Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 389
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 389

by Pliny the Elder


  quidam statera iudicant de salubritate, frustrante diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu pendeant, depositisque in humum tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis continget puteis nimirum, ut in oppidis video constare, sed iis, quibus et exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas colante terra. salubritati haec satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque caelum videant. super omnia una observatio - eadem et ad perennitatem pertinet - , ut illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut e sublimi deiecta verberatum corripiat ae+ra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris contingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem esse convenit, item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis. aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt.

  clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma praeconio urbis marcia est, inter reliqua deum munera urbi tributa. vocabatur haec quondam aufeia, fons autem ipse pitonia. oritur in ultimis montibus paelignorum, transit marsos et fucinum lacum, romam non dubie petens. mox in specus mersa in tiburtina se aperit, ita novem milibus passuum fornicibus structis perducta. primus eam in urbem ducere auspicatus est ancus marcius, unus e regibus, postea q. marcius rex in praetura, rursusque restituit m. agrippa. idem et virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo duo milia passuum praenestina via. iuxta est herculaneus rivus, quem refugiens virginis nomen obtinuit. horum amnium comparatione differentia supra dicta deprehenditur, cum quantum virgo tactu praestat, tantum praestet marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem urbi periit voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac suburbana detorquentibus publicam salutem.

  non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem. reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique partes aquosas existimavere, qua in re varietatem naturae aperuisse conveniat. in hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum parte sunt. at olympus, ossa, parnasus, appenninus, alpes undique vestiuntur amnibusque perfunduntur, aliqui ab austro, sicut in creta albi montes. nihil ergo in his perpetuae observationis iudicabitur.

  aquarum sunt notae iuncus et herba, de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana. salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio fallaci, certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum solis longius intuentibus, quod quidam ex edito speculantur proni terram adtingente mento. est et peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aestu secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umidior sit ille, indubitata spes promittitur. sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia experimenta decurrunt. loco in altitudinem pedum quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut peruncta pelvi aerea lanae vellere cooperto lucernaque ardente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umidum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defectu olei restincta aut etiam vellus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. quidam et igni prius excocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento.

  terra vero ipsa promittit candicantibus maculis aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes, nec amplius puteum fodiunt coria terrae observantes, ut a nigra descendat ordo supra dictus. aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in tofo. namque et hic probatur, dulces enim levissimasque facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea incertas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas speique certissimae, radices montium saxosae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodientibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque ferramenta descendere. depressis puteis sulpurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens lucerna si extinguatur; tunc secundum puteum lextra ac sinistra fodiuntur aestuaria, quae graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his vitiis altitudine ipsa gravior ae+r, quem emendant adsiduo linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, sine harenato opus surgit, ne venae obstruantur.

  quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est - hibernis enim constant imbribus - , quaedam a canis ortu, sicut in macedoniae pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate frigida est palustris, dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. hoc et in chio evenit simili ratione portus et oppidi. athenis enneacrunos nimbosa aestate frigidior est quam puteus in iovis horto, at ille siccitatibus riget. maxime autem putei circa arcturum, non ipsa aestate, deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi hieme tota, ut circa olynthum, vere primum aquis redeuntibus. in sicilia quidem circa messanam et mylas hieme in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque faciunt. apolloniae in ponto fons iuxta mare aestate tantum superfluit et maxime circa canis ortum, parcius, si frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, velut in narniensi agro, quod admirandis suis inseruit m. cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem. - omnis aqua hieme dulcior est, aestate minus, autumno minime, minusque per siccitates. neque aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei differentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant saporem et influentes rivi, ut borysthenen, victique diluuntur. aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in bosporo, ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et nili rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia aegypti.

  nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in haemo obsidente gallos cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et coli moverique terram callumque summae cutis solvi aquarum interest. proditur certe in creta expugnato oppido, quod vocabatur arcadia, cessasse fontes amnesque, qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos emersisse, ut quaeque coepissent partes coli. terrae quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa pheneum arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius causa nulla evidens apparet, sicut in magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in caria, ubi neptuni templum est, amnis, qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena, arethusam syracusis fimum redolere per olympia, verique simile, quoniam alpheus in eam insulam sub maria permeet. rhodiorum fons in cherroneso nono anno purgamenta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut babylone lacus aestate rubras habet diebus xi et borysthenes statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans hypani, in quo et illud mirabile, austris flantibus superiorem hypanim fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.

  ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilissimum est crassitudine binum digitorum, commissuris pyxidatis ita, ut superior intret, calce viva ex oleo levigatis. libramentum aquae in centenos pedes sicilici minimum erit, si cuniculo veniet, in binos actus lumina esse debebunt. quam surgere in sublime opus fuerit, plumbo veniat. subit altitudinem exortus sui. si longiore tractu veniet, subeat crebro descendatque, ne libramenta pereant. fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est et, si quinariae erunt, sexagena pondo pendere, si octonariae, centena, si denariae, centena vice
na ac deinde ad has portiones. denaria appellatur cuius lamnae latitudo, antequam curvetur, digitorum x est, dimidioque eius quinaria. in anfractu omni collis quinariam fieri, ubi dometur impetus, necessarium est, item castella, prout res exiget.

  homerum calidorum fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret, videlicet quia medicina tunc non erat haec, quae nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis cutilia est, bibendo itaque purgationibus. plerique in gloria ducunt plurimis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci, nec sine oleo discedentes, quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam plurimo potu gloriantium, vidique iam turgidos bibendo in tantum, ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae. nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu. utuntur et caeno fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in segesta siciliae, larisa troade, magnesia, melo, lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi existimavere, medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehendetur.

  medendi modus idem et in marinis erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, feruminanda a fracturis ossa, contusa, item corpora siccanda, qua de causa et frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut sanguine egesto, sicut proxime annaeum gallionem fecisse post consulatum meminimus. neque enim aegyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. quin et vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis miscent; prodest et infusa crebro ictu. bibitur quoque, quamvis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. quidam et in quartanis dedere eam bibendam et in tenesmis articulariisque morbis adservatam in hoc ut vetustate virus deponentem, aliqui decoctam, omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura corruptam. in quo usu praecedere vomitum volunt. tunc quoque acetum aut vinum et aquam miscent. qui puram dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam. testium quidem tumores fovendo non aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liventia reducit eadem ad colorem. in quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum, et ptyade aspide respersis; calida autem in his adsumitur. suffitur eadem cum aceto capitis doloribus. tormina quoque et choleras calida infusa clysteribus sedant. difficilius perfrigescunt marina calefacta. mammas sororientes, praecordia maciemque corporis piscinae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores cum aceto ferventium vapor. rubiginem ferro marinae celerrime exterunt, pecorum quoque scabiem sanant lanasque emolliunt.

  nec ignoro haec mediterraneis supervacua videri posse. verum et hoc cura providit inventa ratione, qua sibi quisque aquam maris faceret. illud in ea ratione mirum, si plus quam sextarius salis in iiii sextarios aquae mergatur, vinci aquam salemque non liquari. cetero sextarius salis cum iiii aquae sextariis salsissimi maris vim et naturam implet. moderatissimum autem putant supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita et nervos excalefaciat et corpus non exasperet.

  inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis portionibus maris, mellis, imbris. ex alto et ad hunc usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. prodest ad purgationes maxime sine stomachi vexatione et sapore grato et odore. - hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpetentibus vini aegris veluti innocentiore potu, damnatum iam multis annis, isdem vitiis quibus vinum nec isdem utilitatibus. - quia saepe navigantes defectu aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus. expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit.

  luxata corpora et hominum et quadrupedum natando in cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt. - est et in metu peregrinantium ut temptent valitudinem aquae ignotae. hoc cavent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo. - muscus, qui in aqua fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum dolori tumorique. spuma aquae adfrictu verrucas tollit, nec non harena litorum maris, praecipue tenuis et sole candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium.

  et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt salsa ac spongea.

  sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato. siccatur in lacu tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in sicilia in lacu, qui cocanicus vocatur, et alio iuxta gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in phrygia, cappadocia, aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt etiamnum naturales differentiae tres. namque in bactris duo lacus vasti, alter ad scythas versus, alter ad arios, sale exaestuant, sicut ad citium in cypro et circa memphin extrahunt e lacu, dein sole siccant. sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud caspias portas quae salis flumina appellantur, item circa mardos et armenios. praeterea et apud bactros amnes ochus et oxus ex adpositis montibus deferunt salis ramenta. sunt et in africa lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, sicut pagasaei. et hactenus habent se genera ex aquis sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut in indis oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur renascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore densato, in cappadocia. ibi quidem caeditur specularium lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas vulgus appellat. gerris arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta pelusium ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter aegyptum et arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et per africae sitientia usque ad hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus. nam et cyrenaici tractus nobilitantur hammoniaco et ipso, quia sub harenis inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut adiuvant aquae. adulteratur siculo, quem cocanicum appellavimus, nec non et cyprio mire simili. in hispania quoque citeriore egelestae caeditur glaebis paene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum sponte nascens intra haec est.

  facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis mari adfuso non sine aquis dulcibus riguis, sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo ... que, aliter non inarescens. africa circa uticam construit acervos salis ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo umore liquescunt vixque etia
m ferro caeduntur. fit tamen et in creta sine riguis mare in salinas infundentibus et circa aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo, nilo sucosum. fit et puteis in salinas ingestis. prima densatio babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile, quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt. in chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem faciunt inertem nec candidum. galliae germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt; hispaniae quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes. illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quae per se cinere sincero vim salis reddat, alibi corylus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. apud theophrastum invenio umbros harundinis et iunci cinerem decoquere aqua solitos, donec exiguum superesset umoris. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e menis iucundissimus.

  marinorum maxume laudatur cyprius a salamine, at e stagnis tarentinus ac phrygius, qui tattaeus vocatur. hi duo oculis utiles. e cappadocia qui in laterculis adfertur, cutis nitorem dicitur facere. magis tamen extendit is, quem citium appellavimus, itaque a partu ventrem eo cum melanthio inlinunt. salsissimus sal qui siccissimus, suavissimus omnium tarentinus atque candidissimus, set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dulcescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum aquilonis flatus. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit tragasaeus neque acanthius, ab oppido appellatus, nec ullius spuma aut ramentum tenuius. agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit. sunt et colorum differentiae. rubet memphi, rufus est circa oxum, centuripis purpureus, circa gelam in eadem sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat. in cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissimus. ad medicinae usus antiqui tarentinum maxime laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum praecipue, iumentorum vero et boum oculis tragasaeum et baeticum. ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut atticus et euboicus. servandis carnibus aptior acer et siccus, ut megaricus. conditur etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, excitans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item in mandendo quaesitus garo. quin et pecudes armentaque et iumenta sale maxime sollicitantur ad pastus, multo tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo dote. ergo, hercules, vita humanior sine sale non quit degere, adeoque necessarium elementum est, uti transierit intellectus ad voluptates animi quoque eximias. sales appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat. honoribus etiam militiaeque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet ex nomine salariae viae, quoniam illa salem in sabinos portari convenerat. ancus marcius rex salis modios [vi] in congiario dedit populis et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, et salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa.

 

‹ Prev