Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 359

by Pliny the Elder


  scandix quoque in olere silvestri a graecis ponitur, ut ophion et erasistratus tradunt. item decocta alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat. inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam aristophanes euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. eadem erat enthryscum, si teneriora folia et odoratiora haberet. peculiaris laus eius, quod fatigato venere corpori succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit profluvia alba feminarum.

  et iasine olus silvestre habetur, in terra repens, cum lacte multo, florem fert candidum; conchylium vocant. et huius eadem commendatio ad stimulandos coitus. cruda ex aceto in cibis et mulieribus lactis ubertatem praestat. salutaris est phthisin sentientibus. infantium capiti inlita nutrit capillum tenacioremque eius cutem efficit.

  estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, stomacho perquam commendatus et urinae calculisque et harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis, iocineris reniumque pituitas. semen menses feminarum adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra profluvia geniturae viris. chrysippus et conceptionibus eam putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur et contra venena marinorum, sicut petrichus in carmine suo significat.

  his adnumerant et sium latius apio, in aqua nascens, pinguius nigriusque, copiosum semine, sapore nasturtii. prodest urinis, renibus, lienibus mulierumque mensibus, sive ipsum in cibo sumptum sive ius decocti sive semine in vino drachmis duabus. calculos rumpit aquisque, quae gignunt eos, resistit. dysintericis prodest infusum, item inlitum lentigini et mulierum vitiis in facie noctu inlitum, lomentoque cutem emendat et ramices lenit, equorum etiam scabiem.

  sillybum chamaeleonti albo similem, aeque spinosam, ne in cilicia quidem aut syria aut phoenice, ubi nascitur, coquere tanti est. ita operosa eius culina traditur. in medicina nullum usum habet.

  scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio nomine limoniam appellat. frutex est numquam cubitali altior tristisque foliorum aculeis, radice nigra, sed dulci, eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto, venerem stimulare in vino hesiodo et alcaeo testibus, qui florente ea cicadas acerrimi cantus esse et mulieres libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scripsere, velut providentia naturae hoc adiumento tunc valentissimo. item graveolentiam alarum emendat radicis emedullatae uncia, in vini falerni heminis tribus decocta ad tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis singulis pota. mirum est, quod xenocrates promittit experimento, vitium id ex alis per urinam effluere.

  estur et soncos - ut quem theseo apud callimachum adponat hecale - uterque, albus et niger. lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali, anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manet. albus, cui e lacte nitor, utilis orthopnoicis lactucarum modo ex embammate. erasistratus calculos per urinam pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato corrigi. sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidae. datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium, utilissimus his, quae lac sibi coire sentiant. instillatur auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi mensura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris nucleisque pineis. inlinitur et sedis collectionibus. bibitur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. eadem decocta in oleo et punici mali calyce, aurium morbis praesidium est. haec omnia ex albo. cleemporus nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consentiens. agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. zenon radicem albi in stranguria suadet.

  condrion sive condrille folia habet intubi, circumrosis similia, caulem minus pedalem, suco madentem amaro, radice fabae simili, aliquando numerosa. habet proximam terrae mastichen tuberculo fabae, quae adposita feminarum menses trahere dicitur. tusa cum radicibus tota dividitur in pastillos contra serpentes, argumento probabili, siquidem mures agrestes laesi ab his hanc esse dicuntur. sucus ex vino coctae alvum sistit. eadem palpebrarum pilos inordinatissimos pro cummi efficacissime regit. dorotheus stomacho et concoctionibus utilem carminibus suis pronuntiavit. alioqui feminis et oculis generationique virorum contrariam putavere.

  inter ea, quae temere manduntur, et boletos merito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo in crimen adductos, veneno tiberio claudio principi per hanc occasionem ab coniuge agrippina dato, quo facto illa terris venenum alterum sibique ante omnes neronem suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in quibusdam, siccique et veris similes, veluti guttas in vertice albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum. nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpitur haec primo nascente, mox increscente in pediculi corpus absumitur, rarumque ut geminus ex uno pede. origo prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae aut radicis fere glandiferae, initioque spuma lentior, dein corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa pernicialia quot probandi alia aliis signa! si caligaris clavus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit nascenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in venenum concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt atque qui colligunt ipsi alia vitia ne hi quidem, si serpentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhalaverit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum. itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes. signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.

  fungorum lentior natura et numerosa genera, sed origo non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox candidi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium genus suilli, venenis accommodatissimi. familias nuper interemere et tota convivia, annaeum serenum, praefectum neronis vigilum, et tribunos centurionesque. quae voluptas tam ancipitis cibi quidam discrevere arborum generibus, fico ferulave et cummim ferentibus, non item taxo aut robore, cupresso, ut diximus. sed ista quis spondet in venalibus omnium colos lividus; hic habebit veneni argumentum, quo similior fuerit arborum cortici. adversus haec diximus remedia dicemusque; interim sunt aliqua et in iis. glaucias stomacho utiles putat boletos. siccantur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e bithynia veniunt. hi fluctionibus alvi, quas rheumatismos vocant, medentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum in facie vitia. lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum medicamenta. sordidis ulceribus et capitis eruptionibus, canum morsibus ex aqua inlinuntur. libet et coquendi dare aliquas communes in omni eo genere observationes, quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira confestim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis.

  imbribus proveniunt omnia haec, imbre et silphium venit primo, ut dictum est. ex syria nunc hoc maxime inportatur, deterius parthico, sed medico melius, extincto omni cyrenaico, ut diximus. usus silphii in medicina foliorum ad purgandas vulvas pellendosque emortuos partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut bibatur mensura acetabuli a balineis. radix prodest arteriis exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. sed in cibis concoquitur aegre, inflationes facit et ructus. urinae quoque noxia est, suggillatis cum vino et oleo amicissima et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suffitu cadunt.

  laser e silphio profluens quo diximus modo inter eximia naturae dona numeratum plurimis compositionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino
et lanis mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. urinam ciet ciceris magnitudine dilutum. andreas spondet copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi efficax in cibo; tempestive enim datum cauterii vim optinet, adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum indubitatas confessiones habent: venena telorum et serpentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circumlinitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco superlitum, ut haereat; sic et ad canis morsus; excrescentibus circa sedem cum tegmine punici mali ex aceto decoctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto. alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pedum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas, pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suffusioni, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur, contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in tussi vetusta cum porro ex aceto datur; at ex aceto his, qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syntecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum decocto melle inlinitur. non censuerim, quod auctores suadent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi, magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipitavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, serpentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui suaserim, cum attico licet melle praecipiant. quas habeat utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet, in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re mox plura.

  non esset mellis auctoritas in pretio minor quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata est natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima propolis alvorum, de qua diximus, aculeos et omnia infixa corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatricem cludit. mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis decoctum, item vulneribus, a serpente percussis et contra venena, fungos, paralyticis in mulso, quamquam suae mulso dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animalia necat. usus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat, bilem auget, fastidium creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis causas atque differentias nationesque et indicationem in apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum pernoscere volentibus.

  in mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud auctores, decoctum bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos. ut est ratio subtilitatis inmensae a platone descendens, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus ad aliorum naturam accedentibus, ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mollitur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent.

  aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta invitat vomitiones, contra venenum psimithii salutaris addito oleo, item contra hyoscyami cum lacte maxime asinino, et contra halicacabi, ut diximus. infunditur et auribus et genitalium fistulae. vulvis inponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis leniendisque omnibus. inveteratae usum damnavere posteri, minus innocentem aqua minusque vino firmum; longa tamen vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes, stomacho inutilissimum nervisque contrarium.

  semper mulsum ex vetere vino utilissimum, facillimeque cum melle concorporatur, quod in dulci numquam evenit. ex austero factum non inflat stomachum, neque ex decocto melle, minusque implet, quod fere evenit; adpetendi quoque revocat aviditatem cibi. alvum mollit frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget. multi senectam longam mulsi tantum intrita toleravere, neque alio ullo cibo, celebri pollionis romili exemplo. centensimum annum excedentem eum Divus Augustus hospes interrogavit, quanam maxime ratione vigorem illum animi corporisque custodisset. at ille respondit: “intus mulso, foris oleo”. Varro regium cognominatum arquatorum morbum tradit, quoniam mulso curetur.

  melitites quo fieret modo ex musto et melle, docuimus in ratione vini. saeculis iam fieri non arbitror hoc genus, inflationibus obnoxium. solebat tamen inveteratum alvi causa dari in febre, item articulario morbo et nervorum infirmitate laborantibus et mulieribus vini abstemiis.

  mellis naturae adnexa cera est, de cuius origine, bonitate, nationibus suis locis diximus. omnis autem mollit, calefacit, explet corpora. recens melior. datur in sorbitione dysintericis, favique ipsi in pulte alicae prius tostae. adversatur lactis naturae, ac milii magnitudine decem grana cerae hausta non patiuntur coagulari lact in stomacho. si inguen tumeat, albam ceram in pube fixisse remedio est.

  nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umentia ad nexus. scripulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec indicarum arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus medicinas. non placent remediis tam longe nascentia, non nobis gignuntur, immo ne illis quidem; alioqui non venderent. odorum causa unguentorumque et deliciarum, si placet, etiam superstitionis gratia emantur, quoniam ture supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse constare, vel ob id probabimus, ut tanto magis sui delicias pudeat.

  sed medicinas e floribus coronamentisque et hortensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo frugum omittimus nimirum et has indicare conveniat. in primis sapientissima animalium esse constat, quae fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino ammineo, oculis inlita epiphoras sedant, tritici vero ferro combusta iis, quae frigus usserit, praesentaneo sunt remedio. farina tritici ex aceto cocta nervorum contractionibus, cum rosaceo vero et fico sicca myxisque decoctis furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. sex. pomponius, praetorii viri pater, hispaniae citerioris princeps, cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus dolore podagrae mersit in triticum super genua sese, levatusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea remedio usus est. vis tanta est, ut cados plenos siccet. paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua fovere. est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fricentur. olyram arincam diximus vocari. hac decocta fit medicamentum, quod aegyptii atheram vocant, infantibus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo.

  farina ex hordeo et cruda et decocta collectiones impetusque discutit, lenit concoquitque. decoquitur alias in
mulsa aqua aut fico sicca; at iocineris doloribus, cum pus concoqui opus est, in vino; cum inter coquendum discutiendumque cura est, tunc in aceto melius aut in faece aceti aut cotoneis pirisve decoctis; ad multipedae morsus cum melle, ad serpentium in aceto et contra suppurantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita resina gallica; ad concoctiones vero et ulcera vetera cum resina, ad duritias cum fimo columbarum aut fico sicca aut cinere, ad nervorum inflammationes aut intestinorum vel laterum dolores cum papavere aut meliloto, et quotiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et inpubis pueri urina, cum oleo. cum graeco feno contra praecordiorum tumores vel in febribus cum melle vel adipe vetusto. suppuratis triticea farina multo lenior. nervis cum hyoscyami suco inlinitur, ex aceto et melle lentigini. zeae, ex qua alicam fieri diximus, efficacior etiam hordeacea videtur, trimenstris mollior, ex vino rubro ad scorpionum ictus tepida et sanguinem excreantibus, item arteriae, tussi cum caprino sebo aut butyro. ex feno graeco, mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures corporis, stomachi dolores, pedes et mammas cum vino et nitro cocta. aerina magis ceteris purgat ulcera vetera et gangraenas cum raphano et sale, ex aceto lichenas, lepras cum sulpure vivo, et capitis dolores cum adipe anserino inposita fronti. strumas et panos concoquit cum fimo columbino et lini semine decocta in vino.

  de polentae generibus in frugum loco satis diximus. medicorum ratione a farina hordei distat eo, quod torretur, ob id stomacho utilis. alvum sistit impetusque rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item pernionibus et serpentium plagis, item ambustis ex vino, inhibetque pusulas.

  farina in pollinem subacta vim extrahendi umoris habet adeo, ut cruore suffusis in fascias usque sanguinem perducat, efficacius in sapa. inponitur et pedum callo clavisque. nam cum oleo vetere ac pice decocto polline condylomata et alia omnia sedis vitia quam maxime calido mirabilem in modum curantur. pulte corpus augetur. farina, qua chartae glutinantur, sanguinem excreantibus datur tepida sorbenda efficaciter.

 

‹ Prev