conposita quoque contra faetores, vel maxime pudendum vitium, trademus. ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae syriacae dimidium pondus simul terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu est, vel hederae bacas cum casia et murra pari pondere ex vino. naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint. suggillata hysopo emendantur, stigmata in facie mandragoras inlitus delet.
LIBER XXVI
sensit facies hominum et novos omnique aevo priore incognitos non italiae modo, verum etiam universae prope europae morbos, tunc quoque non tota italia nec per illyricum galliasve aut hispanias magno opere vagatos aut alibi quam romae circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque mors praeferenda esset.
gravissimum ex iis lichenas appellavere graeco nomine, latine, quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis miseriis, mox et usurpato vocabulo mentagram, occupantem multis et latius totos utique voltus, oculis tantum inmunibus, descendentem vero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure.
non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros et primum ti. claudi caesaris principatu medio inrepsit in italiam quodam perusino equite romano, quaestorio scriba, cum in asia adparuisset, inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminae aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset, rebellante taedio. adveneruntque ex aegypto, genetrice talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes magna sua praeda, siquidem certum est manilium cornutum e praetoriis legatum aquitanicae provinciae hs cc elocasse in eo morbo curandum sese. accidit quoque saepius, ut nova contra genera morborum gregatim sentirentur. quo mirabilius quid potest reperiri aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa membrisque hominum certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tamquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis, haec proceres sentire, illa pauperes!
l. paullo q. marcio censoribus primum in italia carbunculum evenisse annalibus notatum est, peculiare narbonensis provinciae malum, quo duo consulares obiere condentibus haec nobis eodem anno, iulius rufus atque laecanius bassus, ille medicorum inscitia sectus, hic vero pollici laevae manus evulso acu ab semet ipso tam parvo, ut vix cerni posset. nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub lingua duritia rubens vari modo, sed capite nigricans, alias livida, in corpus intendens neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert, aliquando et horrorem adferens circaque pusulas parvas, rarius febrem, stomachum faucesque ut invasit, ocissime exanimans.
diximus elephantiasim ante pompei magni aetatem non accidisse in italia, et ipsam a facie saepius incipientem, in nare prima veluti lenticula, mox increscente per totum corpus, maculosa variis coloribus et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera, ad postremum vero nigrescente et ad ossa carnes adprimente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque. aegypti peculiare hoc malum et, cum in reges incidisset, populis funebre, quippe in balineis solia temperabantur humano sanguine ad medicinam eam. et hic quidem morbus celeriter in italia restinctus est, sicut et ille, quem gemursam appellavere prisci inter digitos pedum nascentem, etiam nomine oblitterato.
id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare, sicuti colum. ti. caesaris principatu inrepsit id malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna civitatis ambage, cum in edicto eius excusantis valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse dicamus aut quas deorum iras parum enim erant homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant.
haec apud priscos erant quae memoramus remedia, medicinam ipsa quodammodo rerum natura faciente, et diu fuere. hippocratis certe, qui primus medendi praecepta clarissime condidit, referta herbarum mentione invenimus volumina, nec minus diocli carysti, qui secundus aetate famaque extitit, item praxagorae et chrysippi ac deinde erasistrati cei, herophilo quidem, quamquam subtilioris sectae conditori, ante omnis celebratam rationem, iam paulatim, usu efficacissimo rerum omnium magistro, peculiariter utique medicinae, ad verba garrulitatemque descendentem. sedere namque in scholis auditioni operatos gratius erat quam ire per solitudines et quaerere herbas alias aliis diebus anni.
durabat tamen antiquitas firma magnasque confessae rei vindicabat reliquias, donec asclepiades aetate magni pompei orandi magister nec satis in arte ea quaestuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda, torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia abdicavit totamque medicinam ad causas revocando coniecturae fecit, quinque res maxume communium auxiliorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem corporis, ambulationem, gestationes, quae cum unusquisque semet ipsum sibi praestare posse intellegeret, faventibus cunctis, ut essent vera quae facillima erant, universum prope humanum genus circumegit in se non alio modo quam si caelo demissus advenisset.
trahebat praeterea mentes artificio inani, alias vinum promittendo aegris dandoque tempestive, iam frigidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat cleophantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda praeferens, ut auctor est M. Varro. alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu aut morbos extenuaret aut somnos adliceret, iam balneas avidissima hominum cupidine instituendo et alia multa dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore fama, cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo atque servato, ne quis levibus momentis tantam conversionem factam existimet. id solum possumus indignari, unum hominem e levissima gente, sine opibus ullis orsum, vectigalis sui causa repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogavere multi. asclepiaden adiuvere multa in antiquorum cura nimis anxia et rudia, ut obruendi aegros veste sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo quaerendi in urbe nimbosa, immo vero tota italia imbricitrice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandiente. praeterea in quibusdam morbis medendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. damnavit merito et vomitiones tunc supra modum frequentes. arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos, quod est magna ex parte verum. itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus.
super omnia adiuvere eum magicae vanitates in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis possent: aethiopide herba amnes ac stagna siccari; onothuridis tactu clausa omnia aperiri; achaemenide coniecta in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti; latacen dari solitam a persarum rege legatis, ut, quocumque venissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia. ubinam istae fuere, cum cimbri teutonique terribili marte ulularent aut cum lucullus tot reges magorum paucis legionibus sterneret curve romani duces primam semper in bellis commerciorum habuere curam cur caesaris miles ad pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis contingere unius herbae felicitate poterat non satius fuit aemilianum scipionem carthaginis portas herba patefacere quam machinis claustra per tot annos quatere siccentur hodie meroide pomptinae paludes tantumque agri suburbanae reddatur italiae! nam quae apud eundem democritum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam persarum regi tales dedit mirum esset profecto hucusque provectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non hanc ipsam medicinam ab asclepiade repertam probaturi suo loco essemus evectam ultra magos etiam. haec est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstratarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, adicientes ut quasque ratio dictabit.
sed in lichenis remediis atque tam foedo malo plura undique acervabimus, quamquam non paucis iam demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium, radix albuci ex aceto, ficulni
caules ex aceto decocti, hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas. defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto inlinatur. et flos visci cum calce subactus laudatur et tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba omnibus his praefertur, inde nomine invento. nascitur in saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quoque regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygdalino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice utuntur trita cum melle.
anginae argemonia medetur sumpta ex vino, hysopum cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis partibus, proserpinaca cum muria ex menis et oleo trita vel sub lingua habita, item sucus de quinquefolio potus cyathis iii. hic et omnibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum privatim tonsillis in aqua potum, strumis plantago, chelidonia cum melle et axungia, quinquefolium, radix persollatae, item cum axungia operitur folio suo inposita, item artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis latifolia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custodienda sanatis, ne rursus sata taedium herbariorum scelere, ut in quibusdam diximus, rebellet, quod et in iis, quos artemisia sanaverit, praedici reperio, item in iis, quos plantago. damasonium, quae et alcima vocatur, sub solstitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum vel radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur. sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque in parte. - bellis in pratis nascitur, flore albo, aliquatenus rubente. hanc cum artemisia inlitam efficaciorem esse produnt. - condurdum quoque herba solstitialis, flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur strumas, item verbenaca cum plantagine. - digitorum vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur.
in pectoris vitiis vel gravissimum est tussis. huic medetur panacis radix in vino dulci, sucus hyoscyami etiam sanguinem excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus, item scordotis mixto nasturcio et resina cum melle tunsa arida - facit et per se faciles excreationes - , item centaurium maius vel sanguinem reicientibus, cui vitio et plantaginis sucus medetur et vettonica obolis iii in aqua; contra purulentas contraque cruentas exscreationes persollatae radix drachmae pondere cum pineis nucleis xi, peucedani sucus. pectoris doloribus acorum subvenit, idem antidotis miscetur; tussi daucum, item scythica herba, eadem omnibus pectoris vitiis; tussi et purulenta excreantibus obolis iii in passi totidem verbascum, cuius est flos aureus. huic tanta vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo, sed ilia quoque trahentibus auxilietur potu, quod et de gentiana reperio. radix cacaliae conmanducata et in vino madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hysopi v rami cum ii rutae et ficis iii decocti thoracem purgant, tussim sedant.
bechion tussilago dicitur. duo eius genera. silvestris ubi nascitur, subesse aquas credunt, et hoc habent signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae v aut vii, subalbida a terra, superne pallida, sine caule, sine flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse arcion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus passum gustandum est. altera a quibusdam salvia appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quoque ex oleo perungui ea prodest. - hysopi fasciculus cum quadrante mellis decoquitur ad tussim, lateris, pectoris dolores, verbascum cum ruta ex aqua, vettonicae farina bibitur ex aqua calida.
stomachum conroborat scordotis suco, centaurium, gentiana ex aqua pota, plantago aut per se in cibo sumpta aut cum lente alicaeve sorbitione. vettonica alias gravis stomacho, vitia tamen sanat pota vel foliis conmanducata, item aristolochia pota, agaricum manducatum siccum, ut ex intervallo merum sorbeatur, nymphaea heraclia inlita, peucedani sucus. psyllion ardoribus inponitur, vel cotyledon trita cum polenta vel aizoum.
molon scapo est striato, foliis mollibus, parvis radice iiii digitorum, in qua extrema alii caput est. vocatur a quibusdam syron. ex vino stomacho ... dyspnoeae medetur centaurium maius ecligmate, plantago suco vel cibo, vettonicae tusae pondo libra, mellis attici semuncia ex aqua calida cotidie bibentibus, aristolochia vel agaricum obolis ternis ex aqua calida aut lacte asini potum. cissanthemos ad orthopnoeas bibitur, item hysopum et asthmaticis, peucedani sucus in iocineris doloribus et pectoris laterisque, si febres non sint. sanguinem quoque expuentibus subvenit agaricum victoriati pondere tritum et in mulsi v cyathis datum. idem et amomon facit. iocineri privatim teucria bibitur recens drachmis iiii in poscae hemina, vettonicae drachma i in aquae calidae cyathis iii ad cordis vitia in frigidae cyathis ii. quinquefolii sucus iocineris et pulmonis vitiis sanguinemque reicientibus et cuicumque vitio sanguinis intus occurrit. iocineri anagallides mire prosunt. capnon herbam qui edere, bilem per urinam reddunt. acoron iocineri medetur, thoraci et praecordiis daucum.
ephedra, ab aliis anabasis vocata, nascitur ventoso fere tractu scandens arborem et ex ramis propendens, folio nullo cirris numerosa, qui sint iunci geniculati, radice pallida. datur ex vino nigro austero trita ad tussim, suspiria, tormina et sorbitione facta, in quam vinum addi convenit. item gentiana madefacta pridie contrita denarii pondere in vini cyathis iii.
gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes. medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omnibus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus, thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab iis phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis remedium praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum in auricula. bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu, adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus, vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi.
tripolion in maritimis nascitur saxis, ubi adludit unda, neque in mari neque in sicco, folio isatis crassiore, caule palmum alto, in mucrone diviso, radice alba, odorata, crassa, calidi gustus. datur hepaticis in farre cocta. haec herba eadem videtur quibusdam quae polium, de qua suo loco diximus.
gromphaena, alternis viridibus roseisque per caulem foliis, in posca sanguinem reicientibus medetur. iocineri autem herba malundrum, nascens in segete ac pratis, flore albo, odorata. eius cauliculus conteritur ex vino vetere. item herba calcetum e vinaceis contrita inponitur. faciles praestat vomitiones radix vettonicae, hellebori modo iiii drachmis in passo aut mulso, hysopum tritum cum melle, utilius praesumpto nasturcio aut irione, molemonium denarii pondere. et sillybi lacteus sucus, qui densatur in cummim, sumitur cum melle supra dicto pondere praecipueque bilem trahit. rursus sistunt vomitionem cuminum silvestre, vettonicae farina; sumuntur ex aqua. abstergent fastidia cruditatesque digerunt daucum, vettonicae farina ex aqua mulsa, plantago decocta caulium modo. - singultus hemionium sedat, item aristolochia, suspiria clymenus. - pleuriticis et peripneumonicis centaurium maius, item hysopum bibitur, pleuriticis peucedani sucus. alus autem, quam galli sic vocant, veneti cotoneam, medetur lateri, item renibus convolsisque et ruptis. similis est cunilae bubulae, cacuminibus thymo, dulcis et sitim sedans, radicis alibi albae, alibi nigrae. eosdem effectus in lateris doloribus habet chamaerops myrteis circa caules geminos foliis, capitibus graeculae rosae, ex vino pota. - ischiadicos dolores et spinae levat agaricum potum ut in tussi, item stoechadis aut vettonicae farina ex aqua mulsa.
plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et saepius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit, huic luxuria condit, huic navigatur ad phasim, huic profundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinae opera.
sistit eam sc
ordotis recens drachma cum vino trita vel decocta potu, polemonia, quae et dysintericis ex vino datur, verbasci radix pota ex aqua ii digitorum magnitudine, nymphaeae heracliae semen cum vino potum, radix superior e xiphio drachmae pondere ex aceto, semen plantaginis in vino tritum vel ipsa ex aceto cocta aut alica ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta vel aridae farina inspersa potioni cum papavere tosto et trito vel sucus infusus aut potus, vettonica in vino ferro calefacto. eadem coeliacis in vino austero datur; his et hiberis inponitur uti dictum est. - tenesmo radix nymphaeae heracliae e vino bibitur, psyllium in aqua, acori radicis decoctum. aizoi sucus alvum sistit et dysinterias et taenias rotundas pellit. symphyti radix pota in vino alvum et dysinteriam sistit, item dauci. aizoum foliis contritis ex vino torminibus resistit, alcimae siccae farina torminibus pota cum vino.
astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis, circa radicem caules iii aut iiii, foliorum plenos, florem hyacinthi, radices villosas, inplicatas, rubras, praeduras. nascitur in petrosis, apricis et isdem nivalibus, sicut in pheneo arcadiae. vis ei ad spissanda corpora. alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt. sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu. colligitur exitu autumni, cum folia amisit; siccatur in umbra.
et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in cypro barbis caprarum adhaerescens. nobilius in arabia fit, iam et in syria atque africa quod toxicum vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum odore est durissimumque tactu. plurimum enim terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum adliciendi. capillum fluentem cohibet nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito sanat, tussim veterem cum styrace sumptum, efficacissimum ad ructus.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 371