Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 354
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 354

by Pliny the Elder


  de floribus ... supra dictis scripsit theophrastus apud graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equidem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus - id enim frivolum est - , sed de floribus quae videbuntur digna memorabimus.

  paucissima nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio staminis conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope minimus est. oleo maceratur, idque iam a troianis temporibus homero teste. praeterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam deliciis perunguendis, minime noxia carie.

  genera eius nostri fecere celeberrima praenestinam et campanam; addidere alii milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam et trachiniam minus rubentem, mox alabandicam viliorem, albicantibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore, colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in campania italiae, graeciae vero circa philippos, sed ibi non suae terrae proventu: pangaeus mons in vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia corticis. caepio tiberii caesaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae graeca appellatur a nostris, a graecis lychnis, non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina folia violaeque magnitudine, odore nullo. est et alia graecula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur e caule malvaceo folia oleae habente - mucetum vocant - , atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur.

  et alias vera quoque plurimum solo praevalet. cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, carthagine hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta roribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox campana est, sera milesia, novissima tamen desinit praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae graecis altera est. omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissimeque provenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque circumfossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.

  lilium rosae nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum appellatur. interpositum etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens. nec ulli florum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo et non sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et staminis stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis seruntur, quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hipposelinum, nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod graeci crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissimum in antiochia ac laudicea syriae, mox in phaselide. quartum locum optinet in italia nascens.

  sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a liliis et haec, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in lyciae montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini, post arcturum enim florent ac per aequinoctium autumnum.

  inventa est in his et ratio inserendi monstrificis hominum ingeniis. colligantur namque mense iulio scapi arescentis lilii atque suspenduntur in fumo; dein nudantibus se nodulis in faece nigri vini vel graeci mense martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis seruntur heminis faecis circumfusis. sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum.

  violis honos proximus, earumque plura genera, purpureae, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt, purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso solaeque graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae ia et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas luteis; genera autem tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata; in totum vero sine odore minutoque folio calatina, munus autumni, ceterae veris.

  proxima ei caltha est et concolori ... amplitudine. vincit numero foliorum marinam quina non excedentem; eadem odore superatur. est enim gravi caltha, non leviore quam scopam regiam appellant, quamquam folia eius olent, non flores.

  baccar quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso barbaricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit. simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar. haec sutilia tantum. eorum quoque error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.

  crocum silvestre optimum. serere in italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas cilicio et ibi in coryco monte, dein lycio e monte olympo, mox centuripino siciliae. aliqui theraeo secundum locum dedere. adulteratur nihil aeque. probatio sinceri, si inposita manu crepitet veluti fragile; umidum enim, quod evenit adulteratione, sentit. altera probatio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo, cum sit mediocre, dialeucon vocant. contra cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. mucianus auctor est, in lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci, tritum ad theatra replenda. floret vergiliarum occasu paucis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colligitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes laetissimum. troianis temporibus iam erat honos ei; hos certe flores homerus tris laudat loton, crocum, hyacinthum.

  omnium autem odoramentorum atque adeo herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odorata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut violae. rosa rece
ns a longinquo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerrimus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine. quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, non olent propter umorem nimium, ut buceras, quod est fenum graecum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut violae ac rosae. hortensium odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes amariores quam intacti. aliqua arida diutius odorem continent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris quod dictum est credimus.

  illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinae. laudatissima in illyrico, et ibi quoque non in maritimis, sed in silvestribus drinonis et naronae, proxima in macedonia, longissima haec et candicans et exilis. tertium locum habet africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus caelestis, unde et nomen. non inprobatur et pisidica. effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti placamento terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. - optimum antea irinum leucade et elide ferebatur - iam pridem enim et seritur - , nunc e pamphylia, sed cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus. -

  saliunca folio quidem subbrevi et quod necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui generis. pannonia hanc gignit et norici alpiumque aprica, urbium eporedia, tantae suavitatis, ut metallum esse coeperit. vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud graecos polium herbam, inclutam musaei et hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora.

  et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. hos animadverto tris esse principales: rubentem in cocco, qui a rosae nigrantis gratia nitido trahitur suspectu et in purpuras tyrias dibaphasque ac laconicas; amethystinum, qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthinum appellavimus. genera enim tractamus in species multas sese spargentia. tertius est, qui proprie conchylii intellegitur, multis modis: unus in heliotropio et in aliquo exilis, plerumque saturatior; alius in malva ad purpuram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vegetissimus. paria nunc componuntur, et natura atque luxuria depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptialibus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit.

  amaranto non dubie vincimur. est autem spica purpurea verius quam flos aliquis, et ipse sine odore. mirum in eo gaudere decerpi et laetius renasci. provenit augusto mense, durat in autumnum. alexandrino palma, qui decerptus adservatur; mireque, postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua revivescit et hibernas coronas facit. summa natura eius in nomine est, appellati, quoniam non marcescat. in nomine et cyani colos, item holochrysi.

  omnes autem hi flores non fuere in usu alexandri magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter italia usurpante nomina illorum at, hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii vocabula inponunt. chrysocome sive chrysitis non habet latinam appellationem. palmi altitudine est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens.

  et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent. duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio. florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur luteus; item rhododendron, item zizipha, quae cappadocia vocantur; his odoratus similisque olearum floribus. in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. flos eius colossinus in coronas admittitur.

  folio coronantium milaces et hederae corymbique earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus. sunt et alia genera nominibus graecis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomenclaturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura sermo, non de italia est.

  ergo in coronamenta folio venere melotrum, spiraea, origanum, cneorum, quod casiam hyginus vocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum, melilotum, quod sertulam campanam vocamus. est enim in campania italiae laudatissima, graecis in sunio, mox chalcidica et cretica, ubicumque vero asperis et silvestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio est nomen sertulae, quod occupavit. odor est croco vicinus et flos, ipsa cana; placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis.

  folio coronat et trifolium. tria eius genera: minyanthes vocant graeci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi quibusdam, ut maratho, hippomaratho, myophono; utuntur et ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio genere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum. totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, creticum vocatur.

  totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptavere homines mellis attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex attica thymum et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae obstitit, non durante attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra ccc stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapideos campos in provincia narbonensi refertos scimus, hoc paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus convenientibus, ut thymo vescantur.

  et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac femina. differentia in folio: tenuius feminae et constrictius angustiusque, imbricatum. mas et ramosior. flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum. mas odore gravior, femina acutior et ideo contra bestiarum morsus
aptior. folia feminae mellis odorem habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus.

  etiamnum folio coronant iovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, helenium, sisymbrium, serpullum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui graece phlox vocatur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpullo. helenium e lacrimis helenae dicitur natum, et ideo in helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.

  habrotonum odore iucunde gravi floret aestate; flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur - sic et adonium - , utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio laedantur. sed ubi convaluere, rutae vice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.

  amaracum diocles medicus et sicula gens appellavere, quod aegyptus et syria sampsucum. seritur utroque genere, et semine et ramo, vivacius supra dictis et odore mollius. copiosum amaraco aeque quam habrotono semen, sed habrotono radix una et alte descendens, ceteris in summa terra leviter haerens. reliquorum satio autumno fere incipiente, nec non et vere quibusdam locis, umbraque gaudent et aqua ac fimo.

  nyctegreton inter pauca miratus est democritus, coloris hysgini, folio spinae, nec a terra se adtollentem, praecipuam in gedrosia. narrat erui post aequinoctium vernum radicitus siccarique ad lunam xxx diebus, ita lucere noctibus; magos parthorumque reges hac herba uti ad vota suscipienda. eandem vocari chenamychen, quoniam anseres a primo conspectu eius expavescant, ab aliis nyctalopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat.

 

‹ Prev