Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 402
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 402

by Pliny the Elder


  et nostrae aetatis insaniam in pictura non omittam. nero princeps iusserat colosseum se pingi cxx pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura, cum peracta esset in maianis hortis, accensa fulmine cum optima hortorum parte conflagravit. libertus eius, cum daret anti munus gladiatorium, publicas porticus occupavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam saeculis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria munera atque in publico exponi coepta a c. terentio lucano. is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore dianae posuit.

  nunc celebres in ea arte quam maxima brevitate percurram, neque enim instituti operis est talis executio; itaque quosdam vel in transcursu et in aliorum mentione obiter nominasse satis erit, exceptis operum claritatibus quae et ipsa conveniet attingi, sive exstant sive intercidere.

  non constat sibi in hac parte graecorum diligentia multas post olympiadas celebrando pictores quam statuarios ac toreutas, primumque olympiade lxxxx, cum et Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque athenis ab eo pictum, praeterea in confesso sit lxxx tertia fuisse fratrem eius Panaenum, qui clipeum intus pinxit elide minervae, quam fecerat colotes, discipulus Phidiae et ei in faciendo iove olympio adiutor. quid quod in confesso perinde est bularchi pictoris tabulam, in qua erat magnetum proelium, a candaule, rege lydiae heraclidarum novissimo, qui et myrsilus vocitatus est, repensam auro tanta iam dignatio picturae erat. circa romuli id aetatem acciderit necesse est, etenim duodevicensima olympiade interiit candaules aut, ut quidam tradunt, eodem anno quo romulus, nisi fallor, manifesta iam tunc claritate artis, adeo absolutione. quod si recipi necesse est, simul apparet multo vetustiora principia eosque, qui monochromatis pinxerint, quorum aetas non traditur, aliquanto ante fuisse, hygiaenontem, dinian, charmadan et, qui primus in pictura marem a femina discreverit, eumarum atheniensem, figuras omnes imitari ausum, quique inventa eius excoluerit, cimonem cleonaeum. hic catagrapha invenit, hoc est obliquas imagines, et varie formare voltus, respicientes suspicientesve vel despicientes; articulis membra distinxit, venas protulit, praeterque in vestibus rugas et sinus invenit. panaenus quidem frater Phidiae etiam proelium atheniensium adversus persas apud marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus increbruerat adeoque ars perfecta erat, ut in eo proelio iconicos duces pinxisse tradatur, atheniensium miltiadem, callimachum, cynaegirum, barbarorum datim, artaphernen. quin immo certamen etiam picturae florente eo institutum est corinthi ac delphis, primusque omnium certavit cum timagora chalcidense, superatus ab eo pythiis, quod et ipsius timagorae carmine vetusto apparet, chronicorum errore non dubio.

  alii quoque post hos clari fuere ante lxxxx olympiadem, sicut polygnotus thasius, qui primus mulieres tralucida veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem instituit os adaperire, dentes ostendere, voltum ab antiquo rigore variare. huius est tabula in porticu pompei, quae ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur ascendentem cum clupeo pinxerit an descendentem. hic delphis aedem pinxit, hic et athenis porticum, quae poecile vocatur, gratuito, cum partem eius micon mercede pingeret. vel maior huic auctoritas, siquidem amphictyones, quod est publicum graeciae concilium, hospitia ei gratuita decrevere. - fuit et alius micon, qui minoris cognomine distinguitur, cuius filia timarete et ipsa pinxit. -

  lxxxx autem olympiade fuere aglaophon, cephisodorus, erillus, euenor, pater parrhasii et praeceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit apollodorus atheniensis lxxxxiii olympiade. hic primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit. eius est sacerdos adorans et aiax fulmine incensus, quae pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quae teneat oculos.

  ab hoc artis fores apertas zeuxis heracleotes intravit olympiadis lxxxxv anno quarto, audentemque iam aliquid penicillum - de hoc enim adhuc loquamur - ad magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in lxxxviiii olympiade positus, cum fuisse necesse est demophilum himeraeum et nesea thasium, quoniam utrius eorum discipulus fuerit ambigitur. in eum apollodorus supra scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam zeuxim ferre secum. opes quoque tantas adquisivit, ut in ostentatione earum olympiae aureis litteris in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. postea donare opera sua instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse diceret, sicuti alcmenam agragantinis, pana archelao. fecit et penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et athletam adeoque in illo sibi placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius quam imitaturum. magnificus est et iuppiter eius in throno adstantibus diis et hercules infans dracones ii strangulans alcmena matre coram pavente et amphitryone. reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulisque, alioqui tantus diligentia, ut agragantinis facturus tabulam, quam in templo iunonis laciniae publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet. pinxit et monochromata ex albo. aequales eius et aemuli fuere timanthes, androcydes, eupompus, parrhasius. descendisse hic in certamen cum zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum ita veritate repraesentata, ut zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, parrhasius autem se artificem. fertur et postea zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: “uvas melius pinxi quam puerum, nam si et hoc consummassem, aves timere debuerant.” fecit et figlina opera, quae sola in ambracia relicta sunt, cum inde musas fulvius nobilior romam transferret. zeuxidis manu romae helena est in philippi porticibus, et in concordiae delubro marsyas religatus.

  parrhasius ephesi natus et ipse multa contulit. primus symmetrian picturae dedit, primus argutias voltus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis picturae modum includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei gloriam concessere antigonus et xenocrates, qui de pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum confitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis. pinxit demon atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem; gloriosum ... , excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et thesea, quae romae in capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in una tabula, quae est rhodi, meleagrum, herculem, persea; haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam amavit tiberius princeps atque, ut auctor est deculo, hs [30lx]30 aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et thressam nutricem infantemque in manibus eius et philiscum et liberum patrem adstante virtute, et pueros duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas, item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona. sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in certamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et aeneas castorque ac pollux in eadem tabula, item telephus, achilles, agamemnon, ulixes. fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et cognomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque versibus principem artis et eam ab se consummatam, super omnia apollinis se radice ortum et herculem, qui est lindi, talem a se pictum, qualem saepe in quiete vidisset, et, cum magnis suffragiis superatus a timanthe esset sami in aiace armorumque iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset. - (pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se refici
ens). -

  nam timanthi vel plurimum adfuit ingenii. eius enim est iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura cum maestos pinxisset omnes praecipueque patruum et tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius voltum velavit, quem digne non poterat ostendere. sunt et alia ingenii eius exempla, veluti cyclops dormiens in parvola tabella, cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens pinxit iuxta satyros thyrso pollicem eius metientes. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pingendi, quod opus nunc romae in templo pacis est.

  euxinidas hac aetate docuit aristiden, praeclarum artificem, eupompus pamphilum, Apellis praeceptorem. est eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quae ante eum duo fuere - helladicum et asiaticum appellabant - , propter hunc, qui erat sicyonius, diviso helladico tria facta sunt, ionicum, sicyonium, atticum. pamphili cognatio et proelium ad phliuntem ac victoria atheniensium, item ulixes in rate. ipse macedo natione, sed ... primus in pictura omnibus litteris eruditus, praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat artem perfici posse, docuit neminem talento minoris - annuis #1108 d - , quam mercedem et Apelles et melanthius dedere ei. huius auctoritate effectum est sicyone primum, deinde in tota graecia, ut pueri ingenui omnia ante graphicen, hoc est picturam in buxo, docerentur recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper quidem honos ei fuit, ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit, opera celebrantur.

  clari et centesima septima olympiade exstitere aetion ac therimachus. aetionis sunt nobiles picturae liber pater, item tragoedia et comoedia, semiramis ex ancilla regnum apiscens, anus lampadas praeferens et nova nupta verecundia notabilis.

  verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles cous olympiade centesima duodecima. picturae plura solus prope quam ceteri omnes contulit, voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. praecipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam graeci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit, cum protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris simplicitatis quam artis. melanthio dispositione cedebat, Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque distare deberet.

  scitum inter protogenen et eum quod accidit. ille rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina aptatam una custodiebat anus. haec foris esse protogenen respondit interrogavitque, a quo quaesitum diceret. “ab hoc,” inquit Apelles adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. et reverso protogeni quae gesta erant anus indicavit. ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret. atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. at protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio caesaris domus in palatio audio, spectatam rhodi ante, spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem.

  Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se praeferens; feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret, quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et comitas illi, propter quam gratior alexandro magno frequenter in officinam ventitanti - nam, ut diximus, ab alio se pingi vetuerat edicto - , sed in officina imperite multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent. tantum erat auctoritati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam alexander honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum dilectam sibi e pallacis suis praecipue, nomine pancaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit ei, magnus animo, maior imperio sui nec minor hoc facto quam victoria alia, quia ipse se vicit, nec torum tantum suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectae quidem respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo pictoris esset. sunt qui venerem anadyomenen ab illo pictam exemplari putent. Apelles et in aemulis benignus protogeni dignationem primus rhodi constituit. sordebat suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti liceret opera effecta, parvum nescio quid dixerat, at ille quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se emere, ut pro suis venderet. ea res concitavit rhodios ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium cessit.

  imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut - incredibile dictu - apio grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum divinantem, quos metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futurae mortis annos aut praeteritae vitae. non fuerat ei gratia in comitatu alexandri cum ptolemaeo, quo regnante alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano regio invitatus, ad cenam venit indignantique ptolemaeo et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineavit, adgnoscente voltum plani rege inchoatum protinus. pinxit et antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae deesse potius videretur, tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima sint, non est facile dictu. venerem exeuntem e mari Divus Augustus dicavit in delubro patris caesaris, quae anadyomene vocatur, versibus graecis tantopere dum laudatur, aevis victa, sed inlustrata. cuius inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula carie, aliamque pro ea substituit nero in principatu suo dorothei manu. Apelles inchoaverat et aliam venerem coi, superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta inventus est. pinxit et alexandrum magnum fulmen tenentem in templo ephesiae dianae viginti talentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam esse - legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta - ; manipretium eius tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero. pinxit et megabyzi, sacerdotis dianae ephesiae, pompam, clitum cum equo ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porrigentem. alexandrum et philippum quotiens pinxerit, enumerare supervacuum est. mirantur eius habronem sami; menandrum, regem cariae, rhodi, item antaeum; alexandreae gorgosthenen tragoedum; romae castorem et pollucem cum victoria et alexandro magno, item belli imaginem restrictis ad terga manibus, alexandro in curru triumphante. quas utrasque tabulas Divus Augustus in fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate moderata; divus claudius pluris existimavit utrisque excisa alexandri facie Divi Augusti imagines addere. eiusdem arbitrantur manu esse et in dianae templo herculem aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum eaque pictura naturam ipsam provocavit. est et equus eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas quadripedes provocavit ab ho
minibus. namque ambitu praevalere aemulos sentiens singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et postea semper evenit, ut experimentum artis illud ostentaretur. fecit et neoptolemum ex equo adversus persas, archelaum cum uxore et filia, antigonum thoracatum cum equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius operibus eundem regem sedentem in equo et dianam sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; bronten, astrapen et ceraunobolian appellant. - inventa eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum repercussum claritatis colorum omnium excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret, sed et luminum ratione magna, ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.

  aequalis eius fuit aristides thebanus. is omnium primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quae vocant graeci ἤθη, item perturbationes, durior paulo in coloribus. huius opera ... oppido capto ad matris morientis ex volnere mammam adrepens infans, intellegiturque sentire mater et timere, ne emortuo e lacte sanguinem lambat. quam tabulam alexander magnus transtulerat pellam in patriam suam. idem pinxit proelium cum persis, centum homines tabula ea conplexus pactusque in singulos mnas denas a tyranno elatensium mnasone. pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene cum voce et venatores cum captura et leontion epicuri et anapauomenen propter fratris amorem, item liberum et ariadnen spectatos romae in aede cereris, tragoedum et puerum in apollinis, cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat m. iunius praetor sub die ludorum apollinarium. spectata est et in aede fidei in capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit et aegrum sine fine laudatum tantumque arte valuit, ut attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse tradatur.

 

‹ Prev