Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 380

by Pliny the Elder


  canis rabiosi morsu facta volnera circumcidunt ad vivas usque partes quidam carnemque vituli admovent et ius ex eodem carnis decoctae dant potui aut axungiam cum calce tusam, hirci iocur, quo inposito ne temptari quidem aquae metu adfirmant. laudant et caprae fimum ex vino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum et potum. ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis morsus carnem bubulam coctam, efficacius vituli, si non ante quintum diem solvant.

  veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt ob idque villarum portis praefigunt. hoc idem praestare et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta vis est animalis praeter ea, quae retulimus, ut vestigia eius calcata equis adferant torporem. - iis, qui argentum vivum biberint, lardum remedio est. - asinino lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpatum aut cerussa aut dorycnium et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora. - de equiferis non scripserunt graeci, quoniam terrae illae non gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis indiae silvis; pro portione tamen eadem efficaciora omnia ex his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero, quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum remedio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prodest contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius repraesentat. multipedae morsus cum melle sanat. omasi quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant, privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo. - caprinus caseus recens iis, qui viscum biberint, lac contra cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum taminia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra toxica venena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto, contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pondere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum.

  capilli defluvia ursinus adips admixto ladano et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium capillis increscant, item fel caprinum cum creta cimolia et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofinum, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam adiecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari capillum putant et a canitie vindicari, si rasis inlinatur plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli illitum urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle taurino cum aegyptio alumine tepefacto inlinunt. ulcera capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur. sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilissimum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue felium fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus farina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et tamaricis semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire continent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tradunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus cinis cum oleo myrteo. - capitis dolorem sedat pota aqua, quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si credimus, vulpis masculae genitale circumligatum, cornus cervini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino. -

  oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto inlinunt; cervini cornus cinere scabritias ex eodem inunguunt, mucrones autem ipsos efficaciores putant. lupi excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum cum attico melle inungui obscuritates, item felle ursino, epinyctidas adipe apruno cum rosaceo. ungulae asininae cinis inunctus e suo lacte oculorum cicatrices et albugines tollit. medulla bubula e dextro crure priore trita cum fuligine pilis et palpebrarum vitiis angulorumque occurrit - calliblephari modo fuligo in hoc usu temperatur, optime ellychnio papyraceo oleoque sesamino fuligine in novum vas pinnis detersa - , efficacissime tamen evolsos ibi pilos coercet. felle tauri cum ovi albo collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt per quadriduum. sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum vitiis aptissimum est. eiusdem medullae cum pari pondere cerae et olei vel rosacei addito ovo duritiae genarum inlinuntur. caseo molli caprino inposito ex aqua calida epiphorae sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero calido fovendum. sicca lippitudo lumbulis suum exustis atque contritis et inpositis tollitur. capras negant lippire, quoniam quasdam herbas edint, item dorcadas; ob id fimum earum cera circumdatum nova luna devorari iubent. et quoniam noctu quoque aeque cernant, sanguine hircino lusciosos sanari putant, nyctalopas a graecis dictos, caprae vero iocinere in vino austero decocto. quidam inassati iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque vesci eas et, dum coquantur, oculos vaporari iis praecipiunt; id quoque referre arbitrantur, ut rutili coloris fuerit. volunt et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato. fel quidem caprinum pluribus modis adsumunt, cum melle contra caligines, cum veratri candidi tertia parte contra glaucomata, cum vino contra cicatrices et albugines et caligines et pterygia et argema, ad palpebras vero evolso prius pilo cum suco oleris ita, ut unctio inarescat, contra ruptas tuniculas cum lacte mulieris. ad omnia inveteratum fel efficacius putant. nec abdicant fimum ex melle inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pulmonem leporis, et ad caligines fel cum passo aut melle. lupino quoque adipe vel medulla suum fricari oculos contra lippitudines praecipiunt. nam vulpinam linguam habentes in armilla lippituros negant.

  aurium dolori et vitiis medentur urina apri in vitreo servata, fel apri vel suis vel bubulum cum oleo cedrino et rosaceo aequis portionibus, praecipue vero taurinum cum porri suco tepidum vel cum melle, si suppurent, contraque odorem gravem per se, tepefactum in malicorio. rupta in ea parte cum lacte mulierum efficaciter sanat. quidam et in gravitate aures sic perluendas putant, alii cum senecta serpentium et aceto - includunt lana - collutas ante calida aqua aut, si maior sit gravitas, verrinum fel cum murra et ruta in malicorio excalfactum infundunt, lardum quoque pingue; item fimum asini recens cum rosaceo instillatur, omnia tepefacta. utilior equi spuma vel equini fimi recentis cinis cum rosaceo, butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina caprae vel tauri aut fullonia vetus, calfactae vapore per lagoenae collum subeunte - admiscent aceti tertiam partem et aliquid murrae - , vituli, qui nondum herbam gustaverit, fimum mixto felle eiusdem et cute, quam relincunt angues, excalefactis prius auribus; lana autem medicamina ea includuntur. prodest et sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco, eiusdem medulla admixto cumino trito infusa, virus verrinum e scrofa exceptum, priusquam terram attingat, contra dolores; auribus fractis glutinum e naturis vitulorum factum et in aqua liquatum; aliis vitiis adips vulpium, item fel caprinum cum rosaceo tepido aut porri suco aut, si rupta sint aliqua ibi, e lacte mulieris; si gravitas audiendi, fel bubulum cum urina caprae vel hirci, vel si pus sit. in quocumque autem usu putant efficaciora haec in cornu caprino per dies xx infumata. laudant et coagulum leporis tertia parte #1108 dimidiaque sacopenii in ammineo vino. - parotidas ursinus adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi - addunt quidam hypocisthidem - , et per se butyrum inlitum, si prius foveantur feni graeci decocti suco, efficacius cum strychno. prosunt et vulpium testes et taurinu
s sanguis aridus tritus, urina caprae calefacta instillata auribus, fimum eiusdem cum axungia inlitum.

  dentes mobiles confirmat cervini cornus cinis doloresque eorum mitigat, sive infricentur sive colluantur. quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus farinam arbitrantur. dentifricia utroque modo fiunt. magnum remedium est et in luporum capitis cinere. certum est in excrementis eorum plerumque inveniri ossa; haec adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula per aurem infusa contra dolores. et capitis eorum cinis dentifricium est adiectoque nardo mulcet graveolentiam oris. aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt. reperitur in latere leporis os acui simile; hoc scariphare dentes in dolore suadent. talus bubulus accensus eos, qui labent cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum murra dentifricium est. ossa quoque ex ungulis suum combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis pernarum, circa quae coxendices vertuntur. isdem sanari demissis in fauces iumentorum verminationes notum est, sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte percussu vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum genibus ac super ungulas. praeterea in corde equorum invenitur os dentibus caninis maximis simile; hoc scariphari dolorem aut exempto dente mortui equi maxillis ad numerum eius, qui doleat, demonstrant. equarum virus a coitu in ellychniis accensum anaxilaus prodidit lichenis equinorum capitum vires repraesentare monstrifice, similiter ex asinis. nam hippomanes tantas in veneficio vires habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem equae olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat. medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum inlitum et mox paulo detractum ita, ut confestim conluantur vino, in quo decocti sint cortices mali punici dulcis. efficax habetur et caprino lacte conlui dentes vel felle taurino. talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et omnium fere villaticarum quadrupedum, ne saepius eadem dicantur.

  cutem in facie erugari et tenerescere candore lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie septies genas custodito numero fovere. poppaea hoc neronis principis instituit, balnearum quoque solia sic temperans, ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. impetus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius cum cerussa, sincero vero ea vitia, quae serpunt, superinposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu bovis madida. frivolum videatur, non tamen omittendum propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci xl diebus noctibusque, donec resolvatur in liquorem, decoctum et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem praestare. fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut crocodileam inlini melius sit; foveri frigida et ante et postea iubent. testas et quae decolorem faciunt cutem fimum vituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino et ocimi suco. est et alia mixtura sebo vituli cum medulla cervi et albae spinae foliis una tritis. idem praestat et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius e carne vaccina. lichenas oris praestantissime vincit glutinum factum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto cum sulpure vivo, ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens inlinatur, item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie fel utriusque per sese aqua infractum evitatisque solibus ac ventis post detractam cutem. similis effectus et in taurino vitulinove felle cum semine cunilae, cinere e cornu cervino, si canicula exoriente conburatur. asinino sebo cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur. hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum vivo sulpure spongeaeque cinere, ut sit mellis crassitudo. aliqui inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pondere oboli unius iiiique mellis, prius defricatis maculis. efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla cervina resinaque et calce. - invenio aput auctores iis, qui lentigines habeant, negari magices sacrificiorum usus. -

  lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae exulceratae iuvantur. gargarizatur tepidum, ut est usus, expressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva decoctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem privatim renes vulpium aridi cum melle triti inlitique, anginae fel taurinum vel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua. oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam aliudve quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo perfricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel aprunum vel bubulum tepidum inlitum - nam coagulum leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur - , discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini. prodest et sapo, galliarum hoc inventum rutilandis capillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud germanos maiore in usu viris quam feminis.

  cervicium dolores butyro aut adipe ursino perfricentur, rigores bubulo sebo, quod et strumis prodest cum oleo. dolorem inflexibilem - opisthotonum vocant - levat urina caprae auribus infusa aut fimum cum bulbis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis circumligatum; pterygia digitorum fel tauri aridum aqua calida dissolutum. quidam adiciunt sulpur et alumen pari pondere omnium.

  tussim iocur lupi ex vino tepido sanat, ursinum fel admixto melle aut ex cornus bubuli summis partibus cinis vel saliva equi triduo pota - ecum mori tradunt - , pulmo cervinus cum gula sua arefactus in fumo, dein tusus ex melle cottidiano ecligmate; efficacior ad id subulo cervorum generis. sanguinem expuentes cervini cornus cinis, coagulum leporis tertia parte denarii cum terra samia et vino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in vino vesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis suffiti extrahunt pulmonibus difficiles excreationes. purulentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et a pulmone graveolentiam halitus butyrum efficacissime iuvat cum pari modo mellis attici decoctum, donec rufescat, et matutinis sumptum ad mensuram lingulae; quidam pro melle laricis resinam addere maluere. si sanguis reiciatur, efficacem tradunt bubulum sanguinem, modice et cum aceto sumptum. nam de taurino credere temerarium est; sed glutinum taurinum iii obolis cum calida aqua bibitur in vetere sanguinis excreatione.

  stomachum exulceratum lactis asinini potus reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini partibus ii ac nucibus iii ex melle tritum et in cibo sumptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur, addito in iii heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua, dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi.

  lumborum dolores et quaecumque alia molliri opus sit ursino adipe perfricari convenit, cinerem apruni aut suilli fimi inveterati aspergi potioni vini. - (adferunt et magi sua commenta: primum omnium rabiem hircorum, si mulceatur barba, mitigari, eadem praecisa non abire eos in alienum gregem). ischiadicis fimum bubulum inponunt calfactum in foliis cinere ferventi. huic admiscent fimum caprinum et subdito linteolo uncto cava manu, quantum pati possit, fervens sustineri iubent ita, ut si laeva pars doleat, haec medicina in dextera manu fiat aut e contrario, fimumque ad eum usum acus aereae punctu tolli iubent. modus est curationis, donec vapor ad lumbos pervenisse sentiatur; postea manum porro tuso inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. suadent in eo dolore et testes leporis devorare. in renium dolore leporis renes crudos devorari iubent aut certe coctos ita, ne dente contingantur. ventris quidem dolore temptari negant talum leporis habentes.

  lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli fimum, quod primum edidit - poleam vocant - , syri dant in aceto mulso. datu
r et equi lingua inveterata ex vino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris caecilius bion tradidit, et lien bubulus simili modo, recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque bovis alii capita xx tusa cum aceti sextario imponuntur ad lienis dolores. eadem ex causa emi lienem vituli, quanti indicatus sit, iubent magi nulla pretii cunctatione, quoniam hoc quoque religiose pertineat, divisumque per longitudinem adnecti tunicae utrimque et induentem pati decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra. cum hoc fiat, simul residere lienem aegri vitiatum liberarique eum morbo dicitur. prodest et pulmo vulpium cinere siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien impositus.

 

‹ Prev