Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 357

by Pliny the Elder


  oenanthe herba nascitur in petris, folio pastinacae, radice magna, numerosa. caulis eius et folia cum melle ac vino nigro pota facilitatem pariendi praestant secundasque purgant, tussim e melle tollunt, urinam cient. radix et vesicae vitiis medetur.

  heliochrysum alii chrysanthemon vocant, ramulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia, ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corymbis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa deos coronant illo, quod diligentissime servavit ptolemaeus aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e vino pota et menses. duritias et inflammationes discutit, ambustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et lumborum vitia bibitur. sanguinem concretum ventris aut vesicae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolorum pondere sistunt profluvia mulierum in vino albo. vestes tuetur odore non ineleganti.

  hyacinthus in gallia maxime provenit. hoc ibi fuco hysginum tingunt. radix est bulbacea, mangonicis venaliciis pulchre nota, quae e vino dulci inlita pubertatem coercet et non patitur erumpere. torminibus et araneorum morsibus resistit. urinam impellit. contra serpentes et scorpiones morbumque regium semen eius cum habrotono datur.

  lychnis quoque flammea illa adversus serpentes et scorpiones et crabrones similiaque bibitur e vino semine trito. silvestris eadem stomacho inutilis. alvum solvit, ad detrahendam bilem efficacissima duabus drachmis, scorpionibus tam contraria, ut omnino visa ea torpescant. radicem eius asiani boliten vocant, qua adalligata oculo albugines tolli dicuntur.

  et vicapervica sive chamaedaphne arida tusa hydropicis datur in aqua coclearii mensura, celerrimeque reddunt aquam. eadem decocta in cinere sparsa vino tumores siccat. auribus suco medetur. alvi vitiis inposita plurimum prodesse dicitur.

  rusci radix decocta bibitur alternis diebus in calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta. radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cauliculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant.

  batis quoque alvum mollit. inlinitur podagricis cruda et contunsa. acinon et coronarum causa et ciborum aegyptii serunt, eademque erat quae ocimum, nisi hirsutior ramis ac foliis esset et admodum odorata. ciet et menses et urinas.

  colocasia glaucias acria corporis leniri putavit et stomachum iuvari.

  anthalii, quod aegyptii edunt, nullum alium reperi usum. sed est herba anthyllium, quam alii anthyllum vocant, duorum generum: foliis et ramis lenticulae similis, palmi altitudine, sabulosis, apricis nascens, subsalsa gustanti; altera chamaepityi similis, brevior et hirsutior, purpurei floris, odore gravis, in saxosis nascens. prior vulvis aptissima, ex rosaceo ac lacte inposita, et vulneribus. bibitur in stranguria reniumque harenis tribus drachmis. altera bibitur in duritia vulvarum et in torminibus et in comitiali morbo cum melle et aceto quattuor drachmis.

  parthenium alii leucanthes, alii amaracum vocant, celsus apud nos perdicium et muralem. nascitur in hortorum saepibus, flore albo, odore mali, sapore amaro. ad insidendum decoctae in duritia vulvarum et inflammationibus ... , sicca cum melle et aceto inposita detrahit bilem atram; ob hoc contra vertigines utilis et calculosis. inlinitur et sacro igni, item strumis cum axungia inveterata. magi contra tertianas sinistra manu evelli eam iubent dicique, cuius causa vellatur, nec respicere, dein eius folium aegri linguae subicere, ut mox in cyatho aquae devoretur.

  trychno, quam quidam strychnon scripsere, utinam nec coronarii in aegypto uterentur, quos invitat hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, halicacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quoniam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi intus acino, qui maturescit novembri mense. tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco. quamquam et graeci auctores in iocum vertere. drachmae enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species vanas imaginesque conspicuas obversari demonstrantes; duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mortem. hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui parcius insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occultabant, erythron aut neurada aut, ut nonnulli, perisson, ne cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alterum genus, quod halicacabon vocant, soporiferum est atque etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly appellatum, laudatum vero a diocle et euenore, a timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione innocentiae - quippe praesentaneum remedium ad dentium mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo in vino - exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem enim gigni. non demonstranda remedia, quorum medicina maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis tertium genus licet ac praeferatur hortensiis saporibus et nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos xenocrates praedicet; non tamen auxilia earum tanti sunt, ut ideo plura nos de iis commemorare fas putem, praesertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est - id enim libentius rettulerim - aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum adversam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.

  corchorum alexandrini cibi herba est convolutis foliis ad similitudinem mori, praecordiis, ut ferunt, utilis alopeciisque et lentigini. boum quoque scabiem celerrime sanari ea invenio apud nicandrum quidem et serpentium morsus, antequam floreat.

  nec de cneco sive atractylide verbosius dici par esset, aegyptia herba, ni magnum contra venenata animalia praeberet auxilium, item adversus fungos. constat a scorpione percussos, quamdiu teneant eam herbam, non sentire cruciatum.

  et pesolutam aegyptus in hortis serit, coronarum gratia. duo genera eius: femina ac mas; utraque subdita venerem inhiberi, virorum maxime, tradunt.

  et quoniam in mensuris quoque ac ponderibus crebro graecis nominibus utendum est, interpretationem eorum semel hoc in loco ponemus: drachma attica - fere enim attica observatione medici utuntur - denarii argentei habet pondus, eademque vi obolos pondere efficit, obolus x chalcos. cyathus pendet per se drachmas x; cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam, id est drachmas xv. mna, quam nostri minam vocant, pendet drachmas atticas c.

  LIBER XXII

  implesse poterant miraculum sui natura atque tellus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus genita. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odoris decorisve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reliquarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine aliqua occultiore causa gigni.

  equidem et formae gratia ritusque perpetui in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis quibusdam adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud dacos et sarmatas corpora sua inscribunt. simili plantagini - glastum in gallia vocatur - britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae incedunt, aethiopum colorem imitantes. iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus galatiae, africae, lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina gallia herbis tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae: stans et in sicco carpit, quo frugem modo. sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius.

  non est nunc propositum ista consectari, nec committemus, ut subiciendo viliora luxuriam utilitate circumscribamus, dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus, si umquam ea liberalium artium fuisset. interim fortius agetur, auctoritasque, quanta de
bet, etiam surdis, hoc est ignobilibus, herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii romani conditoresque immensum quiddam et hinc sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque verbenae. certe utroque nomine idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra evolsum, ac semper e legatis, cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res raptas clare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur.

  corona quidem nulla fuit graminea nobilior in maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae. gemmatae et aureae, vallares, murales, rostratae, civicae, triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno intervallo magnaque differentia. ceteras omnes singuli, et duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus et populus otiosus, graminea numquam nisi in desperatione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis obsidione abominandoque exitu totis castris. quod si civicae honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praeclarus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius virtute servatus universus exercitus dabatur haec viridi e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. namque summum apud antiquos signum victoriae erat herbam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc durare apud germanos scio.

  donatus est ea l. siccius dentatus semel, cum civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati sunt, veluti p. decius mus tribunus militum ab exercitu, altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem donatus bovem album marti inmolavit et centum fulvos, qui ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic decius postea se consul imperioso conlega pro victoria devovit. data est et a senatu populoque romano, qua claritate nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, fabio illi, qui rem omnem romanam restituit non pugnando; nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius servasset, - tunc satius fuit nomine novo coronari appellatum patrem ab his, quos servaverat, - sed quo dictum est consensu honoratus est Hannibale italia pulso, quae corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et, quod peculiare ei est, sola a tota italia data.

  praeter hos contigit eius coronae honos m. calpurnio flammae tribuno militum in sicilia, centurioni vero uni ad hoc tempus cn. petreio atinati cimbrico bello. primum pilum is capessens sub catulo exclusam ab hoste legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit. invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem adstantibus mario et catulo cos. praetextatum immolasse ad tibicinem foculo posito. scripsit et sulla dictator ab exercitu se quoque donatum apud nolam legatum bello marsico, idque etiam in villa sua tusculana, quae fuit postea ciceronis, pinxit. quod si verum est, hoc exsecrabiliorem eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam postea occisis. addat etiamnum huic gloriae superbum cognomen felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe proscriptis hac corona sertorio cessit. aemilianum quoque scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in africa manilio consule, iii cohortibus servatis totidemque ad servandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo Divus Augustus inscripsit. ipsum Augustum m. cicerone filio consule idibus septembribus senatus obsidionali donavit; adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam invenimus donatum.

  nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis ignobiles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quoque, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque corporis propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed quis non mores iure castiget addidere vivendi pretia deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec minor cura. aliorum hanc operae esse credimus ac ne mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provisum esse pro morbis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia. immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista commentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque herbis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam aculeatis. haec enim proxime restant ex iis, quas priore libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visuque ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permiscens: en, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu truces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque reddentis exaudire videamur, ne scilicet depascat avida quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vestigia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo aculeis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogitatum est.

  clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. adversus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pondere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. omnibus vero contra toxica et aconita efficaciorem heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur. apollodorus adversus toxica cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando, alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem est et sponte nascitur in asperis, saxosis, set in litoribus maris durior nigriorque, folio apii.

  ex his candidam nostri centum capita vocant. omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos graecorum receptis utroque modo, sive coquere libeat sive cruda vesci. portentosum est, quod de ea traditur, radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento, set si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et phaonem lesbium dilectum a sappho, multa circa hoc non magorum solum vanitate, sed etiam pythagoricorum. sed in medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus, torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri, praecordiis in aqua mulsa, lieni in posca, item ex mulsa renibus, stranguriae, opisthotonis, spasmis, lumbis, hydropicis, comitialibus, mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent, vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas. crapulam praesumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare adalligatam aliqui tradiderunt.

  sunt qui et acanum eryngio adscribant, spinosam brevemque et latam herbam spinisque latioribus. hanc inpositam sanguinem mire sistere.

  alii eryngen falso eandem putavere esse et glycyrrhizam, quare subiungi eam protinus refert. et ipsa sine dubio inter aculeatas est, foliis echinatis, pinguibus tactuque cumminosis, fruticosa, binum cubitorum altitudine, flore hyacinthi, fructu pilularum platani magnitudinis. praestantissima in cilicia, secunda ponto, radice dulci et hac tantum in usu. capitur ea vergiliarum occasu, longa, sucosa ceu lycium, coloris buxei, melior quae nigra, quaeque lenta quam quae fragilis. usus in subditis decoctae ad tertias, cetero ad mellis crassitudinem, aliquando et tusae, quo genere et vulneribus inponitur et faucium vitiis omnibus, item voci utilissima suco sic, ut spissatus est, linguae subdito, item thoraci, iocineri. hac diximus sitim famemque sedari; ob id quidam adipson appellavere eam et hydropicis dedere, ne sitirent. ideo et conmanducata stomatice est ulceribus oris; inspersa saepe et pterygiis. sanat et vesicae scabiem, renium dolores, condylomata, ulcera genitalium. dedere eam quidam potui in quartanis drachmarum duarum pondere et piper ex hemina aquae. conmanducata sanguinem ex vulnere sistit. sunt qui et calculos ea pelli tradiderunt.

  tribuli unum genus in hortis nascitur, alterum in fluminibus tantum. sucus ex iis colligitur ad oculorum medicinas; est enim refrigerantis naturae et ideo utilis contra inflammationes collectionesque. ulcera per se erumpentia et praecipue in ore
cum melle sanat, item tonsillas. potus calculos frangit. thraces, qui ad strymona habitant, foliis tribuli equos saginant, ipsi nucleo vivunt panem facientes praedulcem et qui contrahat ventrem. radix caste pureque collecta discutit strumas, semen adalligatum varicum dolores sedat, tritum vero in aqua sparsum pulices necat.

  stoebe, quam aliqui pheon vocant, decocta in vino praecipue auribus purulentis medetur, item oculis ictu cruentatis, haemorrhagiae quoque et dysinteriae infusa.

  hippophaes in sabulosis maritimis, spinis albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte rubentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se conditur aut pastillis farinae ervi. bilem detrahit oboli pondere, saluberrime cum mulso. est altera hippophaes sine caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque sucus hydropicis mire prodest. debent adcommodatae esse et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse. quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in tempora, ut aliis prosit aliud horis diesque nullus prope sine praesidiis reperiatur.

  urtica quid esse invisius potest at illa praeter oleum, quod in aegypto ex ea fieri diximus, vel plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium esse nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo, apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, item adversari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnesque ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vulvam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum. vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat. vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri medetur cum semine lini. addunt hysopum et piperis aliquid. inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit. hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco malvae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari. articulariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut folia cum ursino adipe trita inponunt. ad eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem psilotrum est sicca. condidit laudes eius phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamve professus arteriae, tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus, pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses, cum sale ulcera, quae serpant, cohibere. suco quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam gargarizatus reprimit. semen colligi messibus oportet. alexandrinum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris illa, et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si quadripes fetum non admittat, urtica naturam fricandam monstrant.

 

‹ Prev