Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Elder > Page 403
Delphi Complete Works of Pliny the Elder Page 403

by Pliny the Elder


  simul, ut dictum est, et protogenes floruit. patria ei caunus, gentis rhodiis subiectae. summa paupertas initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum athenis celeberrimo loco minervae delubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem paralum et hammoniada, quam quidam nausicaan vocant, adiecerit parvolas naves longas in iis, quae pictores parergia appellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua pervenissent. palmam habet tabularum eius ialysus, qui est romae dicatus in templo pacis. cum pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse, quoniam sic simul et famem sustineret et sitim nec sensus nimia dulcedine obstrueret. huic picturae quater colorem induxit ceu tria subsidia iniuriae et vetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. est in ea canis mire factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset. displicebat autem ars ipsa: nec minui poterat et videbatur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arti, quod intellegeretur, spongeam inpegit inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qualiter cura optaverat, fecitque in pictura fortuna naturam. hoc exemplo eius similis et nealcen successus spumae equi similiter spongea inpacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem eum. ita protogenes monstravit et fortunam. propter hunc ialysum, ne cremaret tabulam, demetrius rex, cum ab ea parte sola posset rhodum capere, non incendit, parcentemque picturae fugit occasio victoriae. erat tunc protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est demetrii castris, neque interpellatus proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit scire se cum rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens quod manus servaret, quibus pepercerat, et, ne saepius avocaret, ultro ad eum venit hostis relictisque victoriae suae votis inter arma et murorum ictus spectavit artificem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, quod eam protogenes sub gladio pinxerit: satyrus hic est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis eius securitati, tenentem tibias. fecit et cydippen et tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, meditantem et athletam et antigonum regem, matrem aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut alexandri magni opera pingeret propter aeternitatem rerum - impetus animi et quaedam artis libido in haec potius eum tulere - ; novissime pinxit alexandrum ac pana. fecit et signa ex aere, ut diximus.

  eadem aetate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria mirabatur Apelles. huic mnaso tyrannus pro duodecim diis dedit in singulos mnas tricenas, idemque theomnesto in singulos heroas vicenas.

  his adnumerari debet et nicomachus, aristidis filius ac discipulus. pinxit raptum proserpinae, quae tabula fuit in capitolio in minervae delubro supra aediculam iuventatis, et in eodem capitolio, quam plancus imperator posuerat, victoria quadrigam in sublime rapiens. ulixi primus addidit pilleum. pinxit et apollinem ac dianam, deumque matrem in leone sedentem, item nobiles bacchas obreptantibus satyris, scyllamque, quae nunc est romae in templo pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tradunt namque conduxisse pingendum ab aristrato, sicyoniorum tyranno, quod is faciebat telesti poetae monimentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus absolvisse et celeritate et arte mira. - discipulos habuit aristonem fratrem et aristiden filium et philoxenum eretrium, cuius tabula nullis postferenda, cassandro regi picta, continuit alexandri proelium cum dario. idem pinxit et lasciviam, in qua tres sileni comissantur. hic celeritatem praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae conpendiarias invenit. - adnumeratur his et nicophanes, elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparentur; cothurnus et gravitas artis multum a zeuxide et Apelle abest. (Apellis discipulus perseus, ad quem de hac arte scripsit, huius fuerat aetatis). aristidis thebani discipuli fuerunt et filii niceros et ariston, cuius est satyrus cum scypho coronatus, discipuli antorides et euphranor, de quo mox dicemus.

  namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit piraeicus arte paucis postferendus: proposito nescio an distinxerit se, quoniam humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos, in iis consummatae voluptatis, quippe eae pluris veniere quam maximae multorum. e diverso “maeniana,” inquit Varro, “omnia operiebat serapionis tabula sub veteribus.” hic scaenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. contra dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus. parva et callicles fecit, item calates comicis tabellis, utraque antiphilus. namque et hesionam nobilem pinxit et alexandrum ac philippum cum minerva, qui sunt in schola in octaviae porticibus, et in philippi liberum patrem, alexandrum puerum, hippolytum tauro emisso expavescentem, in pompeia vero cadmum et europen. idem iocosis nomine gryllum deridiculi habitus pinxit, unde id genus picturae grylli vocantur. ipse in aegypto natus didicit a ctesidemo.

  decet non sileri et ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi et carmine, quod est in ipsa pictura his versibus:

  “dignis digna. loco picturis condecoravit

  reginae iunonis supremi coniugis templum

  plautius marcus, cluet asia lata esse oriundus,

  quem nunc et post semper ob artem hanc ar

  dea laudat,” eaque sunt scripta antiquis litteris latinis, non fraudanda et studio Divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut venantes aut etiam vindemiantes. sunt in eius exemplaribus nobiles palustri accessu villae, succollatis sponsione mulieribus labantes, trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio. sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in loco mansuras, quae ex incendiis rapi non possent. casa protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tinguere; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque res communis terrarum erat. - fuit et arellius romae celeber paulo ante Divum Augustum, ni flagitio insigni corrupisset artem, semper ei lenocinans feminae, cuius amore flagraret, et ob id deas pingens, sed dilectarum imagine. itaque in pictura eius scorta numerabantur. fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis tumidus pictor famulus. huius erat minerva spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in auctoritate cornelius pinus et attius priscus, qui honoris et virtutis aedes imperatori Vespasiano Augusto restituenti pinxerunt, priscus antiquis similior. - non est omittenda in picturae mentione celebris circa lepidum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volucrum concentu; at illi draconem in longissima membrana depictum circumdedere luco, eoque terrore aves tunc siluisse narratur et postea posse compesci.

  ceris pingere ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat. quidam aristidis inventum putant, postea consummatum a praxitele; sed aliquanto vetustiores encaustae picturae exstitere, ut polygnoti et nicanoris, mnesilai pariorum. elasippus quoque aeginae picturae suae inscripsit ἐνέκαεν, quod profecto non fecisset nisi encaustica inventa. pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse solum encausta, sed etiam docuisse traditur pausian sicyonium, primum in hoc genere nobilem. bryetis filius hic fuit eiusdemque primo
discipulus. pinxit et ipse penicillo parietes thespiis, cum reficerentur quondam a polygnoto picti, multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. idem et lacunaria primus pingere instituit, nec camaras ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa. quam ob rem daturus ei celeritatis famam absolvit uno die tabellam, quae vocata est hemeresios, puero picto. amavit in iuventa glyceram municipem suam, inventricem coronarum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit et ipsam sedentem cum corona, quae e nobilissimis tabula est, appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quoniam glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, l. lucullus duobus talentis emit ... dionysius athenis. pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in pompei porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. ante omnia, cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo. dein, cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicanti faciant colore, quae condunt, nigro, hic totum bovem atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto solida omnia. sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit patria picturae. tabulas inde e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas romam transtulit.

  post eum eminuit longe ante omnes euphranor isthmius olympiade ciiii, idem qui inter fictores dictus est nobis. fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit, docilis ac laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens ac sibi aequalis. hic primus videtur expressisse dignitates heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in universitate corporum exilior et capitibus articulisque grandior. volumina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera eius sunt equestre proelium, xii dei, theseus, in quod dixit eundem apud parrhasium rosa pastum esse, suum vero carne. nobilis eius tabula ephesi est, ulixes simulata insania bovem cum equo iungens et palliati cogitantes, dux gladium condens.

  eodem tempore fuere cydias, cuius tabulam argonautas hs [cxxxxiiii] hortensius orator mercatus est eique aedem fecit in tusculano suo, euphranoris autem discipulus antidotus. huius est clipeo dimicans athenis et luctator tubicenque inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo nicia atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit. operum eius nemea advecta ex asia romam a silano, quam in curia diximus positam, item liber pater in aede concordiae, hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit alexandrea capta, et ob id tiberius caesar in templo eius dicavit hanc tabulam et danaen, ephesi vero est megabyzi, sacerdotis ephesiae dianae, sepulchrum, athenis necyomantea homeri. hanc vendere attalo regi noluit talentis lx potiusque patriae suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt calypso et io et andromeda; alexander quoque in pompei porticibus praecellens et calypso sedens huic eidem adscribuntur. quadripedum prosperrime canes expressit. hic est nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: “quibus nicias manum admovisset;” tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade cxii.

  niciae conparatur et aliquando praefertur athenion maronites, glaucionis corinthii discipulus, austerior colore et in austeritate iucundior, ut in ipsa pictura eruditio eluceat. pinxit in templo eleusine phylarchum et athenis frequentiam, quam vocavere syngenicon, item achillem virginis habitu occultatum ulixe deprendente et in una tabula vi signa, quaque maxime inclaruit, agasonem cum equo. quod nisi in iuventa obiisset, nemo compararetur.

  est nomen et heraclidi macedoni. initio naves pinxit captoque perseo rege athenas commigravit. ubi eodem tempore erat metrodorus, pictor idemque philosophus, in utraque scientia magnae auctoritatis. itaque cum l. paulus devicto perseo petiisset ab atheniensibus, ut ii sibi quam probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos, item pictorem ad triumphum excolendum, athenienses metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desiderio praestantissimum, quod ita paulus quoque iudicavit.

  timomachus byzantius caesaris dictatoris aetate aiacem et mediam pinxit, ab eo in veneris genetricis aede positas, lxxx talentis venundatas. talentum atticum #1108 [vi] taxat M. Varro. timomachi aeque laudantur orestes, iphigenia in tauris et lecythion, agilitatis exercitator, cognatio nobilium, palliati, quos dicturos pinxit, alterum stantem, alterum sedentem. praecipue tamen ars ei favisse in gorgone visa est.

  pausiae filius et discipulus aristolaus e severissimis pictoribus fuit, cuius sunt epaminondas, pericles, media, virtus, theseus, imago atticae plebis, boum immolatio. - sunt quibus et nicophanes, eiusdem pausiae discipulus, placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile multus. nam socrates iure omnibus placet; tales sunt eius cum aesculapio filiae hygia, aegle, panacea, iaso et piger, qui appellatur ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit.

  hactenus indicatis proceribus in utroque genere non silebuntur et primis proximi: aristoclides, qui pinxit aedem apollinis delphis. antiphilus puero ignem conflante laudatur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum pensa, ptolemaeo venante, sed nobilissimo satyro cum pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, aristophon ancaeo vulnerato ab apro cum socia doloris astypalaea numerosaque tabula, in qua sunt priamus, helena, credulitas, ulixes, deiphobus, dolus. androbius pinxit scyllum ancoras praecidentem persicae classis, artemon danaen mirantibus eam praedonibus, reginam stratonicen, herculem et deianiram, nobilissimas autem, quae sunt in octaviae operibus, herculem ab oeta monte doridos exusta mortalitate consensu deorum in caelum euntem, laomedontis circa herculem et neptunum historiam; alcimachus dioxippum, qui pancratio olympiae citra pulveris iactum, quod vocant ἀκονιτί, vicit; coenus stemmata. ctesilochus, Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, iove liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter ingemescente inter obstetricia dearum, cleon cadmo, ctesidemus oechaliae expugnatione, laodamia, ctesicles reginae stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea pinxit volutantem cum piscatore, quem reginam amare sermo erat, eamque tabulam in portu ephesi proposuit, ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque similitudine mire expressa. cratinus comoedos athenis in pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit victoria. eudorus scaena spectatur - idem et ex aere signa fecit - , hippys neptuno et victoria. habron amicam et concordiam pinxit et deorum simulacra, leontiscus aratum victorem cum tropaeo, psaltriam, leon sappho, nearchus venerem inter gratias et cupidines, herculem tristem insaniae paenitentia, nealces venerem, ingeniosus et sollers, ... ime siquidem, cum proelium navale persarum et aegyptiorum pinxisset, quod in nilo cuius est aqua maris similis factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et crocodilum insidiantem ei; oenias syngenicon, Philiscus officinam pictoris ignem conflante puero, phalerion scyllam, simonides agatharchum et mnemosynen, simus iuvenem requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem, idemque nemesim egregiam, theorus se inungentem, idem ab oreste matrem et aegisthum interfici, bellumque iliacum pluribus tabulis, quod est romae in philippi porticibus, et cassandram, quae est in concordiae delubro, leontium epicuri cogitantem, demetrium regem, theon orestis insaniam, thamyram citharoedum, Tauriscus discobolum, clytaemestram, paniscon, polynicen regnum repetentem et capanea.

  non omittetur inter hos insigne exemplum. namque erigonus, tritor colorum nealcae pictoris, in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit pasiam, fratrem aeginetae fictoris. illud vero perquam rarum ac memoria dignum est, suprema opera artificum inperfectasque tabulas, sicut irim aristidis, tyndaridas nicomachi, mediam timomachi et quam diximus venerem Apellis, in maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectantur, atque in lenocinio commendati
onis dolor est manus, cum id ageret, exstinctae.

  sunt etiamnum non ignobiles quidem, in transcursu tamen dicendi aristocydes, anaxander, aristobulus syrus, Arcesilas, tisicratis filius, coroebus, nicomachi discipulus, charmantides euphranoris, dionysodorus colophonius, dicaeogenes, qui cum demetrio rege vixit, euthymides, heraclides macedo, milon soleus, pyromachi statuarii discipuli, mnasitheus sicyonius, mnasitimus, aristonidae filius et discipulus, nessus, habronis filius, polemon alexandrinus, theodorus samius et stadios, nicosthenis discipuli, xenon, neoclis discipulus, sicyonius.

  pinxere et mulieres: timarete, miconis filia, dianam, quae in tabula ephesi est antiquissimae picturae; irene, cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae est eleusine, calypso, senem et praestigiatorem theodorum, alcisthenen saltatorem; aristarete, nearchi filia et discipula, aesculapium. iaia cyzicena, perpetua virgo, M. Varronis iuventa romae et penicillo pinxit et cestro in ebore imagines mulierum maxime et neapoli anum in grandi tabula, suam quoque imaginem ad speculum. nec ullius velocior in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum manipretiis antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum pictores sopolim et dionysium, quorum tabulae pinacothecas inplent. pinxit et quaedam olympias, de qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse autobulum.

 

‹ Prev