre melius.

  proxima hinc est bulborum natura, quos cato in primis serendos praecipit celebrans megaricos. verum nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuendoque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis asperior. duo genera medicae, masculae albis foliis, feminae nigris. set tertium genus est cibis gratum, epimenidu vocatur, angustius folio ac minus asperum. seminis plurimum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se trahunt capita. sponte nascuntur copiosissimae in baliaribus ebusoque insulis ac per hispanias. unum de eis volumen condidit pythagoras philosophus, colligens medicas vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe cum quidam crudi mandantur, ut in cherroneso taurica. post hos in africa nati maxime laudantur, mox apuli. genera graeci haec fecere: bolbinen, setanion, opitiona, cyica, aegilopa, sisyrinchion. in hoc mirum imas eius radices crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter genera et quod in aegypto aron vocant, scillae proximum amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amaritudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in praenestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in remorum arvis.

  hortensiis omnibus fere singulae radices, ut raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, ut quae descendat ad tria cubita - silvestri minor - , et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen capillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorundam geniculatae sunt, ut graminis. quae rectam non habent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quaedam numerosiora sunt radice quam folio, ut spalax, perdicium, crocum. florent confertim serpullum, habrotonum, napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coepere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in heliotropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt cepae, getio.

  alium cepasque inter deos in iureiurando habet aegyptus. cepae genera apud graecos sarda, samothracia, alsidena, setania, schista, ascalonia, ab oppido iudaeae nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue cypriis, minime cnidiis. omnibus corpus totum pingui tunicarum cartilagine. e cunctis setania minima, excepta tusculana, sed dulcis. schista autem et ascalonia condiuntur. schistam hieme cum coma sua relincunt, vere folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi iubent, ut in capita crescant potius quam in semen. ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent, transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti temporis pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem emittunt et semen ipsaeque evanescunt. est et colorum differentia; in isso enim et sardibus candidissimae proveniunt. sunt in honore et creticae, de quibus dubitant, an eaedem sint quae ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci. apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam illi getion, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus martio, aprili, maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: africana, gallica, tusculana, ascalonia, amiternina, optima autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sicut quam condita. seritur amiternina frigidis et umidis locis, et sola alii modo capite, reliquae semine proximaque aestate nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod increscit. sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus annis separatim semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. servantur autem optime in paleis. getium paene sine capite est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde, saepiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extirpatis radicibus herbarum, in iugera denas libras, intermisceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari praeterea et sariri, si non saepius, quater. ascaloniam mense februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere incipiens, antequam inarescat, metunt.

  et de porro in hac cognatione dici conveniat, praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit princeps nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seritur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat, stercoraturque semper, si nutriatur in capita, antequam secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita dilatabant - hoc item in bulbis - , nunc sarculo leviter convelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant. insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum aegypto, mox ostiae atque ariciae. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque, levioribus incisuris. fama est melam equestris ordinis, reum ex procuratione a tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu. ampliorem modum negant noxium esse.

  alium ad multa ruris praecipue medicamenta prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur universum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, ut cepis, nullum tamen coctis. generum differentia in tempore - praecox maturescit lx diebus - , tum in magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere
graeci appellavere alium cyprium, alii ἀντισκόροδον, praecipue africae celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque grumulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter grana digiti iiii interesse debent, simul atque tria folia eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in coitu. sine his menander e graecis auctor est alium edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter compitalia ac saturnalia seri aptissime putent. alium et semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri crassitudinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio consummatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque inveterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abundeque ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere alium cepamque extra terram quoque certum est et cauliculo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime putant. alium est et in arvis sponte nascens - alum vocant - , quod adversus improbitatem alitum depascentium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum vocant, odore simili, capite praetenui, foliis grandibus.

  in horto satorum celerrime nascuntur ocimum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, cucurbita septimo - prior cucumis - , nasturtium, sinapi quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepae xviiii aut xx, gethyum x aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post xxx diem, omnium autem difficillime apium. xl enim die cum celerrime, l maiore ex parte emergit. aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum. mirum in betae semine: non enim totum eodem anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt.

  semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata, ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore, item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis, sinapi, rapo. nudum semen est coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis in lanugine. nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris serendum praecipiunt, ut laetius proveniat; sato pavitur terra. et cuminum qui serunt, precantur ne exeat. quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto. nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum - praecidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis - , quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices anniferorum relinquuntur. eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capitata, ut apium et beta. caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem.

  singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio. id enim, quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius.

  lactucae graeci tria fecere genera: unum lati caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint - folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut alibi consumpto incremento - , alterum rotundi caulis, tertium sessile, quod laconicum vocant. alii colore et tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, quarum semen mense ianuario seratur, albas, quarum martio, rubentes, quarum aprili, et omnium earum plantas post binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt: purpureas, crispas, cappadocias, graecas, longioris has folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis similis. pessimum autem genus cum exprobratione amaritudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio albae, quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quamquam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen a lacte. purpuream maximae radicis caecilianam vocant, rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα quidamque εὐνουχεῖον, quoniam haec maxime refragetur veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique adpetentiam faciunt. divus certe augustus lactuca conservatus in aegritudine fertur prudentia musae medici, cum prioris c. aemili religio nimia eam negaret, in tantum recepta commendatione, ut servari etiam in alienos menses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lactuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae cilicia vocatur, folio cappadociae, ni crispum latiusque esset.

  neque ex eodem genere possint dici neque ex alio intubi, hiemis hi patientiores virusque praeferentes, sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno, plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et erraticum intubum, quod in aegypto cichorium vocant, de quo plura alias.

  inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum prorogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. seruntur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque, binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem. legitimum tamen a bruma semen iacere, plantam favonio transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno. albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi. seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri ablaqueatas humo. quidam et aliter amplitudinem augent, recisis, cum ad semipedem excreverint, fimoque suillo recenti inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat, quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incremento congeratur in medias atque increscentia folia contra ipsa religentur.

  beta hortensiorum levissima est. eius quoque a colore duo genera graeci faciunt, nigrum et candidius, quod praeferunt - parcissimi seminis - appellantque siculum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam. nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a temporibus satus. quamquam et iunio seritur; transfertur autumno planta. hae quoque et oblini fimo radices suas locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas excitetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degustare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint. gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi, species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis, cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. neque alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes aliquando se pandunt, multum et soli natura conferente, siquidem in circeiensi agro amplissimae proveniunt. sunt qui betas punico m
alo florente optime seri existiment, transferri autem, cum v foliorum esse coeperint. mira differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhiberi, et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor, eodem betae foliis demersis restitui.

  olus caulesque, quibus nunc principatus hortorum, apud graecos in honore fuisse non reperio, sed cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. brassica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum v foliorum est. cymam a prima satione praestat proximo vere. hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cauliculus, apici luxuriae et per eum druso caesari fastiditus, non sine castigatione tiberi patris. post cymam ex eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi, mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multifero, donec fertilitate sua consumatur. altera satio ab aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere plantatur, ne prius cyma quam caule pariat. tertia circa solstitium, ex qua, si umidior locus sit, aestate, si siccior, autumno plantatur. umor fimumque si defuere, maior saporis gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimum asininum maxime convenit.

 

‹ Prev