Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 373

by Pliny the Elder

podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum avorumque memoria, verum etiam nostra, peregrinus et ipse, nam si italiae fuisset antiquitus, latinum nomen invenisset. insanabilis non est credendus, quippe quoniam et in multis sponte desiit et in pluribus cura. medentur radices panacis cum uva passa, sucus hyoscyami cum farina vel semen, scordion ex aceto, hiberis uti dictum est, verbenaca cum axungia trita, cyclamini radix, cuius decoctum et pernionibus. podagras refrigerat radix e xiphio, semen e psyllio, cicuta cum lithargyro aut axungia, aizoum in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae. utrilibet vero convenit erigeron cum axungia, plantaginis folia trita addito sale modico, argemonia tusa ex melle. medetur et verbenaca inlita aut si pedes macerentur in aqua, in qua decocta sit, et lappago, similis anagallidi, nisi esset ramosior ac pluribus foliis, gravis odoris. quae talis est, mollugo vocatur; similis, sed asperioribus foliis asperugo. superioris et sucus pondere #1108 i in vini ii cyathis cotidie sumitur. - praecipue vero liberat eo malo phycos thalassion, id est fucus marinus, lactucae similis, qui conchyliis substernitur, non podagrae modo, sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat. tria autem genera eius: latum et alterum longius, quadamtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in creta vestes tingunt, omnia eiusdem usus. nicander ea et adversus serpentes in vino dedit. salutare est et semen eius herbae, quam psyllion appellavimus, madefactum aqua admixtis in heminam seminis resinae colophoniae coclearibus ii, turis uno. laudantur et mandragorae folia cum polenta tunsa.

  talis vero tumentibus limus aquaticus cum oleo subactus mire prodest, articulis sucus e centaurio minore. idem nervis utilissimus, item centauris. vettonica nervis discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota ut in iocinere, articulis quinquefolium inpositum, mandragorae folia cum polenta vel radix recens tusa cum cucumere silvestri vel decocta in aqua, digitorum in pedibus rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia, amomon suco decocto, item centunculus decocta vel muscus recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae boariae radix e vino pota. - cyclaminos decocta in aqua perniunculos curat omniaque alia frigoris vitia, perniunculos et cotydelon cum axungia, folia ex batrachio, epithymi sucus. clavos pedum extrahit ladanum cum castoreo, verbenaca ex vino.

  nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur, dicemus de iis, quae totis corporibus grassantur. remedia autem haec communia invenio aput auctores potanda: dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis sucum e scordio, item vettonicae, quae pota colorem plumbeum corporis privatim emendat, gratiorem reducit.

  geranion aliqui myrrin, alii myrtidan appellant. similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior, rotunda, saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt, graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus tenuibus, pilosis ramosam ex intervallis, binum palmorum; esse in his folia, inter quae in cacuminibus capitula sint gruum. alterum genus foliis anemones, divisuris longioribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientibus se ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur contra phthisis drachma in cyathis vini iii bis die, item contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis auribus medetur, opisthotonis semen drachmis iiii cum pipere et murra potum. phthisis sanat et plantaginis sucus, si bibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant, interpositis diebus, vettonica vero phthisicis ecligmate cum melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis ii in passo, vel daucum cum centaurio maiore in vino. phagedaenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti.

  inter mala universi corporis vigiliae sunt plerisque. harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristolochia odore et peruncto capite, aizoum sive sedum, si involutum panno nigro ignorantis pulvino subiciatur, et onotheras sive onear, hilaritatem adferens in vino, amygdalae folio, flore roseo, fruticosa, longa radice et, cum siccata est, vinum olente. haec in potu data feras quoque mitigat. cruditates, quae nausiam faciunt, digeruntur vettonica pota; eadem a cena concoctionem facit in oxymelitis cyathis iii drachmae pondere et crapulam discutit, item agaricum post cibum in aqua calida potum. - paralysin vettonica sanare dicitur, item hiberis ut dictum est. eadem et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque, quae secari periclitentur, discutiendo.

  comitiales sanantur panacis, quam heraclion diximus, radice pota cum coagulo vituli marini ita, ut sint panacis iii partes, plantagine pota, vettonica in oxymelitis drachma vel agarico obolis iii, foliis quinquefolii ex aqua. sanat et archezostis, sed anno pota. sanat et baccaris radix arida in pulverem contrita cyathis iii cum coriandri uno in aqua calida, et centunculus trita in aceto aut melle aut in aqua calida, verbenaca ex vino pota, hysopi bacae ternae contritae in aqua potae diebus xvi, peucedanum cum coagulo vituli marini aequis portionibus potum, quinquefolii contrita folia ex vino et sumpta diebus xxx, vettonicae farina pondere #1108 iii cum aceti scillini cyatho, mellis attici uncia, scamonium obolis ii cum castorei drachmis iiii.

  febres frigidas leviores facit agaricum potum in calida aqua, tertianas sideritis cum oleo, item ladanum, quod in segetibus nascitur, contusum, plantago ex aqua mulsa ii horis ante accessionem pota binis drachmis vel sucus radicis madefactae vel tusae vel ipsa radix trita in aqua ferro calfacta. quidam ternas radices in iii cyathis aquae dedere. eadem in quartanis quaterna fecerunt. buglosso inarescente, si quis medullam e caule eximat dicatque, ad quem liberandum febri id faciat, et alliget ei vii folia ante accessionem, aiunt febri liberari; item vettonicae ... drachmam in aquae mulsae cyathis iii vel agaricum, maxime in iis febribus, quae cum horrore veniant. quinquefolii folia quidam terna tertianis dedere, quaterna quartanis, plura ceteris; alii omnibus iii obolos cum pipere ex aqua mulsa. verbenaca quidem et iumentorum febribus in vino medetur, sed in tertianis a tertio geniculo incisa, quartanis a quarto. bibitur et semen hyperici utriusque in quartanis et horroribus, vettonicae farina, quae omnes horrores coercet, item panaces, adeo excalefactoria natura, ut per nivem ituris bibere id perunguique eo praecipiant. et aristolochia perfrictionibus resistit.

  phreneticos somnus sanat, qui contingit peucedano ex aceto capiti infuso, anagallidum suco. e diverso lethargicos excitare labor est; hoc praestant euphorbeum ex aceto naribus tactis, peucedani sucus. contra insanias vettonica bibitur. carbunculos rumpit panaces, sanat vettonicae farina ex aqua aut brassica cum ture, frequenti potu calidae, vel e carbone in conspectu restincto favilla digito sublata et inlita, vel plantago tusa, tithymallus characias.

  hydropicos sanat panaces, plantago in cibo, cum prius panem siccum comederint sine potu, vettonica drachmis ii in ii cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen lonchitidis ii lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino, anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli recentis radix excussa tantum nec colluta, quod ii digiti conprehendant, ex vini veteris caldi hemina, trifolii radix drachmis ii in vino, tithymallum platyphyllon cognomine, semen hyperici, quod caros appellatur, acte, quam esse ebulum putant quidam, radice contrita in vini cyathis iii, si febris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. praecipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur. - eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e melle, ebuli folia trita e vetere vino; inposita etiam boam sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni inlitus.

  igni sacro medentur aizoum, folia trita cicutae, mandragorae radix; secatur in asses ut cucumis, primumque super mustum suspenditur, mox in fumo, dein teritur e vino aut aceto. prodest et vino myrteo fovere, mentae sextans vivi sulpuris uncia ex aceto simul trita, fuligo ex aceto. ignis sacri plura sunt genera, inter quae medium hominem ambiens, qui zoster vocatur, et enecat, si cinxit. medetur plantago cum creta cimolia et peristereos per se, radix persollatae; aliis, quae serpunt, cotyledonis radix cum mulso, aizoum, sucus e linozosti ex aceto. radix polypodi inlita luxatis medetur, doloremque et tumores tollunt semen psyllii, folia plantaginis trita, sale modice addito, verbasci semen ex vino decoctum contritum, cicuta cum axungia. folia e
phemeri tuberibus tumoribusque inlinuntur, quae etiamtum discuti possunt.

  morbum regium in oculis praecipue mirari est, tenuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte. hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum esse dicit. nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac desperatione. fit vero et citra febres expugnaturque centaurio maiore ut diximus poto, vettonica, agarici obolis iii ex vini veteris cyatho, item verbenacae folio obolis iii ex vini calidi hemina quadriduo. sed celerrime quinquefolii sucus medetur iii cyathis potus. cyclamini radix drachmis iii bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto - sudores enim felleos movet - , folia tussilaginis ex aqua, semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum absinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae, lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur, polythrix in vino data, struthion in mulso.

  passim et in quacumque parte, sed maxime incommoda nascuntur qui furunculi vocantur, mortiferum aliquando malum consectis corporibus. remedio sunt pycnocomi folia trita cum polenta, si nondum caput fecerint. discutiunt et folia ephedri inlita.

  fistulae quoque in omni parte serpunt medicorum vitio male sectis corporibus. auxilio est centaurium minus collyriis cum melle decocto additis, plantaginis sucus infusus, quinquefolium cum sale et melle, ladanum cum castoreo, cotyledon cum medulla cervina calefacta et inposita; verbasci radicis medulla collyrii tenuitate in fistulam additur vel aristolochiae radix vel sucus tithymalli.

  collectiones inflammationesque sanant argemoniae folia inlita, duritias et collectiones omnes verbenaca vel quinquefolium decoctum in aceto, verbasci folia vel radix, hysopum e vino inpositum, acori radix decocto eius foventibus, aizoum, item quae contusa sint duritiasque et sinus corporis illecebra. omnia infixa corpori extrahunt folia tussilaginis, daucum, semen leontopodii tritum in aqua cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi folia trita cum polenta vel semen, item orchis. vitia, quae sint in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicuntur, nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam inarescat. et alcimae radix collectiones discutit.

  ambusta sanantur plantagine, arctio ita ut cicatrix fallat - folia eius in aqua decocta contrita inlinuntur - , radice cyclamini, aizoo, herba ipsa hyperici, quod corissum appellavimus.

  nervis et articulis convenit plantago trita cum sale, argemonia tusa ex melle. peucedani suco perunguntur spastici, tetanici, nervorum duritiae aegilopis suco; doloribus erigeron ex aceto inlinitur, epithymum. spasticis et opisthotonicis perungui semine hyperici, quod caros vocatur, idemque bibere prodest. phrynion dicitur etiam abscisos sanare nervos, si confestim inponatur trita vel mansa. spasticis, tremulis, opisthotonicis alcimae radix bibitur ex aqua mulsa. sic et rigores excalfacit.

  sanguinis profluvia sistit herbae paeoniae semen rubrum - eadem et in radice vis - , clymenus vero, sive ore sanguis reiciatur sive naribus sive alvo fluat sive feminarum utero, item lysimachia pota vel inlita vel naribus indita, item plantaginis semen, quinquefolium potum et inlitum, cicutae semen in nares, si inde fluat, tritum ex aqua inditum, aizoum, astragali radix. sistit et ischaemon et achillia.

  equisaetum, hippuris graecis dicta et in pratis vituperata nobis - est autem pilus terrae equinae saetae similis - , lienes cursorum extinguit decocta fictili novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur. graecorum varia circa hanc opinio: alii pinus foliis similem, nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem tradentes, sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine sisti; alii hippurin, alii ephedron, alii anabasim vocant, traduntque iuxta arbores nasci et scandentem eas dependere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda, geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua, semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci in arbustis maxume. vis eius spissare corpora. sucus sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum. medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis iii, urinam ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae serpunt. intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet. faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus ex aceto inpositam propter sistendum sanguinem. - et nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve ab infernis. sideritis tantam vim habet, ut quamvis recenti gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat, quod facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam efficacius, qui secundum radicem eius nascitur. per nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua additumque efficax habetur, item stephanomelis ex aqua. vettonicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia vetere inlita probatur; ruptis convulsisque, ex alto deiectis centaurium maius, gentianae radix trita vel decocta vel sucus, vettonica et hoc amplius a vocis aut lateris contentionibus panaces, scordium, aristolochia pota, agaricum, idem contusis et eversis potum ii obolis in mulsi cyathis iii aut, si febris sit, in aqua mulsa, verbascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aizoum omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius vel radicis decoctum, daucos cruda, erysithales - flore luteo, foliis acanthi - e vino, item chamaerops et in sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item ... .

  phthiriasi sulla dictator consumptus est, nascunturque in sanguine ipso hominis animalia exesura corpus. resistitur uvae taminiae suco aut veratri cum oleo perunctis corporibus; taminia quidem in aceto decocta etiam vestes eo taedio liberat.

  ulcera multorum sunt generum ac multis modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus. siccat privatim quam chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, heraclion quoque siderion, apollinaris, psyllium, tragacantha. scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. polemonia ulcera, quae cacoe+the vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem gentiana ulceribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum lycium. lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra purgat, nomas sistit; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur. dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita - bibitur ex aquae cyatho foliorum obolo - , proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis recentibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utrimque et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia verbasci ex aceto aut vino. peristereos ad omnia genera vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphaeae heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei ad recentia volnera vis tanta est, ut squamam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohibentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis, sed praecipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utraque. leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus characias suco gangraenas, phagedaen
as, putria vel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoe+the cum melle, siccae et recentes per se vulnera, onothera efferantia sese ulcera sanat. scythae ulcera scythica curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est. ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque vero apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim vero iis, quae calciamento facta sint, verbenaca nec non et lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata. polythrix inveteratis iisdem utilior est. - polycnemon cunilae bubulae similis est, semine pulei, surculosa, multis geniculis, corymbo odorata acri et dulci odore, ferro factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. symphyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragorae foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhibentur ulceribus, quae serpunt, et alcima in melle trita, vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale.

  verrucas tollit argemonia ex aceto vel batrachii radix, quae et ungues scabros aufert, linozostidis utriusque folia vel sucus inlitus. tithymalli omnes genera verrucarum omnia, item pterygia, varos tollunt; cicatrices cum elegantia ad colorem reducit ladanum. - artemisiam et elelisphacum alligatas qui habeat viator negatur lassitudinem sentire. -

  muliebribus morbis medetur maxime in universum paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio, menses et sudores scordotis potu et inlitu. vettonica drachma in vini cyathis iii bibitur contra omnia volvarum vitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit achillia adposita et decoctum eius insidentibus. mammis inponitur hyoscyami semen ex vino, locis radix in cataplasmate, mammis et chelidonia. secundas morantes vel partus emortuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panaces e vino potum volvas purgat adpositumque cum melle. polemonia pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit volvas. centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest, derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur. sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos vel traversos eicit - bibitur ex aqua foliorum obolo - , adeo ad haec efficax, ut ne in cubiculum quidem praegnantium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu valet; proxime pseudodictamnum, sed menses ciet cum mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota vel subdita; volvas quoque procidentes inhibet fotu vel suffitu vel subiectu, maxime tenuis. strangulatum ab his mensumque difficultatem agaricum obolis iii in vini veteris cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita nymphaeae thessalae radix dolori medetur, in vino nigro pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota et adposita et vesicae insidentium decocto medetur. secundas pota cissanthemos pellit, volvam sanat. e xiphio radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peucedanum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses albos praecipue psyllion drachma in cyathis iii aquae, semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet sucus adpositus et emortuos partus. nimia rursus profluvia sistit semen cum vivo sulphure, contra ea ciet batrachium potu vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur. emortua scamonium pellit potum vel adpositum. menses ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut hippocrati videtur, crethmos e vino semine vel radicis cortice, trahit et secundas, succurrit et strangulationibus ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis inflationibusque volvarum conveniens. purgat hippuris pota et adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alcimae radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua mulsa. artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et secundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri imo cum farina hordeacia. acoron quoque utile est interioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos. et anthyllides duae vulvis utilissimae torminibusque et secundarum morae in vino potae. callithrix fotu locis medetur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita. geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro profluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix verbenacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu mala praestantissima est. peucedano quidam miscent in vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psyllii defervefactum in aqua, cum intepuit, epiphoras omnes uteri lenit. symphyton tritum in vino nigro evocat menses. partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae mulsae cyathis iiii. dictamni folia praeclare dantur ex aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae. similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos adalligata, cissanthemos pota, item vettonicae farina ex aqua mulsa.

 

‹ Prev