Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 394

by Pliny the Elder


  his adiciemus ab ovidio posita animalia, quae apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in ponto nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit: bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphum rubentemque erythinum, iulum, pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, praeterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis. praeter haec insignia piscium tradit: channen ex se ipsam concipere, glaucum aestate numquam apparere, pompilum, qui semper comitetur navium cursus, chromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse “nostris incognitum undis,” ex quo apparet falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere.

  sunt praeterea a nullo auctore nominati. sudis latine appellatur, graece sphyraena, rostro similis nomini, magnitudine inter amplissimos; rarus is et non degenerat. appellantur et pernae concharum generis, circa pontias insulas frequentissimae. stant velut suillum crus e longo in harena defixae hiantesque, qua latitudo est, pedali non minus spatio cibum venantur; dentes circuitu marginum habent pectinatim spissatos; intus spondyli grandis caro est. et hyaenam piscem vidi in aenaria insula captum. - exeunt praeter haec et purgamenta aliqua relatu indigna et algis potius adnumeranda quam animalibus.

  LIBER XXXIII

  metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia dicentur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo, quippe alibi divitiis foditur quaerente vita aurum, argentum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum lignorumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella caedesque. persequimur omnes eius fibras vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc indignatione sacrae parentis exprimi possit. imus in viscera et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum benigna fertilique qua calcatur. et inter haec minimum remediorum gratia scrutamur, quoto enim cuique fodiendi causa medicina est quamquam et hoc summa sui parte tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus, quaecumque prosunt. illa nos peremunt, illa nos ad inferos agunt, quae occultavit atque demersit, illa, quae non nascuntur repente, ut mens ad inane evolans reputet, quae deinde futura sit finis omnibus saeculis exhauriendi eam, quo usque penetratura avaritia. quam innocens, quam beata, immo vero etiam delicata esset vita, si nihil aliunde quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi quod secum est!

  eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni consuluit interim invenisse minium rubentisque terrae excogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde sunt haec ac sordere coepere, ut auri argentique nimium fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere indiam iuvat. aurum iam accessio est, utinamque posset e vita in totum abdicari sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perniciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae permutabantur inter sese, sicut et troianis temporibus factitatum homero credi convenit! ita enim, ut opinor, commercia victus gratia invecta. alios coriis boum, alios ferro captivisque res emptitasse tradit. quare, quamquam ipse iam mirator auri, pecore aestimationes rerum ita fecit, ut c boum arma aurea permutasse glaucum diceret cum diomedis armis viiii boum. ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam romae.

  pessimum vitae scelus fecit qui primus induit digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de prometheo omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intellegi voluit. midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem romanae, quarum in more ferrei erant ut virtutis bellicae insigne. de regibus romanis non facile dixerim. nullum habet romuli in capitolio statua nec praeter numae serviique tullii alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in tarquiniis maxime miror, quorum e graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quamquam etiam nunc lacedaemone ferreo utuntur. sed a prisco tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum; et ideo miror tarquinii eius statuam sine anulo esse. quamquam et de nomine ipso ambigi video. graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea et graeci et nostri symbolum. longo certe tempore ne senatum quidem romanum habuisse aureos manifestum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepissent, volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat aeque triumphantis et servi prae se coronam sustinentis. sic triumphavit de iugurtha c. marius aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur iis, intra domos vero ferreis, quo argumento etiam nunc sponsae muneris vice ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. equidem nec iliacis temporibus ullos fuisse anulos video. nusquam certe homerus dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia indicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque et eas colligatas nodi, non anuli, nota. sortiri quoque contra provocationes duces non anulis tradit, fabricae etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures, in primordio factitasse, sine mentione anulorum. et quisquis primus instituit, cunctanter id fecit: laevis manibus latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo aliquod intellegi, etiam serioris usus argumentum esset: maius in laeva fuisset, qua scutum capitur. est quidem apud eundem homerum virorum crinibus aurum inplexum; ideo nescio an prior usus feminis coeperit.

  romae ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum longo tempore. certe cum a gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. nec ignoro mm pondo auri perisse pompeii iii consulatu e capitolini iovis solio a camillo ibi condita, et ideo a plerisque existimari mm pondo collata. sed quod accessit, ex gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte captae urbis delubris - gallos cum auro pugnare solitos torquatus indicio est - ; apparet ergo gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in augurio intellectum est, cum capitolinus duplum reddidisset. illud quoque obiter indicari convenit - etiam de anulis sermonem repetivimus - , aedituum custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim expirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime mm tantum pondo, cum capta est roma, anno ccclxiiii fuere, cum iam capitum liberorum censa essent [clii] dlxxiii. in eadem post annos cccvii, quod ex capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris c. marius filius praeneste detulerat, [xiiii] pondo, quae sub eo titulo in triumpho transtulit sulla et argenti [vi]. idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo [xv], argenti p. [cxv].

  frequentior autem usus anulorum non ante cn. flavium anni filium deprehenditur. hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est - libertino patre alioqui genitus et ipse scriba appi caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque - , ut aedilis curulis crearetur cum q. anicio praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis c. poetilio et domitio, quorum patres consules fuerant. additum flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut “anulos abiectos” in antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque “sed et phaleras positas” propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitat
e in annales relatum est, non a senatu universo. hoc actum p. sempronio l. sulpicio cos. flavius vovit aedem concordiae, si populo reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque in tabella aerea factam eam aedem cciiii annis post capitolinam dedicatam. id a. ccccxxxxviiii a condita urbe gestum est et primum anulorum vestigium extat; promiscui autem usus alterum secundo punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum illa carthaginem ab Hannibale mitti. inter caepionem quoque et drusum ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum. ne tunc quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint - sicut calpurnium et manilium, qui legatus c. marii fuerit iugurthino bello, fenestella tradit, et multi l. fufidium illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit — , in quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. non signat oriens aut aegyptus etiam nunc litteris contenta solis.

  multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine, mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret, solidas induit. quasdam vero neque ab ea parte, qua digito occultantur, auro clusit aurumque millis lapillorum vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas auroque ipso signant. id claudii caesaris principatu repertum. nec non et servitia iam ferrum auro cingunt - alia per sese mero auro decorant - , cuius licentiae origo nomine ipso in samothrace id institutum declarat.

  singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. sic in numae et servi tullii statuis videmus. postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. galliae brittanniaeque medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio sit. iam alii pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis venena cludunt, sicut demosthenes summus graeciae orator, anulosque mortis gratia habent. denique vel plurima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita priscorum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus. aliter apud antiquos singuli marcipores luciporesve dominorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant, nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a quo tempore, videmur tamen posse in externis auctoritatem eius rei intellegere circa polycraten sami tyrannum, cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce, ipso circiter ccxxx urbis nostrae annum interfecto. celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argumento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur.

  anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura latiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut patrem l. aelii stilonis praeconini ob id cognominati. sed anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patribus inseruere, ac quod antea militares equi nomen dederant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem id factum. Divo Augusto decurias ordinante maior pars iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites, sed iudices vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equorum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor decuriae fuere primo, vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis, servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus in iis iudicaret. decuriae quoque ipsae pluribus discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et selectorum et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usurpatione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, alius tribunum appellaret.

  tiberii demum principatu nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma constituta est c. asinio pollione c. antistio vetere cos. anno urbis conditae dcclxxv, quod miremur, futtili paene de causa, cum c. sulpicius galba, iuvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, avo paterno hs [cccc] census fuisset et lege iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum. propter haec discrimina c. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus, ut, quae sub Divo Augusto impleri non potuerant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud claudium caesarem in censura eius unus ex equitibus flavius proculus cccc ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione separare eum ordinem primi omnium instituere gracchi discordi popularitate in contumeliam senatus, mox debellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publicani fuere. m. cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo catilinianis rebus, ex eo ordine profectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque romano et equester ordo. qua de causa et nunc post populum scribitur, quia novissime coeptus est adici.

  equitum quidem etiam nomen ipsum saepe variatum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. celeres sub romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in tuscis citra volsinios p. [viiii] sine ullo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, idque duravit ultra c. gracchum. iunius certe, qui ab amicitia eius gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: “quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc equites vocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque pudet eo nomine appellari.” et causam, quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari.

  sunt adhuc aliquae non omittendae in auro differentiae. auxilia quippe et externos torquibus aureis donavere, at cives non nisi argenteis, praeterque armillas civibus dedere, quas non dabant externis.

  iidem, quo magis miremur, coronas ex auro dedere et civibus. quis primus donatus sit ea, non inveni equidem; quis primus donaverit, a l. pisone traditur: a. postumius dictator apud lacum regillum castris latinorum expugnatis eum, cuius maxime opera capta essent. hanc coronam ex praeda is dedit ii l., item l. lentulus consul servio cornelio merendae samnitum oppido capto, sed hic quinque librarum; trium piso frugi filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testamento ei praelegavit.

  deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e philippicis campis epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. ita, hercules idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex dardanis venit - itaque et dardanium vocabatur; viri
olae celtice dicuntur, viriae celtiberice - ; habeant feminae in armillis digitisque totis, collo, auribus, spiris; discurrant catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet honestius viri paedagogiis id damus, balineasque dives puerorum forma convertit. iam vero et harpocraten statuasque aegyptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia claudii principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.

  proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populus romanus ne argento quidem signato ante pyrrhum regem devictum usus est. libralis - unde etiam nunc libella dicitur et dupondius - adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. servius rex primus signavit aes. antea rudi usos romae timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census [cxx] assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. - argentum signatum anno urbis cccclxxxv, q. ogulnio c. fabio cos., quinque annis ante primum punicum bellum. et placuit denarium pro x libris aeris valere, quinarium pro v, sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum est bello punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum. nota aeris eius fuit ex altera parte ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente q. fabio maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium xvi assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro x assibus datus est. notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege papiria semunciarii asses facti. livius drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege clodia percussus est; antea enim hic nummus ex illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus victoria, et inde nomen. - aureus nummus post annos li percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, [v]dcclx. postea placuit #1108 xxxx signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime nero ad xxxxv.

 

‹ Prev