Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 387
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 387

by Pliny the Elder


  perfrictionibus remedio esse tradit nicander amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam vel pellem tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata non algere caedentes, faciliusque succedere ita. quae sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens et ante cuculi cantum. aliud est cuculo miraculum: quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur.

  paralysim caventibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse, milipedas ut in angina diximus potas; phthisim sentientibus lacertam viridem decoctam in vini sextariis iii ad cyathum unum, singulis coclearibus sumptis per dies, donec convalescant, coclearum cinerem potum in vino; comitialibus morbis oesypum cum murrae momento et vini cyathis ii dilutum magnitudine nucis abellanae, a balineo potum, testiculos arietinos inveteratos tritosque dimidio denarii pondere in aquae vel lactis asinini hemina. interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea. magnifice laudatur et sanguis pecudum potus, item fel cum melle, praecipue agninum, catulus lactens sumptus absciso capite pedibusque ex vino et murra, lichen mulae potus in oxymelite cyathis iii, stelionis transmarini cinis potus in aceto, tunicula stelionis, quam eodem modo ut anguis exuit, in potu. quidam et ipsum harundine exinteratum inveteratumque bibendum dederunt, alii in cibo ligneis veribus inassatum. operae pretium est scire, quo modo praeripiatur, cum exuerit, membrana hiberna alias devoranti eam, quoniam nullum animal fraudulentius invidere homini tradunt, inde stelionum nomine in maledictum translato. observant cubile eius aestatibus; est autem in loricis ostiorum fenestrarumque aut camaris sepulchrisve. ibi vere incipiente fissis harundinibus textas opponunt ceu nassas, quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem; sed relicto non potest remeare. nihil ei remedio in comitialibus morbis praefertur. prodest et cerebrum mustelae inveteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque volvaque aut ventriculus inveteratus cum coriandro, ut diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta. eadem omnia praedicantur ex viverra. lacerta viridis cum condimentis, quae fastidium abstergeant, ablatis pedibus ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae cum melle inlitu sanant. magis placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis nervis vel lapilli e ventre hirundinum pullorum sinistro lacerto adnexi; dicuntur enim excluso pullo lapillum dare. quod si pullus is detur in cibo, quem primum pepererit, cum quis primum temptatus sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum sanguis cum ture vel cor recens devoratum. quin et e nido earum lapillus inpositus recreare dicitur confestim, adalligatus in perpetuum tueri. praedicatur et iocur milui devoratum et senectus serpentium, iocur vulturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli vulturini adalligatum. sed et ipsum vulturem in cibo dari iubent et quidem satiatum humano cadavere. quidam pectus eius bibendum censent in cerrino calice, aut testes gallinacei ex aqua et lacte, antecedente v dierum abstinentia vini; ob id inveterant. fuere et qui muscas xxi rufas, et quidem a mortuo, in potu darent, infirmioribus pauciores.

  morbo regio resistunt sordes aurium aut mammarum pecudis denarii pondere cum murrae momento et vini cyathis ii canini capitis cinis in mulso, multipeda in vini hemina, vermes terreni in aceto mulso cum murra, gallina, si sit luteis pedibus, prius aqua purificatis, dein collutis vino, quod bibatur, cerebrum perdicis aut aquilae in vini cyathis iii, cinis plumarum aut interaneorum palumbis in mulso ad coclearia iii, passerum cinis sarmentis crematorum coclearibus ii in aqua mulsa. avis icterus vocatur a colore; quae si spectetur, sanari id malum tradunt et avem mori. hanc puto latine vocari galgulum.

  phreneticis prodesse videtur pulmo pecudum calidus circa caput alligatus. nam muris cerebrum dare potui ex aqua aut cinerem mustelae vel etiam inveteratas carnes irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina bubonis quidem oculorum cinerem inter ea, quibus prodigiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium medicina placitis eorum renuntiat. namque et in duodecim signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod totum abdicandum paucis e pluribus edocebo, siquidem crematis tritisque cum oleo perungui iubent aegros, cum geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus gallinaceorum; si luna, radiis barbisque eorum; si virginem alteruter, hordei granis; si sagittarium, vespertilionis alis; si leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt sativae; si aquarium, e buxo carbonibus tritis. ex istis confessa aut certe verisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis excitari et inter ea fortassis mustelae testiculis inveteratis aut iocinere usto. his quoque pulmonem pecudis calidum circa caput adalligari putant utile.

  in quartanis medicina clinice propemodum nihil pollet. quam ob rem plura eorum remedia ponemus primumque ea, quae adalligari iubent: pulverem, in quo se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem longissimum. pseudosphecem vocant vespam, quae singularis volitat; hanc sinistra manu adprehensam subnectunt, alii vero quam quis eo anno viderit primam; viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum; muris rostellum auriculasque summas russeo panno ipsumque dimittunt; lacertae vivae dextrum oculum effossum, mox cum capite suo deciso in pellicula caprina scarabaeum, qui pilas volvit. propter hunc aegypti magna pars scarabaeos inter numina colit, curiosa apionis interpretatione, qua colligat solis operum similitudinem huic animali esse, ad excusandos gentis suae ritus. sed et alios adalligant magi: cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum; tertium, qui vocatur fullo, albis guttis, dissectum utrique lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra manu exemptum viventibus, scorpionis caudae iiii articulos cum aculeo panno nigro ita, ut nec scorpionem dimissum nec eum, qui adalligaverit, videat aeger triduo, post tertium circuitum id condat. urucam in linteolo ter lino circumdant totidem nodis ad singulos dicente, quare faciat, qui medebitur, limacem in pellicula vel iiii limacum capita praecisa harundine, multipedam lana involutam, vermiculos, ex quibus tabani fiunt, antequam pennas germinent, alios e spinosis frutectis lanuginosos. quidam ex illis quaternos inclusos iuglandis nucis putamine adalligant. cocleas, quae nudae inveniuntur, stelionem, cum incluserunt capsulis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. devorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini vel ovilli vel passi cyathis iii ante accessiones; sunt qui totas censeant devorandas. aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. chrysippus philosophus tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal, neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis utilissimum putant. - et in tertianis fiat potestas experiendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon vocant, tela cum ipso in spleniolo resinae ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse traditur, item lacerta viridis adalligata viva in eo vase, quod capiat, quo genere et recidivas frequenter abigi adfirmant.

  hydropicis oesypum ex vino addita murra modice potui datur, nucis abellanae magnitudine. aliqui addunt et anserinum adipem ex vino myrteo. sordes ab uberibus ovium eundem effectum habent, item carnes inveteratae irenacei sumptae. vomitus quoque canum inlitus ventri aquam trahere promittitur.

  igni sacro medetur oesypum cum pompholyge et rosaceo, ricini sanguis, vermes terreni ex aceto inliti, gryllus contritus in manibus, quo genere praestat, ut qui id fecerit, antequam incipiat vitium, toto ei anno non accidat - oportet autem eum ferro cum terra cavernae suae tolli - , anseris adeps, viperae caput aridum adservatum et combustum, dein ex aceto inpositum, senectus serpentium ex aqua inlita a balneo cum bitumine et sebo agnino.

  carbunculus fimo columbino aboletur per se inlito vel cum lini semine ex aceto mulso, item apibus, quae in melle sint mortuae, inpositis polentaque inposita insuper. si in verendis sit, ceterisque ibi ulceribus occurrit ex melle oesypum cum plumbi squamis, item fimum pecudum incipientibus carbunculis. tubera et quaecumque molliri opus s
it efficacissime anserino adipe curantur; idem praestat et gruum adeps.

  furunculis mederi dicitur araneus, priusquam nominetur, inpositus et tertio die solutus, mus araneus pendens enecatus sic, ut terram ne postea attingat, ter circumlatus furunculo, totiens expuentibus medente et cui is medebitur, ex gallinaceo fimo, quod est rufum, maxime recens inlitum ex aceto, ventriculus ciconiae ex vino decoctus, muscae inpari numero infricatae digito medico, sordes ex pecudum auriculis, sebum ovium vetus cum cinere capilli mulierum, sebum arietis cum cinere pumicis et salis pari pondere.

  ambustis canini capitis cinis medetur, item glirium cum oleo, fimum ovium cum cera, murium cinis, coclearum quoque sic, ut ne cicatrix quidem appareat, adips viperinus, fimi columbini cinis ex oleo inlitus; nervorum nodis capitis viperini cinis in oleo cyprino, terreni vermes cum melle inliti. dolores eorum ... adips, amphisbaena mortua adalligata, adips vulturinus cum ... , venter arefactus tritusque cum adipe suillo inveterato, cinis e capite bubonis in mulso potus cum lilii radice, si magis credimus. in contractione nervorum caro palumbina in cibis prodest et inveterata, irenacei spasticis, item mustelae cinis, serpentium senectus in pelle taurina adalligata. spasmos fieri prohibet et opisthotonos milui iocur aridum iii obolis in aquae mulsae cyathis iii potum.

  reduvias et quae in digitis nascuntur pterygia tollunt canini capitis cinis aut vulva decocta in oleo, superinlito butyro ovillo cum melle, item folliculus cuiuslibet animalium fellis; unguium scabritiam cantharides cum pice tertio die solutae aut locustae frictae cum sebo hircino, pecudum sebum. aliqui miscent viscum et porcillacam, alii aeris florem et viscum ita, ut tertio die solvant.

  sanguinem sistit in naribus sebum ex omento pecudum inditum, item coagulum ex aqua, maxime agninum, subductum vel infusum, etiam si alia non prosint, adips anserinus cum butyro pari pondere pastillis ingestus, coclearum terrena, sed et ipsae extractae testis; e naribus fluentem cocleae contritae fronti inlitae, aranei tela; gallinacei cerebellum vel sanguis profluvia ex cerebro, item columbinus ob id servatus concretusque. si vero ex vulnere inmodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ovorum cremati cinis inpositus mire sistit.

  ulceribus medetur oesypum cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valet. erodit et ulcerum margines, carnesque exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et ad cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue in iis ulceribus, quae cicatricem non trahant. magna et pulmonibus, praecipue arietum: carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacissime reducunt; fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat. et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem utilissima sunt in iis ulceribus, quae vermibus periclitentur. quin et vermium ipsorum genera mirandos usus habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia, nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent. cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida vel symphyto et melle. quidam arefactis in sole ad vulnera ex aceto utuntur nec solvunt nisi biduo intermisso. eadem ratione et coclearum terrena prosunt, totaeque exemptae recentia vulnera tusae inpositae conglutinant et nomas sistunt. - (herpes quoque animal a graecis vocatur, quo praecipue sanantur quaecumque serpunt). - cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra quidem et ture etiam praecisos nervos sanare dicuntur. draconum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, item gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac celerius sanari. antonius quidem medicus, cum incidisset insanabilia ulcera, viperas edendas dabat miraque celeritate persanabat. trixallidum cinis margines ulcerum duros aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et melle, eademque erodentia sunt. bubonis cerebrum cum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero vocantur cacoe+the, cinis feminum arietis cum lacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel. ulcerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vulnera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis obliterantur.

  articulorum fracturis cinis feminum pecudis peculiariter medetur cum cera - efficacius idem medicamentum fit maxillis simul ustis cornuque cervino et cera mollita rosaceo - ; ossibus fractis caninum cerebrum linteolo inlito, superpositis lanis, quae subinde oleo subfundantur; fere xiiii diebus solidat, nec tardius cinis silvestris muris cum melle aut vermium terrenorum, qui et ossa extrahit.

  cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo, praecipue ex ariete, sebum ex nitro, lacertae viridis cinis, vernatio anguium ex vino decocta, fimum columbinum cum melle, item vitiligines albas ex vino, vitiliginem et cantharides cum rutae foliorum ii partibus. in sole, donec formicet cutis, tolerandae sunt, postea fovere oleoque perunguere necessarium iterumque inlinere, idque pluribus diebus facere, caventes exulcerationem altam. ad easdem vitiligines et muscas inlini iubent cum radice eupatoriae, gallinarum fimi candidum servatum in oleo vetere cornea pyxide, vespertilionis sanguinem, fel irenacei ex aqua. scabiem vero bubonis cerebrum cum aphronitro, sed ante omnia sanguis caninus sedat, pruritum cocleae minutae, latae contritae inlitae.

  harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale inpositum, cocleae ex iis, quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum testis et eae, quae manduntur, exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur et cantharides tritae cum farina hordei.

  in muliebribus malis membranae e partu ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum testes si subinde a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana e secundis canum, si terram non attigerit, lumbis parturientium tactis. fimum murinum aqua pluvia dilutum mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irenaceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra abortus. facilius enituntur quae ... um anserinum cum aquae ii cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per genitale effluentes aquas. - vermes terreni inliti, ne cervicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves secundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi mammarum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso. inveniuntur et in gramine vermiculi, qui adalligati collo continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur. conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. - cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item conceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et tragacantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum medulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur et cypri. inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae testis tritae cum rosaceo. ad haec astypalaeicae maxime eliguntur. alio modo africanae binae tritae cum feni graeci quod iii digitis capiatur, addito melle coclearibus iiii, inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes; hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farinam miscentur lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum polenta. - viperam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat, nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. in mortua mirum, si sine adservata transcenderit gravida, innoxium fieri, si protinus transcendat
adservatam. - anguis inveterati suffitu menstrua adiuvant. anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum ture; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri, quod, si redeuntem prenderit, inhibebit idem purgationes. - lapis ae+tites in aquilae repertus nido custodit partus contra omnes abortuum insidias. penna vulturina subiecta pedibus adiuvat parturientes. ovum corvi cavendum gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus aut cygni emollit. mammas a partu custodit adeps anseris cum rosaceo et araneo. phryges et lycaones mammis puerperio vexatis invenerunt otidum adipem utilem esse. iis, quae vulva strangulentur, et blattas inlinunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus et cerae stantes mammas servat. putant et ter circumductas ovo perdicis aut ... non inclinari et, si sorbeantur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas uteri rumpere, scabiem vulvarum sedare, si cum cimice trito inlinantur.

 

‹ Prev