Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 392
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 392

by Pliny the Elder


  est colubra in aqua vivens. huius adipem et fel habentes qui crocodilos venentur mire adiuvari dicunt, nihil contra belua audente, efficacius etiamnum, si herba potamogiton misceatur. - cancri fluviatiles triti potique ex aqua recentes seu cinere adservato contra venena omnia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino, si non sit, caprino aut quocumque; addi et vinum oportet. necant eos triti cum ocimo admoti. eadem vis contra venenatorum omnium morsus, privatim scytalen et angues et contra leporem marinum ac ranam rubetam. cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsu. quidam adiciunt gentianam et dant in vino, et si iam pavor occupaverit, pastillos vino subactos devorandos ita praecipiunt. decem vero cancris cum ocimi manipulo adligatis omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros magi dicunt, et cum ocimo ipsos cineremve eorum percussis inponunt. minus in omnibus his marini prosunt. thrasyllus auctor est nihil aeque adversari serpentibus quam cancros; sues percussas hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes torqueri. - ictibus scorpionum carnes et fluviatilium coclearum resistunt crudae vel coctae. quidam ob id salsas quoque adservant. inponunt et plagis ipsis. - coracini pisces nilo quidem peculiares sunt, sed nos haec omnibus terris demonstramus. carnes eorum adversus scorpiones valent inpositae. - inter venena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. remedio est limus ex reliquiis piscium eorum corporis.

  canis rabidi morsibus potum expavescentibus faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si medulla hyaenae et oleum e lentisco et cera misceantur. murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis marini venena.

  et ostrea adversantur isdem, nec potest videri satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi influant amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa grynium et myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur; opacitas cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa hispaniae, fusca illyrico, nigra et carne et testa cerceis, praecipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic brundisina in averno compasta et suum retinere sucum et a lucrino adoptare creduntur.

  haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus, ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena lingua quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit. sunt ergo muciani verba, quae subiciam: “cyzicena maiora lucrinis, dulciora brittannicis, suaviora medullis, acriora ephesis, pleniora iliciensibus, sicciora coryphantenis, teneriora histricis, candidiora cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est.” in indico mari alexandri rerum auctores pedalia inveniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent.

  dos eorum medica hoc in loco tota dicetur: stomachum unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque luxuria frigus obrutis nive, summa montium et maris ima miscens. emolliunt alvum leniter. eademque cocta cum mulso tenesmo, qui sine exulceratione sit, liberant. vesicarum ulcera quoque repurgant. cocta in conchis suis, uti clusa invenerint, mire destillationibus prosunt. testae ostreorum cinis uvam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur et ambustis. et dentifricio placet. pruritibus quoque et eruptionibus pituitae ex aceto medetur. crudae si tundantur, strumas sanant et perniones pedum.

  purpurae quoque contra venena prosunt. et algam maris theriacen esse nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia vel crispo. laudatissima quae in creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.

  alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque iii, si vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus xxxx computuere. alii in aceti sextariis ii sanguisugarum sextarium in vase plumbeo putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole. sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore contineant qui tinguent, dentes quoque suco earum denigrari dicat. - capitis ulceribus muricum vel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum cum peucedano et rosaceo.

  omnium piscium fluviatilium marinorumque adipes liquefacti sole admixto melle oculorum claritati plurimum conferunt, item castoreum cum melle. callionymi fel cicatrices sanat et carnes oculorum supervacuas consumit. nulli hoc piscium copiosius, ut existumavit menander quoque in comoediis. idem piscis et uranoscopos vocatur ab oculo, quem in capite habet. et coracini fel excitat visum, et marini scorpionis rufi cum oleo vetere aut melle attico incipientes suffusiones discutit; inungui ter oportet intermissis diebus. eadem ratio albugines oculorum tollit. mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. lepus marinus ipse quidem venenatus est, sed cinis eius in palpebris pilos inutiles evolsos cohibet. ad hunc usum utilissimi minimi, item pectunculi salsi triti cum cedria, ranae, quas diopetas et calamitas vocant; earum sanguis cum lacrima vitis evolso pilo palpebris inlinatur. tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat et per se scabritias emendat; invertunt ita genas et medicamentum auferunt post paulum rosaceoque inungunt et pane inposito mitigant. eodem cortice et nyctalopes curantur, in farinam trito ex aceto inlito. extrahit et squamas eius cinis. cicatrices oculorum cum melle sanat, pterygia cum sale et cadmia singulis drachmis, emendat et albugines iumentorum. aiunt et ossiculo eius genas, si terantur, sanari. echini ex aceto epinyctidas tollunt. eundem comburi cum viperinis pellibus ranisque et cinerem aspergi potionibus iubent magi, claritatem visus promittentes. ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium. idem nomen glutino eius; hoc epinyctidas tollit. quidam ex ventre, non e corio, fieri dicunt ichthyocollam, ut glutinum taurinum. laudatur pontica, candida et carens venis squamisque et quae celerrime liquescit. madescere autem debet concisa in aqua aut aceto nocte ac die, mox tundi marinis lapidibus, ut facilius liquescat. utilem eam et capitis doloribus adfirmant et tetanis. ranae dexter oculus dextri, sinister laevi, suspensi e collo nativi coloris panno lippitudines sanant; quod si per coitum lunae eruantur, albuginem quoque, adalligati similiter in putamine ovi. reliquae carnes inpositae suggillationem rapiunt. cancri etiam oculos adalligatos collo mederi lippitudini dicunt. est parva rana in harundinetis et herbis maxime vivens, muta ac sine voce, viridis, si forte hauriatur, ventres boum distendens. huius corporis umorem derasum specillis claritatem oculis inunctis narrant adferre. et ipsas carnes doloribus oculorum superponunt. ranas xv coiectas in fictile novum iuncis configunt quidam sucoque earum, qui ita effluxerit, admiscent vitis albae lacrimam atque ita palpebras emendant, inutilibus pilis exemptis acu instillantes hunc sucum in vestigia evolsorum. meges psilotrum palpebrarum faciebat in aceto enecans putrescentes et ad hoc utebatur multis va
riisque per aquationes autumni nascentibus. idem praestare sanguisugarum cinis ex aceto inlitus putatur - comburi eas oportet in novo vaso - , idem thynni iocur siccatum pondere #1108 iiii cum oleo cedrino perunctis pilis viiii mensibus.

  auribus utilissimum batiae piscis fel recens, sed et inveteratum nitro, item bacchi, quem quidam mizyenem vocant, item callionymi cum rosaceo infusum vel castoreum cum papaveris suco. vocant et in mari peduculos eosque tritos instillari ex aceto auribus iubent. et per se et conchylio infecta lana magnopere prodest; quidam aceto et nitro madefaciunt. sunt qui praecipue contra omnia aurium vitia laudent gari excellentis cyathum, mellis dimidio amplius, aceti cyathum in calice novo leni pruna decoquere subinde spuma pinnis detersa et, postquam desierit spumare, tepidum infundere. si tumeant aures, coriandri suco prius mitigandas iidem praecipiunt. ranarum adips instillatus statim dolores tollit. cancrorum fluviatilium sucus cum farina hordeacea aurium volneribus efficacissime prodest. parotides muricum testae cinere cum melle vel conchyliorum ex mulso curantur.

  dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingivis, cerebro caniculae in oleo decocto adservatoque, ut ex eo dentes semel anno colluantur. pastinacae quoque radio scariphari gingivas in dolore utilissimum. contritus is et cum helleboro albo inlitus dentes sine vexatione extrahit. salsamentorum etiam in fictili vase combustorum cinis addita farina marmoris inter remedia est. et cybia vetera eluta in novo vase, dein trita prosunt doloribus. aeque prodesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae tritaeque et inlitae. decocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur contineaturque in ore sucus. si fastidium obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas sallustius dionysius, ut ex ore virus deflueret in acetum fervens, idque e pluribus ranis; fortioribus stomachis ex iure mandendas dabat. maxillaresque ita sanari praecipue dentes putant, mobiles vero supra dicto aceto stabiliri. ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in vini hemina macerant et ita collui dentium labantes iubent. aliqui totas adalligant maxillis. alii denas in sextariis iii aceti decoxere ad tertias partes, ut mobiles dentium stabilirent. nec non xlvi ranarum corda in olei veteris sextario sub aereo testo discoxere, ut infunderent per aurem dolentis maxillae. alii iocur ranae decoctum et tritum cum melle inposuere dentibus. omnia supra scripta ex marina efficaciora. si cariosi et faetidi sint, cetum in furno arefieri per noctem praecipiunt, postea tantundem salis addi atque ita fricari. enhydris vocatur graecis colubra in aqua vivens. huius iiii dentibus superioribus in dolore superiorum gingivas scariphant, inferiorum inferioribus; aliqui canino tantum earum contenti sunt. utuntur et cancrorum cinere, nam muricum cinis dentifricium est.

  lichenas et lepras tollit adips vituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus. exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, donec pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt. muricum vel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octavo candido ovorum foveantur. muricum generis sunt quae vocant graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocolla erugat cutem extenditque in aqua decocta horis iiii, dein contusa et subacta ad liquorem usque mellis. ita praeparata in vase novo conditur et in usu iiii drachmis eius binae sulpuris et anchusae totidem, viii spumae argenteae adduntur aspersaque aqua teruntur una. sic inlita facies post iiii horas abluitur. medetur et lentigini ceterisque vitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes excrescentes tollit et umida ulcera. psoras tollit rana decocta in heminis v aquae marinae; excoqui debet, donec sit lentitudo mellis. - fit in mari alcyoneum appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et fere algae, tertium candidioris vermiculi, quartum pumicosius, spongeae putri simile. paene purpureum quod optimum; hoc et milesium vocatur. quo candidius autem, hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, purgent. usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino et sulpuris ii obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices. - andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, attalus thynni adipe recenti.

  oris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. strumas pungi piscis eius, qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret, prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur. eadem vis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita, ut celeriter removeatur, echini testis contusis et ex aceto inlitis, item scolopendrae marinae e melle, cancro fluviatili contrito vel combusto ex melle. mirifice prosunt et saepiae ossa cum axungia vetere contusa et inlita. sic et ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineribus, quin et testis cadi salsamentarii tusis cum axungia vetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. - rigor cervicis mollitur et marinis, qui pediculi vocantur, drachma pota, castoreo poto cum pipere ex mulso mixto, ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus. sic et opisthotono medentur et tetano, spasticis vero pipere adiecto. - anginas menarum salsarum e capitibus cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto sucus; hic et contra tonsillas prodest. cancri fluviatiles triti singuli in hemina aquae anginis medentur gargarizati, aut e vino et calida aqua poti. uvae medetur garum coclearibus subditum. vocem siluri recentes salsive in cibo sumpti adiuvant.

  vomitiones mulli inveterati tritique in potione concitant. - suspiriosis castorea cum hammoniaci exigua portione ex aceto mulso ieiunis utilissima potu. eadem potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso caldo. - tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctae in patinis ranae. suspensae autem pedibus, cum destillaverit in patinas saliva earum, exinterari iubentur abiectisque interaneis condiri. est rana parva arborem scandens atque ex ea vociferans; in huius os si quis expuat ipsamque dimittat, tussi liberari narratur. praecipiunt et cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calda in tussi cruenta.

  iocineris doloribus ... scorpio marinus in vino necatus, ut inde bibatur, conchae longae carnes ex mulso potae cum aquae pari modo aut, si febres sint, ex aqua mulsa. - lateris dolores leniunt hippocampi tosti sumpti tetheaque similis ostreo in cibo sumpta, ischiadicorum muria siluri clystere infusa. dantur autem conchae ternis obolis dilutis in vini sextariis ii per dies xv.

  alvum emollit silurus e iure et torpedo in cibo et olus marinum simile sativo - stomacho inimicum alvum facillime purgat, sed propter acrimoniam cum pingui carne coquitur - et omnium piscium ius. idem et urinas ciet, e vino maxime. optimum e scorpionibus et iulide et saxatilibus nec virus resipientibus nec pinguibus. coci debent cum aneto, apio, coriandro, porro, additis oleo, sale. purgant et cybia vetera privatimque cruditates; pituitas, bilem trahunt.

  purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis, gratissimi autumno et ubi multa dulcis aqua miscetur mari, ob id in aegypto laudatissimi. procedente hieme amaritudinem trahunt coloremque rubrum. horum ius traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitae quoque, pulmonis, iocineris, lienis vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque obtundunt. ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingivarum et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium aut opocarpathum antidoti vicem optinent. degenerant in duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad cani
s morsus inponuntur.

  at pelorides emolliunt alvum, item castorea in aqua mulsa drachmis binis. qui vehementius volunt uti, addunt cucumeris sativi radicis siccae drachmam et aphronitri ii. tethea torminibus et inflationibus occurrunt. inveniuntur haec in foliis maris sugentia, fungorum verius generis quam piscium. eadem et tenesmum dissolvunt reniumque vitia. nascitur et in mari apsinthium, quod aliqui seriphum vocant, circa taposirim maxime aegypti, exilius terrestri. alvum solvit et noxiis animalibus intestina liberat - solvunt et saepiae - ; in cibo datur cum oleo et sale et farina coctum. menae salsae cum felle taurino inlitae umbilico alvum solvunt. piscium ius in patina coctorum cum lactucis tenesmum discutit. cancri fluviatiles triti et ex aqua poti alvum sistunt, urinam cient in vino albo. ademptis bracchiis calculos pellunt iii obolis cum murra et iride singulis earum drachmis, ileos et inflationes castorea cum dauci semine et petroselino quantum ternis digitis sumatur, ex mulsi calidi cyathis iiii, tormina vero cum aneto ex vino mixto. erythini in cibo sumpti sistunt alvum. dysentericis medentur ranae cum scilla decoctae ita, ut pastilli fiant, vel cor earum cum melle tritum, ut tradit niceratus, morbo regio salsamentum cum pipere ita, ut reliqua carne abstineatur.

  lieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo, item rhombus; vivus dein remittitur in mare. scorpio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat, lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondere oboli potus, enhydridis iecur, blendiorum cinis cum ruta. inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam marinam in vino potam prodesse, item pulmonem marinum decoctum in aqua. ova saepiae urinam movent reniumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluviatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero cum spinis suis contusi et e vino poti calculos - modus singulis hemina; bibitur, donec prosit - et alias in cibis ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex iis mares alii δόνακας vocant, alii αὐλούς, feminas ὄνυχας. urinam mares movent. dulciores feminae sunt et unicolores. saepiae quoque ova urinam movent et renes purgant.

 

‹ Prev