Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 353
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 353

by Pliny the Elder


  althaeae in omnibus supra dictis efficacior radix, praecipue convulsis ruptisque. cocta in aqua alvum sistit, ex vino albo strumas et parotidas et mammarum inflammationes; et panos in vino folia decocta et inlita tollunt; eadem arida in lacte decocta quamlibet perniciosae tussi citissime medentur. hippocrates vulneratis sitientibusque defectu sanguinis radicis decoctae sucum bibendum dedit et ipsam vulneribus cum melle et resina, item contusis, luxatis, tumentibus; et musculis, nervis, articulis inposuit ut supra; spasticis, dysintericis in vino bibendam dedit. mirum aquam radice ea addita addensari sub diu atque glaciescere. efficacior autem quo recentior.

  nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem et silvestre. quod alii oxalida appellant, nostri vero rumicem, alii lapathum canterinum, sapore sativo proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, ad strumas cum axungia efficacissimum est; et alterum genus fere oxylapathum vocant, sativo item similius et acutiore folio ac rubriore, non nisi in palustribus nascens. sunt qui et hydrolapathum tradant, in aqua natum, et aliud hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius. silvestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent habentes. radix aceto decocta, si colluatur sucus, dentibus auxiliatur, si vero bibatur, morbo regio. semen stomachi inextricabilia vitia sanat. hippolapathi radix et privatim ungues scabros detrahit; dysintericos semen duabus drachmis in vino potum liberat. oxylapathi semen lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta acacia lentis magnitudine prodest. praestantissimos pastillos faciunt ex foliis et radice addito nitro et ture exiguo. in usu aceto diluunt.

  sed sativum in epiphoris oculorum inlinunt frontibus. radice lichenas et lepras curant, in vino vero decocta strumas et parotidas, set calculos pota e vino et lienes inlita, coeliacos aeque et dysintericos et tenesmos; ex eademque ad omnia efficacius ius lapathi et ructus facit et urinam ciet et caliginem oculorum discutit, item pruritum corporis in solia balinearum additum aut prius ipsum inlitum sine oleo. firmat et commanducata radix dentes; eadem decocta cum vino sistit alvum, folia solvunt. adiecit solo, ne quid omittamus, bulapathum, radicis tantum altitudine differens et egregio ad dysintericos effectu potae ex vino.

  sinapi, cuius in sativis tria genera diximus, pythagoras principatum habere ex his, quorum in sublime vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit. contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa. ad dentium dolores manditur, ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur, item comitialibus ter die cum suco cucumerum. sensus atque sternutamentis caput purgat, alvum mollit, menstrua et urinam ciet. et hydropicis inponitur cum fico et cumino tusum ternis partibus. comitiali morbo aut vulvarum conversione suffocatas excitat odore aceto mixto; item lethargicos: adicitur tordylon - est autem hoc semen ex seseli - et, si vehementior lethargus premat, cruribus aut etiam capiti inlinitur cum fico ex aceto. veteres dolores thoracis, lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte ex alto corporis vitia extrahenda sint inlitum caustica vi emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico inpositum aut, si vehementior ustio timeatur, per duplices pannos. utuntur eo ad alopecias cum rubrica, psoras, lepras, phthiriases, tetanicos, opisthotonicos. inungunt quoque scabras genas aut caligantes oculos suco cum melle, sucusque tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo sole modice. exit et e cauliculo sucus lacteus; eius gutta, cum induruit, dentium dolori medetur. semen ac radix, cum inmaduere musto, conteruntur manusque plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, stomachum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam lassitudines, saluberrimo genere medicinae. calculos quoque discutit potum in aceto. inlinitur et livoribus suggillatisque cum melle et adipe anserino aut cera cypria. fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque, quo utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxendicum et perfrictiones.

  sinapis naturae esse effectusque eosdem habere traditur adarca inter silvestria dicta, in cortice calamorum sub ipsa coma nascens.

  marrubium plerique inter primas herbas commendavere, quod graeci prasion vocant, alii linostrophon, nonnulli philopaeda aut philochares, notius quam ut indicandum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem. et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. inponitur strumis cum adipe. sunt qui viride semen, quantum duobus digitis capiant, cum farris pugillo decoctum addito exiguo olei et salis sorberi ieiunis ad tussim iubeant. alii nihil conparant in eadem causa marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario, rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii mensura in die sorbeatur in aquae cyatho. virilium vitiis tusum cum melle mire prodest. lichenas purgat ex aceto, ruptis, convulsis, spasticis, nervis salutare. potum alvum solvit cum sale et aceto, item menstrua et secundas mulierum. arida farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item ad gangraenas et pterygia. sucus vero auriculis, ex naribus et morbo regio minuendaeque bili cum melle prodest, item contra venena inter pauca potens. ipsa herba stomachum et excreationes pectoris purgat cum iride et melle, urinam ciet, cavenda tamen exulceratae vesicae et renium vitiis. dicitur sucus et claritatem oculorum adiuvare. castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod magis probat, candidum. in ovum inane sucum addit is ipsumque ovum infundit cum melle aequis portionibus, tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promittens. inlinit etiam vulneribus a cane factis tusum cum axungia vetere.

  serpyllum a serpendo putant dictum, quod in silvestri evenit, in petris maxime; nam sativum non serpit, sed ad palmum altitudine increscit. pinguius voluntarium et candidioribus foliis ramisque. adversus serpentes efficax, maxime cenchrim et scolopendras terrestres ac marinas et scorpiones, decoctis ex vino ramis foliisque. fugat et odore omnes, si uratur, et contra marinorum venena praecipue valet. capitis doloribus decoctum in aceto inlinitur temporibus ac fronti cum rosaceo, item phreneticis, lethargicis. contra tormina et urinae difficultates, anginas, vomitiones drachmis quattuor ex aqua bibitur; ad iocinerum desideria folia obolis quattuor dantur, ad lienem ex aceto. ad cruentas excreationes teritur in cyathis duobus aceti et mellis.

  sisymbrium silvestre, quibusdam thymbraeum appellatum, pedali non amplius altitudine. quod in riguis nascitur, simile nasturtio est, tritumque efficax adversus aculeata animalia, ut crabrones et similia; quod in sicco, odoratum est et inseritur coronis, angustiore folio. sedant utraque capitis dolorem, item epiphoras, ut philinus tradit. alii panem addunt, alii per se decocunt in vino. sanat et epinyctidas cutisque vitia in facie mulierum intra quartum diem noctibus inpositum diebusque detractum. vomitiones, singultus, tormina, stomachi dissolutiones cohibet, sive in cibo sumptum sive suco poto. non edendum gravidis nisi mortuo conceptu, quippe etiam inpositum eicit. movet urinas cum vino potum, silvestre vero et calculos. quos vigilare opus sit, excitat infusum capiti cum aceto.

  lini semen cum aliis quidem in usu est, sed et per se mulierum cutis vitia emendat in facie, oculorum aciem suco adiuvat. epiphoras cum ture et aqua aut cum murra ac vino sedat, parotidas cum melle aut adipe aut cera, stomachi solutiones inspersum polentae modo, anginas in aqua et oleo decoctum et cum aneso inlitum. torretur, ut alvum sistat. coeliacis et dysintericis inponitur ex aceto. ad iocineris dolores estur cum uva passa; ad phthisim utilissime e semine fiunt ecligmata. musculorum, nervorum, articulorum, cervicium duritias, cerebri membranas mitigat farina seminis nitro aut sale aut cinere additis. eadem cum fico ... etidem concoquit ac maturat; cum radice vero cucumeris silvestris extrahit quaecumque corpori inhaereant; sic et fracta ossa. serpere ulcus in vino decocta prohibet, eruptiones pituitae cum melle. emendat ungues scabros cum pari modo nasturtii, testium vitia et ramices cum resina et murra et gangraenas ex aqua, stomachi dolores cum feno graeco sextariis utriusque decoctis in aqua mulsa, intestinorum, thoracis perniciosa vitia clystere in oleo aut melle.

  blitum iners videtur ac s
ine sapore aut acrimonia ulla, unde convicium feminis apud menandrum faciunt mariti. stomacho inutile est. ventrem adeo turbat, ut choleram faciat aliquis. dicitur tamen adversus scorpiones potum e vino prodesse, clavis pedum inlini, item lienibus et temporum dolori ex oleo. hippocrates menstrua sisti eo cibo putat.

  meum in italia non nisi a medicis seritur et his admodum paucis. duo genera eius: nobilius athamanticum vel athamanicum vocant, illi tamquam ab athamante inventum, hi quoniam laudatissimum in athamania reperiatur, foliis aneto simile et caule, aliquando bipedale, radicibus multis obliquis nigris, quibusdam et altis, minus rufum quam illud alterum. urinam ciet in aqua pota radice trita vel decocta, inflationes stomachi mire discutit, item tormina et vesicae vitia vulvarumque. articulis cum melle ... infantibus cum apio inlitum imo ventri urinas movet.

  feniculum nobilitavere serpentes gustatu, ut diximus, senectam exuendo oculorumque aciem suco eius reficiendo, unde intellectum, hominum quoque caliginem praecipue eo levari. colligitur hic caule turgescente et in sole siccatur inunguiturque ex melle. ubique hoc est laudatissimus in hiberia lacrimis fit. et e semine recenti fit et e radicibus prima germinatione incisis.

  est in hoc genere et silvestre, quod hippomarathum, alii myrsineum vocant, foliis maioribus, gustu acriore, procerius, baculi crassitudine, radice candida. nascitur in calidis et saxosis. diocles et aliud hippomarathi genus tradidit, longo et angusto folio, semine coriandri.

  medicinae in sativo ad scorpionum ictus et serpentium semine in vino poto. sucus et auribus instillatur vermiculosque in his necat. ipsum condimentis prope omnibus inseritur, oxyporis etiam aptissime. quin et panis crustis subditur. semen stomachum dissolutum adstringit vel in febribus sumptum, nausiam ex aqua tritum sedat, pulmonibus et iocineribus laudatissimum. ventrem sistit, cum modice sumitur, urinam ciet et ad tormina potu. decoctum in lactis defectu potum mammas replet. radix cum tisana sumpta renes purgat sive decoctae suco ex vino sumpto. prodest et hydropicis radix ex vino pota, item convulsis. inlinuntur folia tumoribus ardentibus ex aceto, calculos vesicae pellunt, venerem stimulant. geniturae abundantiam quoquo modo haustum facit, verendis amicissimum sive ad fovendum radice cum vino decocta sive contrita in oleo inlita. multi et suggillatis cum cera inlinunt et radicem. seminis suco vel radice cum melle contra canis morsum utuntur et contra multipedam ex vino.

  hippomarathum ad omnia vehementius calculos praecipue pellit, prodest vesicae cum vino leni et feminarum menstruis haerentibus. efficacius in eo semen quam radix. modus in utroque quod duobus digitis tritum addatur in potionem. petrichus, qui ophiaca scripsit, et micion, qui rhizotomumena, adversus serpentes nihil efficacius hippomaratho putavere; sane et nicander non in novissimis posuit.

  cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis et asperior. semen eius extinguere genituram virorum dicitur. sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix articulos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mutatur, priusquam arescat.

  ferula semen aneto simile habet. quae ab uno caule dividitur in cacumine, femina putatur. caules eduntur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho utiles. sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. radix denarii pondere in vini cyathis duobus bibitur adversus serpentes, et ipsa radix inponitur. sic et torminibus medetur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos vel in febribus proficit. sucus ferulae alvum solvit fabae magnitudine devoratus. e viridi medulla vulvis utilis et ad omnia ea vitia. ad sanguinem sistendum decem grana seminis bibuntur in vino trita vel medulla. sunt qui comitialibus dandum putent luna iiii usque vii lingulae mensura. natura ferularum murenis infestissima est, tactae siquidem ea moriuntur. castor radicis sucum et oculorum claritati conferre multum putavit.

  et de carduorum satu inter hortensia diximus, quapropter et medicinam ex his non differamus. silvestrium genera sunt duo, unum fruticosius a terra statim, alterum unicaule crassius. utrique folia pauca, spinosa, muricatis cacuminibus, sed alter florem purpureum emittit inter medios aculeos celeriter canescentem et abeuntem cum aura; σκόλυμον graeci vocant. hic, antequam floreat, contusus atque expressus inlito suco alopecias replet. radix cuiuscumque ex aqua decocta potoribus sitim facere narratur. stomachum corroborat et vulvis ... si credimus, etiam conferre aliquid traditur, ut mares gignantur. ita certe glaucias scripsit, qui circa carduos diligentissimus videtur. mastiche e carduis odorem commendat oris.

  et discessuri ab hortensiis unam conpositionem ex his clarissimam subteximus adversus venenata animalia incisam in lapide versibus coi in aede aesculapi: serpylli duum denariorum pondus, opopanacis et mei tantundem singulorum, trifolii seminis pondus denarii, anesi et feniculi seminis et ammi et apii denarium senum e singulis generibus, ervi farinae denarium xii. haec tusa cribrataque vino quam possit excellenti digeruntur in pastillos victoriati ponderum. ex his singuli dantur ex vini mixti cyathis ternis. hac theriace magnus antiochus rex adversus omnia venenata usus traditur aspide excepta.

  LIBER XXI

  in hortis seri et coronamenta iussit cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti. quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant.

  tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod apud graecos quoque non adeo antiquitus placuit.

  arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versicolori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, sicyone ingenio pausiae pictoris atque glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post olympiada c. sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata aut inargentata dabantur.

  Crassus dives primus argento auroque folia imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lemnisci, quos adici ipsarum coronarum honor erat, propter etruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. puri diu fuere hi; caelare eos primus instituit p. claudius pulcher bratteasque etiam philyrae dedit.

  semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque mittebant. inde illa xii tabularum lex: “qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suae ergo duitor ei.” quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. quis ergo honos ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita. alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, ingensque et hinc severitas. l. fulvius argentarius bello punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. p. munatius cum demptam marsuae coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vincula triumviri iussissent, appellavit tribunos plebei, nec intercessere illi, aliter quam athenis, ubi comissabundi iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doctrinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia Divi Augusti, cuiu
s luxuria noctibus coronatum marsuam litterae illius dei gemunt.

  florum quidem populus romanus honorem scipioni tantum habuit. serapio cognominabatur propter similitudinem suarii cuiusdam negotiatoris. obierat in tribunatu plebei admodum gratus dignusque africanorum familia, nec erat in bonis funeris inpensa. asses ergo contulit populus ac funus elocavit, quaque praeferebatur, flores e prospectu omni sparsit.

  et iam tunc coronae deorum honos erant et larum publicorum privatorumque ac sepulchrorum et manium, summaque auctoritas pactili coronae, ut in saliorum sacris invenimus sollemnes cenae. transiere deinde ad rosaria, eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero folio sutilibus, mox petitis ab india aut ultra indos. lautissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut veste serica versicolori, unguentis madida. hunc habet novissime exitum luxuria feminarum.

  et apud graecos quidem de coronis privatim scripserunt mnesitheus atque callimachus medici, quae nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua valitudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum vi subrepente fallaciter. scelerata cleopatrae sollertia. namque in apparatu belli actiaci gratificationem ipsius reginae antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fertur pavore eius lusisse extremis coronae floribus veneno inlitis ipsaque capiti inposita; mox procedente hilaritate invitavit antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret insidias ergo concerptam in scyphum incipienti haurire opposita manu: “en ego sum,” inquit illa, “marce antoni, quam tu nova praegustantium diligentia caves; adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut ratio deest!” inductam custodiam bibere iussit ilico expirantem.

 

‹ Prev