Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 386
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 386

by Pliny the Elder


  anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium - figura nidorum eas deprehendit - , multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bibuntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii xx tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustae mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies xxx alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes - nomen cornicula dedere - , alii pediculos terrae vocant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum iis arescunt. alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent.

  umeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. - ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit.

  praecordia vocamus uno nomine exta in homine, quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino deprehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed obrui tales religio est. ii quoque, quos melitaeos vocamus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte. pulmonum quoque vitiis medentur, item mures, maxime africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis excreationibus medetur, praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, praecipue africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt africanae - ex iis iolitanae - , astypalaeicae, item siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum ventris membrana, si inveterata est, inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis iii si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur.

  iocinerum doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenae in attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium in patina, donec candidae fiant, tunc melle miscent alii centipedam vocant et ex aqua calida dari iubent in cibo. cocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis iii singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum viiii; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto ii, quinto i; sic et suspiria emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine pennis, quod trixallis graece vocetur, latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse quod grylli vocentur; ex his xx torreri iubent ac bibi e mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, si qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus, adiecto flore punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint.

  pecudis lien recens magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni se remedium facere. post hoc iubent in pariete dormitorii eius tectorio includi et obsignari anulo ter novies eademque dici. caninus si viventi eximatur et in cibo sumatur, liberat eo vitio. quidam recentem superinligant. alii duum dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti vel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticae addito melle, donec persanet. liberat et lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium eius, cui medeatur, suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel, in quo apes sint mortuae, araneus et maxime qui lycos vocatur.

  upupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum; et per se inlinuntur. canis rabiosi calvariae cinis potioni inspergitur. - lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigri denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae iii contritae cum testis suis atque in vino decoctae cum piperis granis xv. aquilae pedes evellunt in aversum a suffragine ita, ut dexter dextrae partis doloribus adalligetur, sinister laevae. multipeda quoque, quam oniscon appellavimus, medetur denarii pondere ex vini cyathis ii pota. vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et ferro vincto inpositum aqua excepta perfundere et defodere, unde effoderis, magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes.

  dysintericos recreant femina pecudum decocta cum lini semine ea aqua pota, caseus ovillus vetus, sebum ovium decoctum in vino austero. hoc et ileo medetur et tussi veteri, dysintericis stelio transmarinus ablatis intestinis et capite pedibusque ac cute decoctus aeque et in cibo sumptus, cocleae ii cum ovo, utraque cum putamine contrita atque in vase novo addito sale et passi cyathis ii aut palmarum suco et aquae cyathis iii subfer
vefacta et in potu data. prosunt et combustae, ut cinis earum bibatur in vino, addito resinae momento. cocleae nudae, de quibus diximus, in africa maxime inveniuntur, utilissimae dysintericis, quinae combustae cum denarii dimidii pondere acaciae; ex eo cinere dantur coclearia bina in vino myrtite aut quolibet austero cum pari modo caldae. quidam omnibus africanis ita utuntur, alii totidem africanas velatas infundunt potius et, si maior fluctio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. senectus anguium dysinteriae et tenesmis in stagneo vase decoquitur cum rosaceo vel, si in alio, cum stagno inlinitur. ius ex gallinaceis isdem medetur, sed veteris gallinacei vehementius salsum ius alvum ciet. membrana gallinarum tosta et data in oleo ac sale coeliacorum dolores mulcet - abstineri autem frugibus ante et gallinam et hominem oporteat - , fimum columbinum tostum potumque. caro palumbis in aceto decocta dysintericis et coeliacis medetur, turdus inassatus cum myrti bacis dysintericis, item merulae, mel, in quo apes sint inmortuae, decoctum.

  gravissimum vitium alvi ileos appellatur. huic resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam inlito ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae crematae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur assum aut ventriculi membrana, quae abici solet, inveterata admixto papaveris suco - alii recentem torrent ex vino bibendam - , ius perdicum et per se ventriculus contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus, fimum columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim facit. sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque e vino potus, palumbis ferus ex posca decoctus, adips otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus. quod praeterea traditur in torminibus, mirum est, anate adposita ventri transire morbum anatemque emori. tormina et melle curantur, in quo sint apes inmortuae, decocto. coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa in cibo sumpta. quidam in vase novo cum plumis exuri iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus ternis per quadriduum, quidam cor eius adalligari femini; aliis recens tepensque adhuc devoratur. consularis asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. - sunt occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli, priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri aegri causas; monent humari debere eos obrutos terra. magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre in totum annum caveri tradunt aut in dolore, si quis aquam ter pedes eluens haurire sustineat.

  murino fimo contra calculos inlinere ventrem prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat. haec caro ad hunc modum occisi stillicidium vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis iii tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die ii, tertio die i, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi vel si quis ut locusta edit, lapillos, qui in gallinaceorum vesica aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus iii, e nido hirundinum glaebam dilutam aqua calida, ossifragi ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agninorum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum.

  sedis vitiis efficacissima sunt oesypum - quidam adiciunt pompholygem et rosaceum - , canini capitis cinis, senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi canini candidi cum rosaceo - aiunt inventum aesculapii esse eodemque et verrucas efficacissime tolli - , murini fimi cinis, adeps cygni, adeps bovae. procidentia ibi sucus coclearum punctis evocatus inlita repellit. adtritis medetur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum vespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite pedibusque infricatus, ne acria perurant, adeps anserinus cum cera punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. hic et haemorroidas sanare dicitur. ischiadicis cocleas crudas tritas cum vino ammineo et pipere potu prodesse dicunt, lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite; sic et stelionem adiectis huic papaveris nigri obolis iii; ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. verendorum formicationibus verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine carne tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in remedio esse tradunt. taetris ibi ulceribus et manantibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleae parvae, latae contritae ex aceto, senectus anguium ex aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuae, cum resina, cocleae nudae, quas in africa gigni diximus, tritae cum turis polline et ovorum albo; xxx die resolvunt; aliqui pro ture bulbum admiscent. hydrocelicis stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis ademptis relicum corpus inassatum - in cibo id saepius datur - , sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem cum alumine schisto fabae magnitudine, cocleas africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum iii linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est anaxilaus. at panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae cinis et ipsa divisa inposita, item multipeda contrita admixta resina terebinthina ex parte tertia - quidam et sinopidem admiscent - , cocleae contusae per se, cinis inanium coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia inlitum. cantharides mixtae calce panos scalpelli vice auferunt, inguinum tumorem cocleae minutae cum melle inlitae leniunt.

  varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti inpositi, sanguis mustelae cum plantagine inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo si pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle ita, ut tertio die solvantur. aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis iii, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in vino tritae. eaedem inlinuntur cum helxines herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una cum vipera crematus sit in olla nova, saepius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe viperino pedes perungui. et de miluo adfirmant, si inveterato tritoque quantum iii digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. inlinuntur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui cinere earum ut
i malint, sicut fimi columbini cinere cum polenta et vino albo. articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera cera addita ad cicatricem perducunt soricum vel glirium crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, quae nudae inveniuntur. ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint, fimi gallinarum cinis exulcerationes, columbini fimi ex oleo. adtritus calciamentorum veteris soleae cinis, agninus pulmo et arietis sanant, dentis caballini contusi farina privatim subluviem, lacertae viridis sanguis subtritos et hominum et iumentorum pedes sublitus, clavos pedum urina muli mulaeve cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis vel sanguis flocco inpositus, vermes terreni ex oleo, stelionis caput cum viticis foliis pari modo tritum ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto, verrucarum omnia genera urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium, fimum gallinae cum oleo ac nitro. cantharides cum uva taminia intritae exedunt, sed ita erosas aliis, quae ad persananda ulcera demonstravimus, curari oportet.

  nunc praevertemur ad ea, quae totis corporibus metuenda sunt.

  fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt magi domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuae defossum. minus mirentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus dehiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. et indicium in augurio vitalium habent, nam si aeger initio respondeat ei, qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, moriturum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure laeva canis, cui non sit alius quam niger colos. nigidius fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. rursus magi tradunt lymphatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui a nocturnis diis faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vespertinisque liberari.

 

‹ Prev