tertia est centauris cognomine triorchis. qui eam secat, rarum est ut non vulneret sese. haec sucum sanguineum emittit. theophrastus defendi eam inpugnarique colligentes tradit a triorche accipitrum genere, unde et nomen accepit. inperiti confundunt haec omnia et primo generi adsignant.
clymenus a rege herba appellata est, hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore gravi et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando.
gentianam invenit gentius rex illyriorum, ubique nascentem, illyrico tamen praestantissimam, folio fraxini, sed magnitudine lactucae, caule tenero, pollicis crassitudine, cavo et inani, ex intervallis foliato, iii aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra, sine odore, aquosis montibus subalpinis plurima. usus in radice et suco. radicis natura est excalfactoria, sed praegnantibus non bibenda.
invenit et lysimachus quae ab eo nomen retinet, celebrata erasistrato. folia habet salicis viridia, florem purpureum, fruticosa ramulis erectis, odore acri. gignitur in aquosis. vis eius tanta est, ut iumentis discordantibus iugo inposita asperitatem cohibeat.
mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in quibus artemisia uxor mausoli adoptata herba, quae antea parthenis vocabatur. sunt qui ab artemide ilithyia cognominatam putent, quoniam privatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque. ipsius duo genera: altior latioribus foliis, altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, simplici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum uva maturescit, odore non iniucundo. quam quidam botryn, alii ambrosiam vocant, talis in cappadocia nascitur.
nymphaea nata traditur nympha zelotypia erga herculem mortua - quare heracleon vocant aliqui, alii rhopalon a radice clavae simili - , ideoque eos, qui biberint eam xii diebus, coitu genituraque privari. laudatissima in orchomenia et marathone. boeoti mallon vocant et semen edunt. nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua et aliis ex radice, flore lilio simili et, cum defloruit, capite papaveris, levi caule. secatur autumno radix nigra, in sole siccatur. adversatur ita lieni. est et alia nymphaea in thessalia, amne penio, radice alba, capite luteo, rosae magnitudine.
invenit et patrum nostrorum aetate rex iuba quam appellavit euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit musae, a quo Divum Augustum conservatum indicavimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tantum lavari, sicut apud homerum etiam invenimus. sed iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum praeconium. invenit eam in monte atlante, specie thyrsi, foliis acanthinis. vis tanta est, ut e longinquo sucus excipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino. umor lactis videtur defluens; siccatus cum coiit, turis effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra serpentes medetur quacumque parte percussa vertice inciso et medicamento addito ibi. gaetuli, qui legunt, taedio lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sincerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in gallia fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam levi gustu os accensum diu detinens et magis ex intervallo, donec fauces quoque siccet.
celebravit et themiso medicus vulgarem herbam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguae pecorum similis, caule anguloso in terram inclinato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densandoque corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, quas graeci rheumatismos vocant.
iungitur huic buglossos, boum linguae similis, cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi voluptates auget et vocatur euphrosynum. iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quae iii thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae iiii, ad quartanas. - est et alia similis ei, quae fert lappas minutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus adversatur.
est et buphthalmus similis boum oculis, folio feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. quidam chalcan vocant. haec cum cera steatomata discutit.
invenere herbas et universae gentes, scythia primam eam, quae scythice vocatur circa maeotim nascens, praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae asthmata vocant. magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt. - idem praestat apud eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique.
ischaemonem thracia invenit, qua ferunt sanguinem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa. serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. farcitur in nares, quae in italia nascitur, et ciet sanguinem, eadem adalligata sistit.
vettones in hispania eam, quae vettonica dicitur in gallia, in italia autem serratula, a graecis cestros aut psychrotrophon, ante cunctas laudatissima. exit anguloso caule cubitorum ii, a radice spargens folia fere lapathi, serrata, semine purpureo. folia siccantur in farinam plurimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum stomacho et claritati oculorum, tantumque gloriae habet, ut domus, in qua sata sit, tuta existimetur a piaculis omnibus.
in eadem hispania inventa est cantabrica per Divi Augusti tempora a cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimamque. nec quisquam genera earum iam novit aut multitudinem, numerus tamen constat in nomine.
nostra aetas meminit herbam in marsis repertam. nascitur et in aequicolis circa vicum nervesiae; vocatur consiligo. prodest, ut demonstrabimus suo loco, deploratis in phthisi.
invenit nuper et servilius democrates e primis medentium quam appellavit hiberida, quamquam ficto nomini inventione eius adsignata carmine. nascitur maxime circa vetera monumenta parietinasque et inculta itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, semine vix ut aspici possit. radici odor nasturci. usus aestate efficacior et recenti tantum; tunditur difficulter. coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica utilissima, viris plurimum quaternis horis, feminis minus dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in calidam et postea oleo ac vino perunguatur corpus, diebusque vicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio doloris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat occultos. inponitur non in ipsa inflammatione, sed inminuta.
animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido ... restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine ii cubitorum, colos albicans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent adventu hirundinum, discessu marcescunt. sucus florentibus exprimitur et in aereo vase cum melle attico leniter cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, quae chelidonia appellantur ab ea.
inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est haec animalis eius malignitas in alia herba maior. percussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed illam homine spectante non decerpit.
simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam, ostendere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in creta, ramis praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix tenuis ac super
vacua. et in creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnum enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in parnaso. alioqui herbiferum esse et pelium montem in thessalia et telethrium in euboea et totam arcadiam ac laconicam tradunt, arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa abderam et limitem, qui diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa potnias vero et asini.
inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse gravidae videntur, quoniam esset ἀρίστη λεχούσαις. nostri malum terrae vocant et quattuor genera eius servant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, radice longa, iiii digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit praecipua vis, quae et clematitis vocatur, ab aliis cretica. omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt baculas parvas, ut cappari. valent radice tantum. est et quae plistolochia vocatur, quarti generis, tenuior quam proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. effodere eas messibus tempestivum; in desquamato terreno servantur. maxime tamen laudatur pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula mares figurat, ut traditur. piscatores campaniae radicem eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae polyrrhizos cognominatur convulsis, contusis, ex alto praecipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse.
verum et effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. medentur ergo britannica herba, panacis omnium generum radix e vino, chironii et flos et semen potum inlitumve ex vino et oleo, privatim quae cunila bubula appellatur, polemonia vel philetaeris radicis drachmis iiii in mero, teucria, sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues, pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii maioris radix drachma in vini albi cyathis iii, gentiana praecipue adversus angues ii drachmis cum pipere et ruta in vini cyathis vi, sive viridis sive sicca. et lysimachiae odorem fugiunt. datur ex vino percussis chelidonia; morsibus inponitur vettonica praecipue, cui vis tanta perhibetur, ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum iii cyathis vini vel farina drachmis iii sextario aquae - farina et inponitur - , cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in vini hemina, sed saepius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin omnino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes; argemonia quoque radicis denarii pondere in vini cyathis iii poto. plura de ea convenit dici ceterisque, qua primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia habet qualia anemone, divisa apii modo, caput in cauliculo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat.
agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa bosporum colore candido; dantur oboli iiii contriti cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in gallia nascitur, infirmius habetur. praeterea mas spissior amariorque - hic et capitis dolores facit - , femina solutior. initio gustus dulcis mox in amaritudinem transit.
echios utriusque generis puleio similis, foliis coronat; datur drachmis ii ex vini cyathis iiii. item altera, quae lanugine distinguitur spinosa, cui et capitula viperae similia sunt; haec ex vino et aceto. quidam echion personatam vocant, cuius folio nullum est latius, grandes lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant potui. - hyoscyamum contusum cum foliis ex vino datur peculiariter contra aspidas.
nulla tamen romanae nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon, nostri verbenacam vocant. haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac iovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque. genera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi, folia minora quam quercus angustioraque, divisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. utraque sortiuntur galli et praecinunt responsa, sed magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur triclinium, in qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus serpentes conteritur ex vino.
est similis verbasco herba, quae saepe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. haec abiecta blattas in se contrahit ideoque romae blattaria vocatur.
molemonium sucum lacteum emittit concrescentem cummis modo, umidis locis. datur denarii pondus in vino.
quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga gignendo commendetur; graeci pentapetes aut pentaphyllon aut chamaezelon vocant. cum effoditur, rubram habet radicem; haec inarescens nigrescit et angulosa fit. nomen a numero foliorum. et ipsa herba incipit et desinit cum vite. adhibetur et purgandis domibus.
adversus serpentes bibitur et eius radix, quae sparganion vocatur, ex vino albo.
dauci genera quattuor fecit petronius diodotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae duae, probatissimi in creta, mox in achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi similitudiue, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto, radice suavissimi gustus et odoris. hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque, nec nisi pingui solo ... foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis, radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius cumino simile, prioris milio, album, acre, odoratum omnibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque parce sumi debet. si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex aliis usus seminis, ex cretico radicis et magis ad serpentes. bibitur e vino drachma una, datur et quadripedibus percussis.
therionarca alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem adfert.
persollata, quam nemo ignorat, graeci arcion vocant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec ex vino bibitur denariorum ii pondere; item cyclamini radix contra serpentes omnes. folia habet minora quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus purpureis, radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro. nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae vocatur, in omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et ebrietatem repraesentari addita in vinum. radix e
t siccata, scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque, si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri.
est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos, geniculatis caulibus supervacuis a priore distans, circa arbores se volvens, acinis hederae, sed mollibus, flore candido, specioso, radice supervacua. acini tantum in usu, gustu acres et lenti. siccantur in umbra tusique dividuntur in pastillos.
mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cognomine chamaecissos, uno omnino folio, radice ramosa, qua pisces necabantur.
sed inter prima celebratur peucedanum, laudatissima in arcadia, mox samothrace. caulis ei tenuis, longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu autumni. placent tenerrimae et altissimae radices. hae conciduntur in quaternos digitos osseis cultellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur. et alius sucus invenitur caulibus adhaerens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. - ebuli quoque, quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes.
privatim adversatur scorpionibus polemoniae radix, vel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris minoribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis iiii in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum.
verbascum graeci phlomon vocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelisphaci, alta, ramis lignosis. sunt et phlomides duae hirsutae, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis vocatur, ab aliis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 369