Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 390
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 390

by Pliny the Elder


  salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. aegyptus invenit, videturque nilo deferri. et fontibus tamen quibusdam innatat. optimum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita, qui fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem, cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, media vero pars umidior, ut diximus. floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum solvit in vino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci color redeat.

  praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, a marina aqua salsiore vi distans. - aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garum vocavere, intestinis piscium ceterisque, quae abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem graeci garon vocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas monstrantes, nunc e scombro pisce laudatissimum in carthaginis spartariae cetariis - sociorum id appellatur - , singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos. nec liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et mauretania baeticaeque etiam carteia ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. laudantur et clazomenae garo pompeique et leptis, sicut muria antipolis ac thurii, iam vero et delmatia. - vitium huius est allex atque inperfecta nec colata faex. coepit tamen et privatim ex inutili pisciculo minimoque confici. apuam nostri, aphyen graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur. foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit deinde in luxuriam, creveruntque genera ad infinitum, sicuti garum ad colorem mulsi veteris adeoque suavitatem dilutum, ut bibi possit. aliud vero est castimoniarum superstitioni etiam sacrisque iudaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. sic allex pervenit ad ostreas, echinos, urticas maris, mullorum iocinera, innumerisque generibus ad sapores gulae coepit sal tabescere.

  haec obiter indicata sint desideriis vitae. et ipsa tamen non nullius usus in medendo. namque et allece scabies pecoris sanatur infusa per cutem incisam, et contra canis morsus draconisve marini prodest, in linteolis autem concerptis inponitur, et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus prodest maximeque crocodili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, dysintericis utilis, etiam si nome intestina corripiat, ischiadicis, coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae vicem pensat.

  salis natura per se ignea est et inimica ignibus, fugiens eos, omnia erodens, corpora vero adstringens, siccans, adligans, defuncta etiam a putrescendi tabe vindicans, ut durent ea per saecula, in medendo vero mordens, adurens, repurgans, extenuans, dissolvens, stomacho tantum inutilis, praeterquam ad excitandam aviditatem. adversus serpentium morsus cum origano, melle, hysopo, contra cerasten cum origano et cedria aut pice aut melle auxiliatur, contra scolopendras ex aceto potus, adversus scorpionum ictus cum quarta parte lini seminis et oleo vel aceto inlitus, adversus crabrones vero et vespas similiaque ex aceto, ad heterocranias capitisque ulcera et pusulas papulasve et incipientes verrucas cum sebo vitulino, item oculorum remediis et ad excrescentes ibi carnes totiusque corporis pterygia, sed in oculis peculiariter, ob id collyriis emplastrisque additus - ad haec maxime probatur tattaeus aut caunites - , ex ictu vero suffusis cruore oculis suggillatisque cum murra pari pondere ac melle aut cum hysopo ex aqua calida, utque foveantur salsugine - ad haec hispaniensis eligitur - , contraque suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur, privatim suggillationibus in linteolo involutus crebroque ex aqua ferventi inpositus, ulceribus oris manantibus in linteolo concerpto, gingivarum tumori infricatus et contra scabritiem linguae fractus comminutusque. aiunt dentes non erodi nec putrescere, si quis cotidie mane ieiunus salem contineat sub lingua, donec liquescat. lepras idem et furunculos et lichenas et psoras emendat cum passa uva exempto eius ligno et sebo bubulo atque origano ac fermento vel pane; maxime thebaicus ad haec et pruritus eligitur. tonsillis et uvis cum melle prodest quicumque, ad anginas hoc amplius cum oleo et aceto eodem tempore extra faucibus inlitus cum pice liquida. emollit et alvum vino mixto, innoxie et taeniarum genera pellit in vino potus, aestus balnearum convalescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. nervorum dolores, maxime circa umeros et renes, in saccis aqua ferventi crebro candefactus levat, colum torminaque et coxarum dolores potus et in isdem saccis inpositus candens, podagras cum farina ex melle et oleo tritus, ibi maxime usurpanda observatione, quae totis corporibus nihil esse utilius sale et sole dixit. utique cornea videmus corpora piscatorum, sed hoc praecipuum iudicatur in podagris. tollit et clavos pedum, item perniones. ambustis ex oleo inponitur aut commanducatus pusulasque reprimit, ignibus vero sacris, ulceribus, quae serpant, ex aceto aut hysopo, carcinomatis cum uva taminia, phagedaenis ulcerum tostus cum farina hordei, superinposito linteolo madente vino. morbo regio laborantes, donec sudent ad ignem, contra pruritus, quos sentiunt, ex oleo et aceto infricatus iuvat, fatigatos ex oleo. multi et hydropicos sale curavere fervoresque febrium cum oleo perunxere et tussim veterem linctu eius discussere, clysteribus infudere ischiadicis, ulcerum excrescentibus vel putrescentibus inposuere, crocodilorum morsibus ex aceto in linteolis ita, ut battuerentur ante his ulcera. bibitur et contra opium ex aceto mulso, luxatis inponitur cum farina et melle, item extuberationibus. dentium dolori cum aceto fotus et inlitus cum resina prodest. ad omnia autem spuma salis iucundior utiliorque. sed quicumque sal acopis additur ad excalfactiones, item zmegmatis ad extendendam cutem levandamque. pecorum quoque scabiem et boum inlitus tollit datusque lingendus et oculis iumentorum inspuitur. haec de sale dicta sint.

  non est differenda et nitri natura, non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec quemquam theophrasto diligentius tradidisse.

  exiguum fit apud medos canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmyraga, minus etiam in thracia iuxta philippos, sordidum terra, quod appellant agrium. nam quercu cremata numquam multum factitatum est et iam pridem in totum omissum. aquae vero nitrosae plurimis locis reperiuntur, sed sine viribus densandi. optimum copiosumque in clitis macedoniae, quod vocant chalestricum, candidum purumque, proximum sali. lacus est nitrosus exiliente e medio dulci fonticulo. ibi fit nitrum circa canis ortum novenis diebus totidemque cessat ac rursus innatat et deinde cessat. quo apparet soli naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque augeri neque effluere. iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius, quia validius commovent limum.

  et hoc quidem nascitur, in aegypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, nilum autumno nitrariis. hae accedente nilo rigantur, decedente madent suco nitri xl diebus continuis, non ut in macedonia statis. si etiam imbres adfuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densari coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. hic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis. ipsum autem conditum in acervis durat. mirum in lacu ascanio et quibusdam circa chalcida fontibus summas aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas. - in nitro optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. magnus et vitro usus, qui dicetur suo loco. - nitrariae aegypti circa naucratim et memphin tantum solebant esse, circa memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequ
enter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inveterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in quibus et rufum exit a colore terrae.

  spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset praegnantibus nitrariis, sed nondum parientibus; itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet. alii acervorum fermento gigni existimavere. proxima aetas medicorum aphronitrum tradidit in asia colligi in speluncis molibus destillans - specus eos colligas vocant - , dein siccari sole. optimum putatur lydium; probatio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore paene purpureo. hoc in pastillis adfertur, aegyptium in vasis picatis, ne liquescat; vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur.

  nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime spongeosum fistulosumque. adulteratur in aegypto calce, deprehenditur gustu. sincerum enim statim resolvitur, adulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem vehementer. uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni non exilit nitrum, nihilque gignit aut alit, cum in salinis herbae gignantur et in mari tot animalia, tantum algae. sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tantum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo perunctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur chalestraeo, ad raphanos aegyptio; teneriores eos facit, sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, exulcerat, utile iis, quae evocanda sint aut discutienda et lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque. quidam in hoc usu accensum vino austero restingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. sudores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi. extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genarum cum fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes - item contra argema - , oculorum ungues decoctum in passo cum mali punici calyce; adiuvat claritatem visus cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex vino si cum pipere colluantur; item cum porro decoctum nigrescentes dentes, crematum dentifricio, ad colorem reducit. capitis animalia et lendes necat cum samia terra inlitum ex oleo. auribus purulentis vino liquatum infunditur, sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et tinnitus discutit siccum additum. vitiligines albas cum creta cimolia aequo pondere ex aceto in sole inlitum emendat. furunculos admixtum resinae extrahit; cum uva alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi occurrit, item eruptionibus pituitae in toto corpore cum axungia, contraque canis morsus addita et resina inlitis. cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phagedaenis et ulceribus, quae serpunt aut putrescunt, cum calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inliniturque. discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere drachmae cum ruta vel aneto vel cumino. reficit lassitudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum aceto instillatum. succurrit et venenis fungorum ex posca potum aut, si buprestis hausta sit, ex aqua, vomitionesque evocat. iis, qui sanguinem tauri biberint, cum lasere datur. in facie quoque exulcerationes sanat cum melle et lacte bubulo. ambustis tostum, donec nigrescat, tritumque inlinitur. infunditur vesicae et renium dolori aut rigori corporum nervorumve doloribus. paralysi in lingua cum pane inponitur. suspiriosis in tisana sumitur. tussim veterem sanat flore mixto galbano, resinae terebinthinae pari pondere omnium ita, ut fabae magnitudo devoretur. coquitur dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur.

  flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto. porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqua cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditur. perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi praecepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, tetanis. - sal nitrum sulpuri concoctum in lapidem vertitur.

  spongearum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt: alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant. animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et ... eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usquam diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, sed minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spissas minus adhaerescentes. mollissimum genus earum penicilli. oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua; tenuissimos esse mollissimosque oportet. inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, veteres non glutinant vulnera. usus earum ad abstergenda, fovenda, operienda a fotu, dum aliud inponatur. ulcera quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulnerum inflammationibus inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc vino, nunc ex aqua frigida; ex aqua vero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere. inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca; si ferveat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex eadem; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque vitia ulcerum. circumligantur et hydropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandiri opus est operireve aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. privatim africanae ex posca tumorem discutit, omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit vulnerum; aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et strigilium vicem linteorumque adfectis corporibus. et contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad duo nomina eas redegere, africanas, quarum firmius sit robur, rhodiacasque ad fovendum molliores. nunc autem mollissimae circa muros antiphelli urbis reperiuntur. trogus auctor est circa lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, polybius super aegrum suspensos quietiores facere noctes.

  nunc praevertemur ad marina animalia.

  LIBER XXXII

  ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est quam velis remisque addatur his et reciproci aestu
s inenarrabilis vis versumque totum mare in flumen. tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus! fertur actiaco marte tenuisse praetoriam navem antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque caesariana classis impetu maiore protinus venit. tenuit et nostra memoria gai principis ab astura antium renavigantis - ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator suis telis confossus est - , nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa navem. invenere adhaerentem gubernaculo ostenderuntque gaio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus. qui tunc posteaque videre eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud cnidiam venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit. e nostris quidam latine moram appellavere eum, mirumque, e graecis alii lubricos partus atque procidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus, prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari. quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet

 

‹ Prev