Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 399

by Pliny the Elder


  plures artifices fecere attali et eumenis adversus gallos proelia, isigonus, pyromachus, stratonicus, antigonus, qui volumina condidit de sua arte. boe+thi, quamquam argento melioris, infans eximium anserem strangulat. atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in urbe iam sunt dicata a vespasiano principe in templo pacis aliisque eius operibus, violentia neronis in urbem convecta et in sellariis domus aureae disposita.

  praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullis operum suorum praecipui: ariston, qui et argentum caelare solitus est, callides, ctesias, cantharus sicyonius, diodorus, critiae discipulus, deliades, euphorion, eunicus et hecataeus, argenti caelatores, lesbocles, prodorus, pythodicus, polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item e caelatoribus stratonicus, scymnus critiae discipulus.

  nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt, ut apollodorus, androbulus, Asclepiodorus, aleuas philosophos, apellas et adornantes se feminas, antignotus et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, antimachus, Athenodorus feminas nobiles, aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus. Cephisodoti duo fuere: prioris est mercurius liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata - persona in incerto est - ; sequens philosophos fecit. colotes, qui cum Phidia iovem olympium fecerat, philosophos, item cleon et cenchramis et callicles et cepis, chalcosthenes et comoedos et athletas, daippus perixyomenon, daiphron et damocritus et daemon philosophos. - epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. eubuli mulier admirans laudatur, eubulidis digitis computans. - micon athletis spectatur, menogenes quadrigis. - nec minus niceratus omnia, quae ceteri, adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensu matrem eius demaraten sacrificantem. - tisicratis bigae piston mulierem inposuit, idem fecit martem et mercurium, qui sunt in concordiae templo romae. perillum nemo laudet saeviorem phalaride tyranno, cui taurum fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore saevitia. huc a simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera eius, ut quisquis illa videat, oderit manus. - sthennis cererem, iovem, minervam fecit, qui sunt romae in concordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque. simon canem et sagittarium fecit, stratonicus caelator ille philosophos, copas uterque; athletas autem et armatos et venatores sacrificantesque baton, euchir, glaucides, heliodorus, hicanus, iophon, lyson, leon, menodorus, myagrus, polycrates, polyidus, pythocritus, protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, patrocles, pollis, posidonius, qui et argentum caelavit nobiliter, natione ephesius, periclymenus, philon, symenus, Timotheus, theomnestus, timarchides, timon, tisias, thrason.

  ex omnibus autem maxime cognomine insignis est callimachus, semper calumniator sui nec finem habentis diligentiae, ob id catatexitechnus appellatus, memorabili exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omnem diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tradunt. non aere captus nec arte, unam tantum zenonis statuam cypria expeditione non vendidit cato, sed quia philosophi erat, ut obiter hoc quoque noscatur tam insigne exemplum.

  in mentione statuarum est et una non praetereunda, quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, herculis tunicati, sola eo habitu romae, torva facie sentiensque suprema tunicae. in hac tres sunt tituli: “l. luculli imperatoris de manubiis,” alter: “pupillum luculli filium ex s. c. dedicasse,” tertius: “t. septimium sabinum aed. cur. ex privato in publicum restituisse.” tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fuit.

  nunc praevertemur ad differentias aeris et mixturas. in cyprio coronarium et regulare est utrumque ductile coronarium tenuatur in lamnas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idemque in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi brattea ignescit. regulare et in aliis fit metallis, itemque caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum, malleis fragile, quibus regulare obsequitur ab aliis ductile appellatum, quale omne cyprium est. sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni vitiis excoctisque regulare est. - in reliquis generibus palma campano perhibetur, utensilibus vasis probatissimo. pluribus fit hoc modis. namque capuae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque roboreo cribro perfusum aqua frigida ac saepius simili modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii hispaniensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris adfectant oleo ac sale. fit campano simile in multis partibus italiae provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat, in gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum confert. id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno melius fundi. - sequens temperatura statuaria est eademque tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc est ex usu coempti. peculiare in eo condimentum attritu domiti et consuetudine nitoris veluti mansuefacti. miscentur et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis proflati. - appellatur etiamnum et formalis temperatura aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio additur et argentarii vicesima, maximeque ita colorem bibit, quem graecanicum vocant. novissima est quae vocatur ollaria, vase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris plumbi argentarii in centenas aeris additis. - cyprio si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum praetextis.

  aera extersa robiginem celerius trahunt quam neglecta, nisi oleo perunguantur. servari ea optime in liquida pice tradunt. usus aeris ad perpetuitatem monimentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in quibus publicae constitutiones inciduntur.

  metalla aeris multis modis instruunt medicinam, utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio haec et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmea vocatur, fusuris necessarius, medicinae inutilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quae originis suae nomen recipit. fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore quam flammae eructarunt, appellata capnitis, exusta et nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris dependens et ab eo argumento botryitis nominata, ponderosior haec priore, levior secuturis - duo eius colores, deterior cinereus, pumicis melior - , friabilis oculorumque medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium, quae propter gravitatem ad camaras pervenire non potuit. haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta verius quam pumex, intus varia, ad psoras utilior et cicatrices trahendas. fiunt ex ea duo alia genera: onychitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis, ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus maxime utilis. omnis autem cadmea, in cypri fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit, extinguitur vino ammineo quae ad emplastra praeparatur, quae vero ad psoras, aceto. quidam in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea siccant. nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque urit pruna et exustum chio vino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donec cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem iollae ratio, sed quam purissimum eligit lapidem. cadmeae effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quidquid in plumbi effectu dicemus.

  et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque aegyptii collyrii id modo terunt in coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur autem cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere, vasorum circumlito spiramento,
in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario thebaico, aqua pluvia lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur, hoc saepius, donec ad speciem minii redeat. tunc siccatum in sole in aerea pyxide servatur.

  et scoria aeris simili modo lavatur, minore effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis est. fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu crebriore excutiuntur veluti milii squamae, quas vocant florem; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae aeris, quam vocant lepida, et sic adulteratur flos, ut squama veneat pro eo. est autem squama aeris decussa vi clavis, in quos panes aerei feruminantur, in cypri maxime officinis. omnis differentia haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos cadit sponte. squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma.

  atque haec omnia medici - quod pace eorum dixisse liceat - ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus seplasiae sic excitetur!

  et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, dein lavantur ut supra ad eosdem usus; squama et amplius narium carnosa vitia, item sedis, et gravitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uvas oris farina admota tollit et tonsillas cum melle. fit ex candido aere squama longe cypria inefficacior. nec non urina pueri prius macerant clavos panesque quidam excussuri squamam, teruntque et aqua pluvia lavant. dant et hydropicis eam drachmis ii in mulsi hemina et inlinunt cum polline.

  aeruginis quoque magnus usus est. pluribus fit ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. multo probatior est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt versantque spathis saepius die, donec absumatur. eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. adulterant marmore trito maxime rhodiam aeruginem, alii pumice aut cummi. praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo ferreo, nam quae sincera est, suum colorem retinet, quae mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. deprehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem aerugo sicut cadmea. vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat. - hieracium vocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis iiii, aeruginis cypriae ii, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem, misyos una, croci vi. haec omnia trita aceto thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia. cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas adacta. eadem cum resinae terebinthinae tertia parte subacta lepras tollit.

  est et alterum genus aeruginis, quam vocant scoleca, in cyprio aere trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa canis ortum. teritur autem, donec viride fiat contrahatque se vermiculorum specie, unde et nomen. quod vitiatum ut emendetur, ii partes quam fuere aceti miscentur urinae pueri inpubis. idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua diximus aurum feruminari. usus utriusque qui aeruginis. scolex fit et per se derasus aerario lapidi, de quo nunc dicemus.

  chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem aeris venas oblongas. probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. vis eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus xl, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si ii partes chalcitidis tertia cadmeae temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum vehementius, si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit ad eadem omnia.

  sori aegyptium maxime laudatur, multum superato cyprio hispaniensique et africo, quamquam oculorum curationi quidam utilius putent cyprium; sed in quacumque natione optimum cui maximum virus olfactu, tritumque pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactum modo vomitiones moveat. et aegyptium quidem tale, alterius nationis contritum splendescit ut misy et est lapidosius. prodest autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et ulceribus oris gravibus quaeque serpant. uritur carbonibus ut chalcitis.

  misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineae favillae. re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque vi, optimum in cypriorum officinis, cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur, harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc admiscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile tonsillis contraque anginas et suppurata. ratio ut xvi drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donec lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistularum ex aceto foventium et collyriis additur, sistit et sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, absumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis utile et feminarum profluvium sistit.

  graeci cognationem aeris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. nec ullius aeque mira natura est. fit in hispaniae puteis stagnisve id genus aquae habentibus. decoquitur ea admixta dulci pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentae, quibus adhaerescens limus vitreis acinis imaginem quandam uvae reddit. exemptum ita siccatur diebus xxx. color est caeruleus perquam spectabili nitore, vitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis. fit et pluribus modis: genere terrae eo in scrobes cavato, quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias stalagmian vocant, neque est purius aliud. sed ex eo, candidum colorem sentiente viola, lonchoton appellant. fit et in saxorum catinis pluvia aqua conrivato limo gelante; fit et salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. ideo quidam duplici differentia fossile aut facticium appellant, hoc pallidius et quantum colore, tantum bonitate deterius. probant maxime cyprium in medicinae usu. sumitur ad pellenda ventris animalia drachmae pondere cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus instillatum, item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. medetur et oculorum scabritiae dolorique et caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium, item haemorroidum. extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami, suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficax et in emplastris ad purganda volnera et excrescentia ulcerum. tollit et uvas, vel si decocto tangantur, c
um lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. quod ex eo candicat, in uno usu praefertur violaceis, ut gravitati aurium per fistulas inspiretur. volnera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. nuper inventum ursorum in harena et leonum ora spargere illo, tantaque est vis in adstringendo, ut non queant mordere.

  etiamnum in aerariis reperiuntur quae vocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separatur, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris ac cadmeae favillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque, derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus. haec aceto accepto odorem aeris praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens, et ad omnia quae spodos. hoc solum distat, quod huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus lenis refrigeratio quaeritur et siccatio. utilior ad omnia quae vino lota est.

  spodos cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit oculos, excaecet. est et mellei coloris spodos, in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiae excernuntur. eximia vis est eius, quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differentia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur, eademque efficacior ulceribus, quae manent, vel oris, quae madeant, et omnibus medicamentis, quae parentur contra gangraenas. fit et in argenti fornacibus spodos, quam vocant lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla, vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit.

 

‹ Prev