quid non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est
non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam visu, siquidem gravidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu quidem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est licinius macer. in india adfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.
iuba in iis voluminibus, quae scripsit ad c. caesarem aug. f. de arabia, tradit mitulos ternas heminas capere, cetos sescentorum pedum longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen arabiae intrasse, pinguique eius mercatores negotiatos, et omnium piscium adipe camelos perungui in eo situ, ut asilos ab iis fugent odore.
mihi videntur mira et quae ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon inscribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete; murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam. scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum. minus in providendo lupus sollertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo, tumultuoso discursu laxat volnera, donec excidant insidiae. murenae amplius devorant quam hamum, admovent dentibus lineas atque ita erodunt. anthias tradit idem infixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare.
licinius macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere e serpentibus, ut diximus - ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et capi - et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus. animam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter. novacula pisce qui attacti sunt, ferrum olent. durissimum esse piscium constat qui orbis vocetur; rotundus est, sine squamis totusque capite constat. - (lolligo quotiens cernatur extra aquam volitans, tempestates nuntiari). - trebius niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi; in oceano ad locum mauretaniae, qui cottae vocetur, non procul lixo flumine idem lolligines evolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut navigia demergant.
e manu vescuntur pisces in pluribus quidem caesaris villis, sed - quae veteres prodidere in stagnis, non piscinis, admirati - in heloro siciliae castello non procul syracusis, item in labrayndi iovis fonte anguillae et inaures additas gerunt, similiter in chio iuxta senum delubrum, in mesopotamiae quoque fonte chabura, de quo diximus, pisces. nam in lycia myris in fonte apollinis, quem curium appellant, ter fistula vocati veniunt ad augurium. diripere eos carnes abiectas laetum est consultantibus, caudis abigere dirum. hieropoli syriae in lacu veneris aedituorum vocibus parent, vocati veniunt exornati auro, adulantes scalpuntur, ora hiantia manibus inserendis praebent. in stabiano campaniae ad herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem ad nullum cibum, in quo hamus sit, accedunt.
nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces ad pelen insulam et ad clazomenas, contra scopulum siciliae ac leptim africae et euboeam et durrachium, rursus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa cephallaniam et ampelon, paron et deli petras, in portu eiusdem insulae dulces. quam differentiam pabulo constare non est dubium. apion piscium maxime mirum esse tradit porcum, quem lacedaemoni orthagoriscum vocent; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturae accedentiam - quod magis miremur - etiam in locis quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in italia beneventi refici constat.
pisces marinos in usu fuisse protinus a condita roma auctor est cassius hemina, cuius verba de ea re subiciam: “numa constituit ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent, parsimonia commentus, ut convivia publica et privata cenaeque ad pulvinaria facilius compararentur, ni qui ad polluctum emerent pretio minus parcerent eaque praemercarentur.”
quantum apud nos indicis margaritis pretium est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud indos curalio; namque ista persuasione gentium constant. gignitur et in rubro quidem mari, sed nigrius, item in persico - vocatur lace - , laudatissimum in gallico sinu circa stoechadas insulas et in siculo circa aeolias ac drepana. nascitur et apud graviscas et ante neapolim campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissimum erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacae eius candidae sub aqua ac molles, exemptae confestim durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat; itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur. probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissimum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane et concavum. auctoritas bacarum eius non minus indorum viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones indici. harispices eorum vatesque inprimis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, galli gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. surculi infantiae adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum adferunt - ignibus diu repugnat - , sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eorum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat.
quod ad repugnantiam rerum attinet, quam graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut in terra mustela serpentes - tanta est aviditas ipsius veneni - , percussis vero ab ea medentur et hic quidem, sed et mullus ac laser, spectabili naturae potentia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat sextius diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur; praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et adservari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conicientium cummim cum sanguine aut hammoniacum, quoniam hammoniaci coloris esse debeant circumdati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro et acri, friabiles. efficacissimi e ponto galatiaque, mox africa. sternumenta olfactu movent. somnum conciliant cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti ex aqua, ob id phreneticis utiles; iidem lethargicos odoris suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu, ac menses et secundas cient ii drachmis cum puleio ex aqua poti. medentur et vertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus, vel
triti ad crassitudinem mellis cum semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comitiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina, venena. differentia tantum contra genera est mixturae, quippe adversus scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia et araneos ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut contineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite, adversus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino, adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drachmas satis; eorum, quae adiciantur, singulas. auxiliantur privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex lacte aut aqua, adversus helleborum album ex aqua mulsa nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si cum meconio. claritatem visus faciunt cum melle attico inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.
geminus similiter victus in aquis terraque et testudinum effectusque par, honore habendo vel propter excellens in usu pretium figuraeque proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae, lutariae et quae in dulci aqua vivunt. has quidam e graecis emydas appellant.
terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis et contra venena salutares produntur. plurimae in africa. hae ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae strumas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac similium et ranarum venena auxiliatur servato sanguine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum attico melle glaucomata inungui prodest. scorpionum plagae instillant. tegimenti cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. squamae e summa parte derasae et in potu datae venerem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.
marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras praeclare auxiliantur, neque est testudine aliud salamandrae adversius. sanguine alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis heminis iii aceti hemina. datur et suspiriosis, sed tum hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine; et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo clystere infunditur. quod si dentes ter annis colluantur testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anhelitus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in polenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit, cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus inlitum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest. quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testudinis suco, addita aeque vernatione anguium; sed vino testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel inunctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum inficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctae bibisse satis est.
tertium genus testudinum est in caeno et paludibus viventium. latitudo his et in dorso pectori similis nec convexo curvata calice, ingrata visu. ex hac quoque tamen aliqua contingunt auxilia. tres namque in succensa sarmenta coiectae dividentibus se tegumentis rapiuntur, tum evolsae carnes earum cocuntur in congio aquae sale modice addito; ita decoctarum ad tertias partes sucus paralysim et articularios morbos sentientibus bibitur. detrahit idem fel pituitas sanguinemque vitiatum. sistitur ab eo remedio alvus aquae frigidae potu.
e quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto unguento et semine lili, si ante accessiones perunguantur aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem xv luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum xvi luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.
hinc deinde in morbos digeremus aquatilia, non quia ignoremus gratiorem esse universitatem animalium maiorisque miraculi, sed hoc utilius est vitae, contributa habere remedia, cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius inveniatur.
venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat, testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est pelops, scincum Apelles. quid esset scincus diximus, saepius vero quantum veneficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medicamenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo aereo ianuae. draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanantur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu vel morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissimus habetur.
sunt et servatis piscibus medicinae, salsamentorumque cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vomitione reddatur, peculiariter a chalcide, ceraste aut quas sepas vocant aut elope, dipsade percussis. contra scorpionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem convenit. contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest. inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita, hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem marinus ad spinae suae, qua ferit, venenum ipse inpositus vel cerebro poto prodest.
ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra scorpiones ex vino. democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interrogaverit, vera responsuram. addunt etiamnum alia magi, quae si vera sint, multo utiliores vitae existumentur ranae quam leges; namque harundine transfixis a natura per os si surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum taedium fieri. carnibus earum vel in hamum additis praecipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas graeci φρύνους vocant, grandissimae cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum. mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fervere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carnibusque erosis, singula in oleum addi; esse in sinistro latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari, canum impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem, venerem adalligato stimulari, rursus e dextro latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari adalligat
o in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quae fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius.
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 391