communia autem sponte nascentibus candor, caulis interdum cubitali longitudine, in thyrso et foliis scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discutiant. sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia cum lacte mulierum, argema, nubiculas, cicatrices adustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum purgat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus medetur in vino potus. et folia thyrsique triti ex aceto bibuntur, vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando necant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto. inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda vitia alvi. urinae difficultates sucus emendat. crateuas eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus efficacem. peculiares earum effectus - praeter iam dictos somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrigerandi, stomachum purgandi, sanguinem augendi - non pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae numquam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem incitat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est: sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. lentitiam pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus purgant, stomachis dissolutis utilissimae. adiuvantur in eos usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad intinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite aut vino absinthite, si et tussis sentiatur, hysopite admixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam praecordiorum. dantur et melancholicis candidae copiosiores et ad vesicae vitia. praxagoras et dysintericis dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt, coercent, initio cum aphronitro, mox in vino. tritae igni sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dederunt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguantur oculi, et ad vitia, quae frigore in his facta sint. miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non secus quam habrotonum cum melle attico; purgari et feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari; semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in somno conpesci; temptantes aquas non nocere lactucam edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere claritati oculorum tradiderunt.
nec beta sine remediis est utraque: sive candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur; candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra taenias; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt, atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium sedat infusus iis. ciet urinam, medetur dysintericis iniecta et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus sucus et contra serpentium ictus valet, sed hoc radici dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit. alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera, quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus, quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi et ventris sistit.
est et beta silvestris quam limonium vocant, alii neuroidem, multum minoribus foliis tenuioribusque ac densioribus; undecim saepe cauli uni. huius folia ambustis utilia gustantium os adstringunt. semen acetabuli mensura dysintericis prodest. aqua betae radice decocta maculas vestium elui dicunt, item membranarum.
intubi quoque non extra remedia sunt. sucus eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur. erraticum apud nos quidam ambubaiam appellavere. in aegypto cichorium vocant quod silvestre est, sativum autem serim, quod est minus et venosius.
cichorium refrigerat in cibo sumptum vel inlitum collectiones; sucus decocti ventrem solvit, iocineri et renibus et stomacho prodest. item, si in aceto decoquatur, urinae tormina discutit, item morbum regium e mulso, si sine febri sit. vesicam adiuvat. mulierum quidem purgationibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos partus trahat. adiciunt magi suco totius cum oleo perunctos favorabiliores fieri et quae velint facilius impetrare. quamquam idem propter singularem salubritatem aliqui chreston appellant, alii pancration.
est et silvestre genus alterum - hedypnoida vocant - , latioris folii. stomachum dissolutum adstringit cocta, crudaque sistit alvum. et dysintericis prodest, magis cum lente. rupta et convulsa utroque genere iuvantur, item genitura quibus valetudinis morbo effluat.
seris et ipsa, lactucae simillima, duorum generum est silvestris: melior nigra et aestiva, deterior hiberna et candidior. utraque amara, stomacho utilissima; praecipue quem umor vexet cum aceto in cibo refrigerant vel inlitae, discutiuntque et alios quam stomachi. cum polenta silvestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis inlinuntur super sinistram mammam et ex aceto. omnes hae et podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item quibus genitura effluat, alterno dierum potu. petronius diodotus, qui ἀνθολογούμενα scripsit, in totum damnavit serim multis modis arguens, sed aliorum omnium opinio resistit.
brassicae laudes longum est exsequi, cum et chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per singula membra hominis digestum et dieuches, ante omnes autem pythagoras, et cato non parcius celebraverit, cuius sententiam vel eo diligentius persequi par est, ut noscatur, qua medicina usus sit annis dc populus romanus. in tres species divisere eam graeci antiquissimi: crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alteram heliam, latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est proprie appellata crambe, tenuioribus foliis et simplicibus densissimisque, amarior, sed efficacissima. cato crispam maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno. prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scintillationique, stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui terat haec, validiorem fieri se sentiat. ergo vel cum his tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae autem morbisque articulariis inlini cum ruta et coriandro et salis mica et hordei farina; aqua quoque eius decocta nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet ac bis die tritam inponi. sic etiam fistulas et luxata et tumores, quos evocari quosque discuti opus sit. insomnia etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni edint quam plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum decoquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi per vinum nigrum pota. quin et urinam eius, qui brassicam esitaverit, adservari iubet, calefactamque nervis remedio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sententiam: “pueros pusillos, si laves ea urina, numquam debiles fieri.” auribus quoque ex vino sucum brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari sine ulcere.
graecorum quoque opiniones iam et catonis causa poni convenit, in his dumtaxat, quae ille praetermiserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem, postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis tantum tactis cum attico melle plurimum. facillime concoqui, ciboq
ue eo sensus purgari. erasistrati schola clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo paralyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus. hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum sale, item ad tenesmum et renium causa, lactis quoque ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgationem feminis. crudus quidem caulis si mandatur, partus quoque emortuos pelli. apollodorus adversus fungorum venena semen aut sucum bibendum censet, philistion opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle. invenio et podagra liberatos edendo eam decoctaeque ius bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis addito sale, item splenicis in vino albo per dies xl et ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum gargarizandum bibendumque demonstrat, contra vero singultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto. inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item serpentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epinyctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat, item repentinas caligines, has et si mandatur ex aceto; suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et psoras cum alumine rotundo ex aceto. sic et fluentes capillos retinet. epicharmus testium et genitalium malis hanc utilissime inponi, efficacius eandem cum faba trita, item convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei morsus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit.
ex omnibus brassicae generibus suavissima est cyma, at inutilis habetur, difficilis in coquendo et renibus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stirpium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere et aceto inter psilotra: evulsis inlitus pilis nasci alios prohibet. bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo sunt crimina brassicae immo vero apud eosdem animae gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in aegypto propter amaritudinem non estur.
silvestris sive erraticae inmenso plus effectus laudat cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum graveolentiamque sanari adfirmet. hanc alii petraeam vocant, inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si non possit fugere, moriatur. folia habet tenuia, rotunda, parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam chrysippus auctor est. alii vero conpescere mala corporis, quae serpant - nomas vocant - , item excrescentia absumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et tonsillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus partibus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. epicharmus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi; melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra serpentes, fungos, tauri sanguinem. folia cocta splenicis in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt, item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus reprimit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum et magnum argumentum addemus ac mirabile: crustae occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, ita ut non sit avellere eas; si brassica in his decoquatur, abscedunt.
inter silvestres brassicas et lapsana est, pedalis altitudine, hirsutis foliis, sinapi similis, nisi candidior esset flore. coquitur in cibo, alvum leniter mollit.
marina brassica vehementissime ex omnibus alvum ciet. coquitur propter acrimoniam cum pingui carne, stomacho inimicissima.
scillarum in medicina albae et feminae nigrae; quae candidissima fuerit, utilissima erit. huic aridis tunicis direptis quod relicum e vivo est, consectum suspenditur lino modicis intervallis. postea arida frusta in cadum aceti quam asperrimi pendentia inmerguntur, ita ne ulla parte vas contingant. gypso deinde oblitus cadus ponitur sub tegulis totius diei solem accipientibus. hoc fit ante solstitium, diebus xlviii. post eum numerum dierum tollitur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. hoc clariorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, laterum doloribus ieiunis sumptum. sed tanta vis est, ut avidius haustum exstinctae animae momento aliquo speciem praebeat. prodest et gingivis et dentibus vel per se commanducata. taenias et reliqua ventris animalia pellit ex aceto et melle sumpta. linguae quoque recens subiecta praestat, ne hydropici sitiant. coquitur pluribus modis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, vel adipe aut luto inlita, vel frustatim in patinis. et cruda siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum serpentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et medium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sentiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios morbos, tussim veterem cum suspirio. discutit et foliis strumas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera manantia inlita ex oleo cocta. coquitur et in melle cibi gratia, maxime uti concoctionem faciat. sic et interiora purgat. rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae. semen eius lumborum dolori ex melle inponitur. pythagoras scillam in limine quoque ianuae suspensam contra malorum medicamentorum introitum pollere tradit.
ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in facie medentur, per se vero triti nervorum contractioni et ex vino porrigini, cum melle canum morsibus; erasistrato placet cum pice. idem sanguinem sistere eos tradit inlitos cum melle. alii, si e naribus fluat, coriandrum et farinam adiciunt. theodorus et lichenas ex aceto bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et siccae lippitudini media eorum. vitia, quae sunt in facie, rubentes maxime in sole inliti cum melle et nitro emendant, lentiginem cum vino aut cum aceto. vulneribus quoque mire prosunt per se aut, ut damion, ex mulso, si quinto die solvantur. iisdem et auriculas fractas curat et testium pituitas; in articulorum doloribus miscet et farinam. in vino cocti inliti ventri duritiam praecordiorum emolliunt. dysintericis in vino ex aqua caelesti temperato dantur, ad convulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine. ad sudorem tusi inlinuntur. nervis utiles, ideo et paralyticis dantur. luxata in pedibus, qui sunt rufi ex iis, citissime sanant cum melle et sale. venerem maxime megarici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti, silvestres interaneorum plagas et vitia cum silphio pilulis devoratis sedant. illorum semen contra phalangia bibitur in vino. ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus. semen antiqui bibendum insanientibus dabant. flos bulborum tritus crurum maculas varietatesque igni factas emendat. diocles hebetari oculos ab his putat. elixos assis minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex vi uniuscuiusque naturae.
bolbinen graeci vocant herbam porraceis foliis, rubicundo bulbo. haec traditur vulneribus mire utilis, dumtaxat recentibus. bulbus, quem vomitorium vocant ab effectu, folia habet nigra, ceteris longiora.
inter utilissimos stomacho cibos asparagi traduntur. cumino quidem addito inflationes stomachi colique discutiunt, iidem oculis claritatem adferunt, ventrem leniter molliunt, pectoris et spinae doloribus intestinorumque vitiis prosunt, vino, cum coquuntur, addito. ad lumborum et renium dolores semen obolorum trium pondere, pari cumini bibitur. venerem stimulant, urinam cient utilissime, praeterquam vesica exulcerata, radice quoque plurimorum praedicatione. trita et in vino albo pota calculos quoque exturbat, lumborum et renium dolores sedat. quidam et ad vulvae dolorem radicem cum vino dulci propinant. eadem in aceto decocta contra elephantiasim proficit. asparago trito ex oleo perunctum pungi ab apibus negant.
silvestrem asparagum aliqui libycum vocant, attici orminum. huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et candidiori maior. morbum regium extenuant. veneris causa aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici marathri inter efficacissima auxilia. si sanguis per urinam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis obolis in vini cyathis duobus chrysippus
dari iubet. set id hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat, docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radicis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.
apio gratia in volgo est. namque rami lactis potionibus per rura innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est. distinguitur sexu. chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; dionysius ... nigriorem, brevem, radicis ... , vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse - visus quoque claritati inimicum - caule feminae vermiculos gigni ideoque eos, qui ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant; innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit. suaviores aquas potui incoctum praestat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 350