Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 351
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 351

by Pliny the Elder


  apiastrum hyginus quidem melissophyllum appellat, sed in confessa damnatione est venenatum in sardinia. contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud graecos pendentia.

  olusatrum, quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur; item difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. radix in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum, palmum alto frutice recto, semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et oreoselino feminae purgantur e vino.

  alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, praecipuum ad vomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci atque ita calidae aquae tribus cyathis. adiecere quidam buselinum, differens brevitate caulis a sativo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, praevalere contra serpentes potu et inlitu.

  ocimum quoque chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens. addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere, commanducatum et in sole positum vermes; afri vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui, manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. diodorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. secuta aetas acriter defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam, et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque venenis mederi ex vino addito aceti exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeratione, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris destillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis philistio dedit et coctum dysintericis, et contra ... plistonicus, aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis exinanitque lactis proventum. auribus utilissimum infantium, praecipue cum adipe anserino. semen tritum et haustum naribus sternumenta compescit et destillationes quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur.

  silvestri ocimo vis efficacior ad eadem omnia, peculiaris ad vitia, quae vomitionibus crebris contrahuntur, vomicasque volvae, contra bestiarum morsus e vino radice efficacissima.

  erucae semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea sensus induere. in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut graeci euzomon appellaverint. putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem restitui, ... tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit ... . - nam de venere stimulanda diximus - tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.

  e contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum purgat, detrahit bilem potum #1108 pondere in aquae vii, strumis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat visum compurgat, commotas mentes sedat ex aceto sumptum, lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. sextius adicit ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores contrito, alopecias emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior.

  in praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae aspersa modice aqua et in pyxide cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in macedonia maxime iuxta flumen aliacmonem; mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque galatica; quaecumque autem ruta et per se pro antidoto valet foliis tritis ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos, sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se. valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere. efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam.

  pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque silvestres propter visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalaea, cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vulvas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae gravedines. decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel decocta aut condita prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota. sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis; sic et conlutis dentibus prodest. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito, ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero sonitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis iiii; ante accessiones, quarum frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purgationes secundasque et iam emortuos partus, ut hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam et vulvarum causa et suffire iubet. diocles et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos iii decoctos in vino. datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis iii uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam movet, ut hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut inhibentem potui contra incontinentiam urinae. psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno et adip
e suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata.

  mentastrum silvestris menta est, differens specie foliorum, quae sunt figura ocimi, pulei odore, propter quod quidam silvestre puleium vocant. his commanducatis et inpositis sanari elephantiasin magni pompei aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem facie inlita, conpertum est. eadem inlinuntur bibunturque adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat, sed partus necat. ruptis, convulsis, orthopnoicis, torminibus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inpositum. sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, taenias pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole.

  mentae ipsius odor animum excitat et sapor aviditatem in cibis, ideo embammatum mixturae familiaris. ipsa acescere aut coire densarique lac non patitur; quare lactis potionibus additur, et his, qui coagulati potu strangulentur, data in aqua aut mulso. eadem vi resistere et generationi creditur cohibendo genitalia densari. aeque maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes feminarum inhibet, cum amylo ex aqua pota coeliacorum impetus. exulcerationem et vomicas vulvae curant illita, iocinerum vitia ternis obolis ex mulso datis, item sanguinem excreantibus in sorbitione. ulcera in capite infantium mire sanat, arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas corruptas purgat in mulso et aqua. voci suco utilis, sub certamine dumtaxat, qui et gargarizatur uva tumente adiecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas cum alumine, linguae asperae cum melle et convulsis intus per se vitiisque pulmonis. singultus et vomitiones sistit cum suco granati, ut democritus monstrat. recentis sucus narium vitia spiritu subductus emendat; ipsa trita choleras, in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones intus, ileum etiam inposita cum polenta et si mammae tendantur. inlinitur et temporibus in capitis dolore, sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad serpentes. epiphoris inlinitur et omnibus in capite eruptionibus, item sedis vitiis. intertrigines quoque, vel si teneatur tantum, prohibet. auribus instillatur cum mulso. aiunt et lieni mederi eam in horto gustatam ita, ne vellatur, si is, qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies viiii; aridae quoque farinam tribus digitis adprehensam et stomachi dolorem sedare in aqua et similiter aspersa potione ventris animalia expellere.

  magna societas cum hac ad recreandos defectos animo puleio, cum surculis suis in ampullas vitreas aceti utrisque deiectis. qua de causa dignior e puleio corona Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est; nam et capitis dolores inposita dicitur levare, quin et olfactu capita tueri contra frigorum aestusque iniuriam et ab siti traditur, neque aestuare eos, qui duos e puleio surculos inpositos auribus in sole habeant. inlinitur etiam in doloribus cum polenta et aceto, femina efficacius. est autem haec flore purpureo, mas candidum habet. item nausias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic et pectoris dolorem, stomachi autem ex aqua. item rosiones sistit et vomitiones cum aceto et polenta, alvum solvit ex sale et aceto et polenta. intestinorum vitia melle decocta et nitro sanat, urinam pellit ex vino et, si ammineum sit, et calculos et interiores omnes dolores. ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas conversas corrigit, defunctos partus eicit. semen obmutescentibus olfactu admovetur. comitialibus in aceto cyathi mensura datur. si aquae insalubres bibendae sint, tritum aspergitur. lassitudines corporis, si omnino tractetur, minuit, nervorum causa et in contractione cum sale et aceto, e melle infricatur in opisthotono. bibitur ad serpentium ictus decoctum, ad scorpionum in vino tritum, maxime quod in siccis nascitur. ad oris exulcerationes, ad tussim efficax habetur. flos recentis incensus pulices necat odore. xenocrates pulei ramum lana involutum in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit.

  silvestri ad eadem vis efficacior. simile est origano, minoribus foliis quam sativum, et a quibusdam dictamnos vocatur. gustatum a pecore caprisque balatum concitat, unde quidam graeci littera mutata blechonem vocaverunt. natura tam fervens est, ut inlitas partes exulceret. tuso in perfrictione fricari ante balinea convenit et ante accessionum horrorem. convolsis et torminibus, podagris mire prodest, spasticis cum melle et sale bibendum datur, pulmonum vitia excreabilia facit. ad lienem cum sale utile est et vesicae et suspiriis et inflationibus; decoctum suco aequaliter et vulvas corrigit et contra scolopendram terrestrem vel marinam, item scorpiones valet privatimque contra hominis morsum. radix contra increscentia ulcera recens potentissima, arida vero cicatricibus decorem adfert.

  item puleio est nepetaeque societas. decocta in aqua ad tertias discutiunt frigora mulierumque menstruis prodest et aestate sedant calores. nepeta quoque vires contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt, quin et substernere in metu eo dormituris utile est. tusa aegilopis inponitur et capitis doloribus recens cum tertia parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instillatus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item radix, quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur.

  cuminum est et silvestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis veluti serratis, sed ut sativo magnus usus, in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verumtamen omne pallorem gignit bibentibus. ita certe ferunt porci latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores similitudinem coloris studiis contracti imitatos, et paulo ante iulium vindicem, adsertorem illum a nerone libertatis, captationi testamenti sic lenocinatum. narium sanguinem pastillis inditum vel ex aceto recens sistit, et oculorum epiphoris per se inpositum, tumentibus cum melle prodest. infantibus inponi in ventre satis est. morbo regio in vino albo a balineis datur; ... is aethiopicum maxime in posca et in ecligmate cum melle. africano privatim urinae incontinentiam cohiberi putant. sativum datur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem, iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum, ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera. silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum quoque bibitur inliniturque in penicillo fervens, adprimitur fasciis. strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.

  est cumino simillimum quod graeci vocant ami. quidam vero aethiopicum cuminum id esse existimant. hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius aegyptio iudicavit. plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus alexandrinis subditur et condimentis interponitur. inflationes et tormina discutit, urinas et menstrua ciet, suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in
vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id per coitum.

  de cappari satis diximus inter peregrinos frutices. non utendum transmarino, innocentius est italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint, paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita in sole fricentur. splenicis prodest in vino potus radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu, feruntque xxxv diebus per urinam et alvum totum lienem emitti. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen decoctum vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse inter auctores convenit.

  ligusticum - aliqui panaces vocant - stomacho utile est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.

  cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum, ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant, item testudines cum serpentibus pugnaturae; quidamque in hoc usu panaceam vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino.

  est alia cunila, gallinacea appellata nostris, graecis origanum heracleoticum. prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum dolores cum farina, oleo et aceto sorbitione temperata, praecipue vero serpentium morsus.

 

‹ Prev