Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 377

by Pliny the Elder


  incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente, inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladiatorum bibunt, ut viventibus poculis, comitiales morbi, quod spectare facientes in eadem harena feras quoque horror est. at, hercule, illi ex homine ipso sorbere efficacissimum putant calidum spirantemque et vivam ipsam animam ex osculo vulnerum, cum plagis omnino ne ferarum quidem admoveri ora mos sit humanus. alii medullas crurum quaerunt et cerebrum infantium. nec pauci apud graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque dignum in ipsa medicina, egregia, hercules, frustratione, si non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi quis ista invenit, osthane tecum enim res erit, eversor iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea condidisti, credo, ne tui vita oblivisceretur. quis invenit singula membra humana mandere qua coniectura inductus quam potest medicina ista originem habuisse quis veneficia innocentiora fecit quam remedia esto, barbari externique ritus invenerant: etiamne graeci suas fecere has artes extant commentationes democriti ad aliud noxii hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et hospitis. iam vero vi interempti dente gingivas in dolore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, meletos oculorum suffusiones felle hominis sanari, artemon calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti catapotia fecit contra canis rabiosi morsus antaeus. atque etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes boum perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo occisus esset aut crematus, siliginem, quae pernoctasset, suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris absint ista. nos auxilia dicemus, non piacula, sicubi lactis puerperarum usus mederi poterit, sicubi saliva tactusve corporis, ceteraque similia. vitam quidem non adeo expetendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quisquis es, talis aeque moriere, tamquam obscaenus vixeris aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in remediis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tribuit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit.

  ex homine remediorum primum maximae quaestionis et semper incertae est, polleantne aliquid verba et incantamenta carminum. quod si verum est, homini acceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis credit vita nec sentit. quippe victimas caedi sine precatione non videtur referre aut deos rite consuli. praeterea alia sunt verba inpetritis, alia depulsoriis, alia commendationis, videmusque certis precationibus obsecrasse summos magistratus et, ne quod verborum praetereatur aut praeposterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque alium custodem dari qui adtendat, alium vero praeponi qui favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima stante. durat inmenso exemplo deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen; extat tucciae vestalis incesti de precatio, qua usa aquam in cribro tulit anno urbis dxviiii. boario vero in foro graecum graecamque defossos aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire xv virum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, omnia ea adprobantibus dcccxxx annorum eventibus. vestales nostras hodie credimus nondum egressa urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione, cum, si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniectatione.

  prisci quidem nostri perpetuo talia credidere, difficillimumque ex his, etiam fulmina elici, ut suo loco docuimus. l. piso primo annalium auctor est, tullum hostilium regem ex numae libris eodem, quo illum, sacrificio iovem caelo devocare conatum, quoniam parum rite quaedam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, missis ob id ad se legatis etruriae celeberrimus vates olenus calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptavit, scipione determinata prius templi imagine in solo ante se: “hoc ergo dicitis, romani hic templum iovis optimi maximi futurum est, hic caput invenimus” constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse fatum in etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati respondissent: “non plane hic, sed romae inventum caput dicimus.” iterum id accidisse tradunt, cum in fastigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium.

  haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint, ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem ingredientes observare se ea negaverint, quo munere divinae indulgentiae maius nullum est. quid non et legum ipsarum in duodecim tabulis verba sunt: “qui fruges excantassit,” et alibi: “qui malum carmen incantassit” verrius flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugnationibus ante omnia solitum a romanis sacerdotibus evocari deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi eundem aut ampliorem apud romanos cultum. et durat in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum, in cuius dei tutela roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo non metuit. huc pertinet ovorum, quae exorbuerit quisque, calices coclearumque protinus frangi aut isdem coclearibus perforari. hinc theocriti apud graecos, catulli apud nos proximeque vergilii incantamentorum amatoria imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum illis esse intellectum, contrahique marsorum cantu etiam in nocturna quiete. iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent fidem validius an latina et inopinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero quod numini imperet. dixit homerus profluvium sanguinis vulnerato femine ulixen inhibuisse carmine, theophrastus ischiadicos sanari, cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. caesarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari solitum.

  libet hanc partem singulorum quoque conscientia coarguere. cur enim primum anni incipientis diem laetis precationibus invicem faustum ominamur cur publicis lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii graecam nemesin invocantes, cuius ob id romae simulacrum in capitolio est, quamvis latinum nomen non sit cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum a nobis non sollicitari cur inpares numeros ad omnia vehementiores credimus, idque in febribus dierum observatione intellegitur cur ad primitias pomorum haec vetera esse dicimus, alia nova optamus cur sternuentes salutamus quod etiam tiberium caesarem, tristissimum, ut constat, hominum, in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui nomine quoque consalutare religiosius putant quin et absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se receptum est. attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat “duo”, cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio admonuit, in africa nemo destinat aliquid nisi praefatus africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus, ut velint. nam si mensa adsit, anulum ponere translatitium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollicitudinem animi propitiat. pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in laevum fecisse galliae religiosius credunt. fulgetras poppysmis adorare consensus gentium est. incendia inter epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur. recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum iudicatur. servi sulpicii principis viri commentatio est quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim plures quam convivae numerabantur. nam sternumento revocari ferculum mensamve, si non postea gustetur aliquid, inter diras habetur. ... aut omnino inane esse haec instituere illi, qui omnibus
negotiis horisque interesse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris reliquerunt. quin et repente conticescere convivium adnotatum, set non nisi in pari praesentium numero, isque famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, vetabantque munditiarum causa deflare, et sunt condita auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter execratissima, si pontifici accidat dicis causa epulanti. in mensa utique id reponi adolerique ad larem piatio est. medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. ungues resecari nundinis romanis tacenti atque a digito indice multorum persuasione religiosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores capitis xvii luna atque xxviiii. pagana lege in plerisque italiae praediis cavetur, ne mulieres per itinera ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam adversetur id omnium spei, praecipue frugum. m. servilius nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret, duabus litteris graecis *r*a chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo, mucianus ter consul eadem observatione viventem muscam in linteolo albo, his remediis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem extant contra grandines contraque morborum genera contraque ambusta, quaedam etiam experta, sed prodendo obstat ingens verecundia in tanta animorum varietate. quapropter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.

  hominum monstrificas naturas et veneficos aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium proprietates, quae repeti supervacuum est. quorundam hominum tota corpora prosunt, ut ex iis familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos suctuve modo, quorum e genere sunt psylli marsique et qui ophiogenes vocantur in insula cypro, ex qua familia legatus euagon nomine a consulibus romae in dolium serpentium coniectus experimenti causa circummulcentibus linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula nili tentyri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut vocem quoque eorum fugiant. horum omnium generum insita repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant; tantum remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant venena passi. remedio est ablui prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis, inspergi. rursus a scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur. minus miretur hoc qui sciat, vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, serpentes aegre praeterquam laeva manu extrahi. e pythagorae inventis non temere fallere, inpositivorum nominum inparem vocalium numerum clauditates oculive orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus, parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel missili ex iis, qui iii animalia singulis ictibus interfecerint, hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta velitaris evulsa corpori hominis, si terram non attigerit; eosdem enim inlata effectus habet. sic et sagittas corpori eductas, si terram non attigerint, subiectas cubantibus amatorium esse orpheus et archelaus scribunt, quin et comitialem morbum sanari cibo e carne ferae occisae eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes medicae sunt, sicuti diximus de pyrrhi regis pollice, et elide solebat ostendi pelopis os ulnamque eam eburneam adfirmabant. - (naevos in facie tondere religiosum habent etiam nunc multi). -

  omnium vero in primis ieiunam salivam contra serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes repercutimus dextraeque clauditatis occursum. veniam quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum spuendo, et iam eadem ratione terna despuere precatione in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare, incipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum dicimus, sed experimento facile: si quem paeniteat ictus eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam manum qua percussit, levatur ilico in percusso culpa. hoc saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali remedio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant ictus ante conatum simili modo saliva in manum ingesta. credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu adsiduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut inunctione, carcinomata malo terrae subacto, cervicis dolores saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeva ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur, exire. inter amuleta est editae quemque urinae inspuere, similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur, item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum adierit. marcion zmyrnaeus, qui de simplicibus effectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit, item rubetas aliasque ranas, ofilius serpentes, si quis in hiatum earum expuat, salpe torporem sedari quocumque membro stupente, si quis in sinum expuat aut si superiores palpebras saliva tangat. cur non et haec credamus rite fieri, extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans, a nutrice terna adspui in os quamquam religione eum tutatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum infantium, custos, qui deus inter sacra romana a vestalibus colitur, et currus triumphantium, sub his pendens, defendit medicus invidiae, iubetque eosdem respicere similis medicina linguae, ut sit exorata a tergo fortuna gloriae carnifex.

  morsus hominis inter asperrimos quosque numeratur. medentur sordes ex auribus ac, ne quis miretur, et scorpionum ictibus serpentiumque statim inpositae, melius e percussi auribus. produnt ita et reduvias sanari, serpentium vero ictum contusi dentis humani farina.

  capillus puero qui primum decisus est, podagrae inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium inpositus, virorum quoque, capillus canis morsibus medetur ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si credimus, e revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus carcinomati. pueri qui primus ceciderit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio habitus muliebrium locorum dolores prohibet. - pollex in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum sedat, in manu dextera ii medii lino leviter colligati destillationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere; adicit granius efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum. partus accelerat et mas, ex quo quaeque conceperit, si cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta precatione, et cinxisse eundem et soluturum, atque abierit.

  sanguine ipsius hominis ex quacumque parte emisso efficacissime anginam inlini tradunt orpheus et archelaus, item ora comitiali morbo conlapsorum, exurgere enim protinus; quidam, si pollices pedum pungantur eaeque guttae referantur in faciem, aut si virgo dextro pollice attingat, hac coniectura censentes virgines carnes edendas. - aeschines atheniensis excrementorum cinere anginis medebatur et tonsillis uvisque et carcinomatis. hoc medicamentum vocabat botryon. - multa genera morborum primo coitu solvuntur primoque feminarum mense aut, si hoc non contigit, longinqua fiunt, maximeque comitiales. quin et a serpente, a scorpione percussos coitu levari produnt, verum feminas venere ea laedi. - oculorum vitia fieri negant nec lippire eos, qui, cum pedes lavent, aqua inde ter oculos tangant.

  inmatura morte raptorum manu strumas, parotidas, guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuiuscumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa. et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri dente hominis sui sexus et eum, qui caninus vocetur, insepulto exemptum adalligari. - terram e calvaria psilotrum esse palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit, commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse hominis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam sol non attingat. magorum haec commenta sunt, ut cotem, qua ferramenta saepe exacuta sint, subiectam ignari cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo temp
ore, auctorem tamen non nominare. fulmine utique percussum circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat. inguinibus medentur aliqui liceum telae detractum alligantes novenis septenisve nodis, ad singulos nominantes viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput manibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes. clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat, vel cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfusis lutum fronti inlitum capitis dolorem sedare, item laqueum suspendiosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit in faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus; si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase ossiculis; si panis haereat, ex eodem in utramque aurem addito pane.

  quin et sordes hominis in magnis fecere remediis quaestus gymnici graecorum, quippe ea strigmenta molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata, articulorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis, et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa, quae sunt e ceromate permixta caeno, articulos tantum molliunt, calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii celeberrimi auctores clamant, rursus in feminis qua infantium alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent; meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere parietes, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere dicuntur; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque et desquamatis ambustisve inlinuntur.

 

‹ Prev