Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 361

by Pliny the Elder


  sarmenta earum, in quibus acini fuere, adstringendi vim habent, efficaciora ex ollis.

  nuclei acinorum eandem vim optinent. hi sunt qui in vino capiti dolorem faciant. tosti tritique stomacho utiles sunt. inspergitur farina eorum polentae modo potioni et dysintericis et coeliacis et dissoluto stomacho. decocto etiam eorum fovere psoras et pruritum utile est.

  vinacei per se minus capiti aut vesicae nocent quam nuclei, mammarum inflammationi utiles cum sale triti. decoctum eorum veteres dysintericos et coeliacos iuvat et potione et fotu.

  uva theriace, de qua suo loco diximus, contra serpentium ictus estur. pampinos quoque eius edendos censent inponendosque. et vinum et acetum ex his factum auxiliarem contra eadem vim habet.

  uva passa, quam astaphida vocant, stomachum, ventrem et interanea temptaret, nisi pro remedio in ipsis acinis nuclei essent. iis exemptis vesicae utilis habetur et tussi - alba utilior - , utilis et arteriae et renibus, sicut ex his passum privatim e serpentibus contra haemorrhoida potens. testium inflammationi cum farina cumini aut coriandri inponuntur, item carbunculis, articulariis morbis sine nucleis tritae cum ruta. fovere ante vino ulcera oportet. sanant epinyctidas et ceria et dysinteriam cum suis nucleis. et in oleo coctae gangraenis inlinuntur cum cortice raphani et melle, podagris et unguium mobilibus cum panace. et per se ad purgandum os caputque cum pipere conmanducantur.

  astaphis agria sive staphis, quam uvam taminiam aliqui vocant falso - suum enim genus habet - , cauliculis nigris, rectis, foliis labruscae, fert folliculos verius quam acinos, virides, similes ciceri, in his nucleum triangulum. maturescit cum vindemia nigrescitque, cum taminiae rubentes norimus acinos sciamusque illam in apricis nasci, hanc non nisi in opacis. his nucleis ad purgationem uti non censuerim propter ancipitem strangulationem, neque ad pituitam oris siccandam, quia fauces laedunt. phthiriasi caput et reliquum corpus triti liberant, facilius admixta sandaraca, item pruritu et psoris. ad dentium dolores decocuntur in aceto, ad aurium vitia, rheumatismos cicatricum, ulcerum manantia. flos tritus in vino contra serpentes bibitur; semen enim abdicaverim propter nimiam vim ardoris. quidam eam pituitariam vocant. plagis serpentium utique inlinunt.

  labrusca quoque oenanthen fert satis dictam. quae, a graecis ampelos agria appellata, spissis et candicantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas rubentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant et varos, coxendicum et lumborum vitiis tusae cum foliis et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini coi cyathis ii umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat. utuntur ea pro amuleto et ad expuitionem sanguinis quoque adhibent, non ultra gargarizationes et ne quid devoretur, addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus ancipitem putant.

  est huic similis, sed in salictis nascens; ideo distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et salicastrum vocatur. scabiem et pruriginem hominum quadripedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit.

  vitis alba est quam graeci ampelon leucen, alii staphylen, alii melothron, alii psilotrum, alii archezostim, alii cedrostin, alii madon appellant. huius sarmenta longis et exilibus internodiis geniculata scandunt. folia pampinosa ad magnitudinem hederae dividuntur ut vitium. radix alba, grandis, raphano similis initio. ex ea caules asparagi similitudine exeunt. hi decocti in cibo alvum et urinam cient. folia et caules exulcerant corpus, utique ulcerum phagedaenis et gangraenis tibiarumque taedio cum sale inlinuntur. semen in uva raris acinis dependet, suco rubente, postea crocino. novere id qui coria perficiunt; illo enim utuntur. psoris et lepris inlinitur, lactis abundantiam facit coctum cum tritico potumque. radix, numerosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita drachmis ii bibitur. vitia cutis in facie varosque et lentigines et suggillata emendat et cicatrices, eademque praestat in oleo decocta. datur et comitialibus potus, item mente conmotis aut vertigine laborantibus, drachmae pondere cotidie anno toto. et ipsa autem largior aliquando sensus turbat. illa vis praeclara, quod ossa infracta extrahit in aqua inposita ut bryonia; quare quidam hanc albam bryoniam vocant, aliam vero nigram. efficacior in eodem usu cum melle et ture. suppurationes incipientes discutit, veteres maturat et purgat. ciet menses et urinam. ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolores, ruptis, convulsis. splenem ternis obolis pota xxx diebus consumit. inlinitur eadem cum fico et pterygiis digitorum. ex vino secundas feminarum adposita trahit et pituitam drachma pota in aqua mulsa. sucus radicis colligi debet ante seminis maturitatem. qui inlitus per se et cum ervo laetiore quodam colore et cutis teneritate mangonicat corpora, serpentes fugat. tunditur ipsa radix cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia ambulentur, alias uret et nisi frigida abluatur. iucundius hoc idem praestat nigra vitis, quoniam alba pruritum adfert.

  est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vocant, alii chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, similem priori, praeterquam colore; huius enim nigrum esse diximus. asparagos eius diocles praetulit veris asparagis in cibo urinae ciendae lienique minuendo. in frutectis et harundinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo colore. ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra dicta, cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus unice medetur. aiunt, si quis villam ea cinxerit, fugere accipitres tutasque fieri villares alites. eadem in iumento homineque flemina aut sanguinem, qui se ad talos deiecerit, circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus.

  musta differentias habent naturales has, quod sunt candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus vinum fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat: mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis raptim et sine interspiratione potum necat. cantharidum naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi et salamandrae. capitis dolores facit et gutturi inutile, prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat enim ea. privatim contra buprestim valet, contra meconium, lactis coagulationem, cicutam, toxica, dorycnium, ex oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis dolorem adferat.

  vini genera differentiasque perquam multas exposuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit arduum dictu, pluribus prosit an noceat. praeterea quam ancipiti eventu potum statim auxilium fit aut venenum! etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc loquimur. unum de dando eo volumen asclepiades condidit, ab eo cognominatis qui postea uno de volumine illo disseruere innumera. nos ista romana gravitate artiumque liberalium adpetentia non ut medici, sed ut indices salutis humanae diligenter distinguemus.

  de generibus singulis disserere inmensum et inexplicabile est, discordibus medicorum sententiis. surrentinum veteres maxime probavere, sequens aetas albanum aut falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pronuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti iam vero nec proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiae adulterentur. ergo, hercules, mirum dictu, innocentius iam est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constantissimae videntur sententiae, quorum mentionem fecimus. si quis hoc quoque discrimen exiget, falernum nec in novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media eius aetas a xv annis incipit. frigido potu stomacho utile, non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utiliter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque venae excitantur. alvum sistit, corpus alit. creditum est obscuritatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicae. albana nervis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia; austera vel falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant, stomachum modice inplent; at surrentina nullo modo, nec caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos cohibent. caecuba iam non gignuntur. et, quae supersunt, setina concoqui cibos cogunt; virium plus surrentino, austeritatis albano, vehementiae minus falerno habent. ab his statana non longo intervallo afuerint. alvo citae signinum maxime conducere indubitatum est. reliqua in commune dicentur.

  vino aluntur vires, sanguis colosque hominum. hoc distat orbis medius et mitior plag
a circumiectis. quantum illis feritas facit roboris, tantum nobis hic sucus. lactis potus ossa alit, frugum nervos, aqua carnes; ideo minus ruboris est in corporibus illis et minus roboris contraque labores patientiae. vino modico nervi iuvantur, copiosiore laeduntur; sic et oculi. stomachus recreatur et adpetentia ciborum invitatur; tristitia, cura hebetatur, urina et algor expellitur, somnus conciliatur. praeterea vomitiones sistit, collectiones extra lanis umidis inpositis mitigat. asclepiades utilitatem vini aequari vix deorum potentia posse pronuntiavit. vetus copiosiore aqua miscetur; quo magis urinam expellit, minus siti resistit. dulce minus inebriat, sed stomacho innatat; austerum facilius concoquitur. levissimum est quod celerrime inveteratur. minus infestat nervos quod vetustate dulcescit. stomacho minus utile est pingue, nigrum, sed corpora magis alit. tenue et austerum minus alit, magis stomachum nutrit, celerius per urinam transit; tanto magis capita temptat. hoc et in omni alio suco semel dictum sit. vinum diutino fumo inveteratum insaluberrimum. mangones ita in apothecis excogitavere, iam et patresfamilias, aetatem addi. atqui per se cariem traxere. quo certe vocabulo satis consilii dedere prisci, quoniam et in materiis cariem fumus erodit; at nos e diverso fumi amaritudine vetustatem indui persuasum habemus. quae sunt admodum exalbida, haec vetustate insalubria fiunt. quo generosius vinum est, hoc magis vetustate crassescit et in amaritudinem corpori minime utilem coit. condire eo aliud minus annosum insalubre est; sua cuique vino saliva innocentissima est, sua cuique aetas gratissima, hoc est media.

  corpus augere volentibus aut mollire alvum conducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque cohibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curiosis vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod homerica illa helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium cessit “sapientiam vino obumbrari”. vino demus homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. meracis potionibus per xx dies ante canis ortum totidemque postea suadet hesiodus uti. merum quidem remedio est contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, argentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpentium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrigerando nocent, privatim contra haemorrhoidas, presteras, fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si venter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, sudatoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. cardiacis in mamma laeva merum in spongea inponi prodest, ad omnia autem maxime album inveterascens. utiliter et fovetur vino calido virilitas. iumentis infusum cornu lassitudinem aufert. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, negant crescere adsuetas meri potu.

  nunc circa aegritudines sermo de vinis erit. saluberrimum liberaliter genitis campaniae quodcumque tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. meminerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi fecerit. misceri plura genera omnibus inutile. saluberrimum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce condita quis non et validus expaverit in primis igitur vinum marina aqua factum inutile est stomacho, nervis, vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existimantur, non expedire vomitionibus, sicut neque mustum neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli conducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata prosunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magisque calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, veteri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis, nervorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque appellatur helvico in pago, quo tamen nimio caput temptari convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est, non dandum in febri nisi veteribus aegris nec nisi declinante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui manifestas remissiones habeant, et has noctu potius - dimidia pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus - , nec a partu abortuve nec a libidine aegrotantibus, nec in capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore extremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa ilia intellegatur, nec in duritia praecordiorum, venarum vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultientibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis rigentibus, e genis stantibus aut defectis, gravibus nec quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si cruore suffundentur oculi vel si lemae in oculis erunt; minime lingua fungosa vel gravi et subinde inperfecta loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque expavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus, nec si per somnos genitura effundetur.

  cardiacorum morbo unicam spem hanc e vino esse certum est. sed id dandum non nisi in accessione censent, alii in remissione, illi, ut sudorem coerceant, hi, quia tutius putant minuente se morbo, quam plurium sententiam esse video. dari utique non nisi in cibo debet nec a somno nec praecedente alio potu, hoc est utique sitienti, nec nisi in desperatione suprema, et viro facilius quam feminae, seni quam iuveni, iuveni quam puero, hieme quam aestate, adsuetis potius quam expertibus. modus dandi pro vehementia vini, item mixtura aquae. vulgo satis putant unum cyathum ii aquae misceri, si dissolutio sit stomachi, dandum; si cibus non descendat, iterum.

  vini genera, quae fingi docuimus, nec fieri iam arbitror et supervacuum eorum usum, cum ipsis rebus, ex quibus finguntur, doceamus uti. et alias modum excesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum utile esse ab armorum equitandive lassitudine praecipientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro. et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam apsinthio ipso in reliquis omittatur et palmeum, capiti noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excreantibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio. prodest stomacho dissoluto aut cibos non perficienti, praegnantibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus, inchiadicis. in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim magnam auxiliandi habere dicitur.

  vini etiam vitium transit in remedia aceto. summa vis ei in refrigerando, non tamen minor in discutiendo; ita fit, ut infuso terra spumet. dictum est saepius diceturque, quotiens cum aliis prosit. per se haustum fastidia discutit, singultus cohibet, sternumenta olfactatum. in balineis aestus arcet, si contineatur ore. quin et cum aqua bibitur multorum stomacho utiliter, gargarizatur cum eadem convalescentium, et a solis ardoribus oculis quoque illo modo saluberrimum fotu. medetur pota hirudine, item lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus, scorpionum ictibus, scolopendrarum, muris aranei contraque omnium aculeatorum venena et pruritus, item contra multipedae morsum calidum in spongea adiecto aut sulphuris sextante sextariis iii aut hysopi fasciculo. medetur et sedis vitiis, in sanguinis fluctione post excisos calculos et omni alia foris in spongea inpositum, intus potum cyathis binis quam acerrimum. conglobatum utique sanguinem discutit. contra lichenem et bibitur et inponitur. sistit alvum et rheumatismos interaneorum infusum, item procidentias sedis vulvaeque. tussim veterem inhibet et gutturis rheumatismos, orthopnoeam, dentium labefactationem. vesicae nocet nervorumque infirmitatibus. nesciere medici, quantum contra aspidas polleret. nuper ab aspide calcata percussus utrem aceti ferens, quotiens deposuisset, sentiebat ictum, alias inlaeso similis. intellectum ibi remedium est potuque succursum. neque aliter os conluunt venena exsugentes. in totum domitrix vis haec non ciborum modo est, verum et rerum plurimarum. saxa rumpit infusum, quae non ruperit ignis antecedens. cibos quidem et sapores non alius magis sucus commendat aut excitat, in quo usu mitigatur usto pane aut cumino vel accenditur pipere ac lasere, utique sale conpescitur. non est praetereundum in
eo exemplum ingens, siquidem m. agrippa supremis suis annis conflictatus gravi morbo pedum, cum dolorem eum perpeti nequiret, unius medicorum portentosa scientia ignorante Divo Augusto tanti putavit usu pedum sensuque omni carere, dummodo et dolore illo careret, demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo impetu morbi.

  acetum scillinum inveteratum magis probatur. prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis, gustatu enim discutit poenam eam; item iis qui ieiuni vomant, callum enim faucium facit ac stomachi. odorem oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem meliorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter exacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini, volvarum strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id sanguine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam utile, cavendum exulceratis.

  oxymeli antiqui, ut dieuches tradit, hoc modo temperabant: mellis minas x, aceti veteris heminas v, salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios v pariter coquebant deciens defervescente cortina atque ita diffundebant inveterabantque. sustulit totum id asclepiades coarguitque - nam etiam in febribus databant - , profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas vocant, et contra meconium ac viscum, et anginis calidum gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto recente, efficacius.

  vino cognata res sapa est musto decocto, donec tertia pars supersit. ex albo hoc melius. usus contra cantharidas, buprestim, pinorum erucas, quas pityocampas vocant, salamandras, contra mordentia venenata. secundas partusque emortuos trahit cum bulbis potum. fabianus auctor est venenum esse, si quis ieiunus a balineis id bibat.

 

‹ Prev