Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 407
durat et cyzici delubrum, in quo millum aureum commissuris omnibus politi lapidis subiecit artifex, eboreum iovem dicaturus intus coronante eum marmoreo apolline. translucent ergo iuncturae tenuissimis capillamentis lenique adflatu simulacra refovent, et praeter ingenium artificis ipsa materia ingenii quamvis occulta in pretio operis intellegitur. - eodem in oppido est lapis fugitivus appellatus; argonautae eum pro ancora usi reliquerant ibi. hunc e prytaneo - ita vocatur locus - saepe profugum vinxere plumbo. - eadem in urbe iuxta portam, quae thracia vocatur, turres septem acceptas voces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic miraculo echo est a graecis datum. et hoc quidem locorum natura evenit ac plerumque convallium; ibi casu accidit, olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septiens eadem vox redditur. cyzici et buleuterium vocant aedificium amplum, sine ferreo clavo ita disposita contignatione, ut eximantur trabes sine fulturis ac reponantur. quod item romae in ponte sublicio religiosum est, posteaquam coclite horatio defendente aegre revolsus est.
verum et ad urbis nostrae miracula transire conveniat dcccque annorum dociles scrutari vires et sic quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; universitate vero acervata et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius quidam in uno loco narretur. nec ut circum maximum a caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem [ccl], inter magna opera dicamus: non inter magnifica basilicam pauli columnis e phrygibus mirabilem forumque Divi Augusti et templum pacis vespasiani imp. aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis non et tectum diribitori ab agrippa facti, cum theatrum ante texerit romae valerius ostiensis architectus ludis libonis pyramidas regum miramur, cum solum tantum foro exstruendo hs [30m]30 caesar dictator emerit et, si quem inpensa moveat captis avaritia animis, hs [30cxlviii]30 domo empta clodius, quem milo occidit, habitaverit. quod equidem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum milonem hs [30dcc]30 aeris alieni debuisse inter prodigia animi humani duco. sed tum senes aggeris vastum spatium, substructiones capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata m. agrippae in aedilitate post consulatum. permeant conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando tiberis retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum impetus intus, et tamen obnixa firmitas resistit. trahuntur moles superne tantae non succumbentibus cavis operis, pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis, quatitur solum terrae motibus, durant tamen a tarquinio prisco annis dcc prope inexpugnabiles, non omittendo memorabili exemplo vel magis, quoniam celeberrimis rerum conditoribus omissum est. cum id opus tarquinius priscus plebis manibus faceret, essetque labor incertum maior an longior, passim conscita nece quiritibus taedium fugientibus, novum, inexcogitatum ante posteaque remedium invenit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque laceranda. quam ob rem pudor romani nominis proprius, qui saepe res perditas servavit in proeliis, tunc quoque subvenit, sed illo tempore vi post vitam erubescens, cum puderet vivos, tamquam puditurum esset extinctos. amplitudinem cavis eam fecisse proditur, ut vehem faeni large onustam transmitteret.
parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni comparanda miraculo, antequam nova attingam. m. lepido q. catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores, domus pulchrior non fuit romae quam lepidi ipsius, at, hercules, intra annos xxxv eadem centensimum locum non optinuit. computet in hac aestimatione qui volet marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc diem victas. profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant.
sed omnes eas duae domus vicerunt. bis vidimus urbem totam cingi domibus principum gai et neronis, huius quidem, ne quid deesset, aurea. nimirum sic habitaverant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad devincendas gentes triumphosque referendos ab aratro aut foco exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere quam sellaria istorum! subit vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas domos; summusque illarum honos erat, sicut in p. valerio publicola, primo consule cum L. Bruto, post tot merita et fratre eius, qui bis in eodem magistratu sabinos devicerat, adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publicum reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos.
non patiar istos duos ne hac quidem gloria famae frui, docebimusque etiam insaniam eorum victam privatis opibus M. Scauri, cuius nescio an aedilitas maxime prostraverit mores maiusque sit sullae malum tanta privigni potentia quam proscriptio tot milium. in aedilitate hic sua fecit opus maximum omnium, quae umquam fuere humana manu facta, non temporaria mora, verum etiam aeternitatis destinatione. theatrum hoc fuit; scaena ei triplex in altitudinem ccclx columnarum in ea civitate, quae sex hymettias non tulerat sine probro civis amplissimi. ima pars scaenae e marmore fuit, media e vitro, inaudito etiam postea genere luxuriae, summa e tabulis inauratis; columnae, ut diximus, imae duodequadragenum pedum. signa aerea inter columnas, ut indicavimus, fuerunt [iii] numero; cavea ipsa cepit hominum [lxxx], cum pompeiani theatri totiens multiplicata urbe tantoque maiore populo sufficiat large [xxxx] sedere. relicus apparatus tantus attalica veste, tabulis pictis, cetero choragio fuit, ut, in tusculanam villam reportatis quae superfluebant cotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis servis concremaretur hs [30ccc]30.
aufert animum et a destinato itinere degredi cogit contemplatio tam prodigae mentis aliamque conectit maiorem insaniam e ligno. c. curio, qui bello civili in caesarianis partibus obiit, funebri patris munere cum opibus apparatuque non posset superare Scaurum — unde enim illi vitricus sulla et metella mater proscriptionum sectrix unde M. Scaurus pater, totiens princeps civitatis et mariani sodalicii rapinarum provincialium sinus cum iam ne ipse quidem Scaurus sibi par esse posset, quando hoc certe incendi illius praemium habuit convectis ex orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae illi - ingenio ergo utendum suo curioni et aliquid excogitandum fuit. operae pretium est scire, quid invenerit, et gaudere moribus nostris ac verso modo nos vocare maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima ligno, cardinum singulorum versatili suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter sese aversis, ne invicem obstreperent scaenae, repente circumactis - ut constat, post primos dies etiam sedentibus aliquis - , cornibus in se coeuntibus faciebat amphitheatrum gladiatorumque proelia edebat, ipsum magis auctoratum populum romanum circumferens. quid enim miretur quisque in hoc primum, inventorem an inventum, artificem an auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an suscipere an iubere super omnia erit populi sedere ausi furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terrarum victor et totius domitor orbis, qui gentes, regna diribet, iura exteris mittit, deorum quaedam immortalium generi humano portio, in machina pendens et ad periculum suum plaudens! quae vilitas animarum ista aut quae querella de cannis! quantum mali potuit accidere! hauriri urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce populus romanus universus, veluti duobus navigiis inpositus, binis cardinibus sustinetur et se ipsum depugnantem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis! et per hoc quaeritur tribuniciis contionibus gratia, ut pensiles tribus quatiat, in rostris quid non ausurus apud eos, quibus hoc persuaserit! vere namque confitentibus populus romanus funebri munere ad tumulum patris eius depugnavit universus. variavit hanc suam magnificentiam fessis turbatisque cardinibus et amphitheatri forma custodita novissimo die diversis duabus per medium scaenis athletas edidit raptisque e contrario repente pulpitis eodem die victores e gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex curio aut gentium imperator, non opibus insignis, ut qui nihil in censu habuerit praeter discordiam principum.
sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. q.
marcius rex, iussus a senatu aquarum appiae, anienis, tepulae ductus reficere, novam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus adduxit; agrippa vero in aedilitate adiecta virgine aqua ceterisque conrivatis atque emendatis lacus dcc fecit, praeterea salientes d, castella cxxx, complura et cultu magnifica, operibus iis signa ccc aerea aut marmorea inposuit, columnas e marmore cccc, eaque omnia annuo spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita balinea clxx, quae nunc romae ad infinitum auxere numerum. - vicit antecedentes aquarum ductus novissimum inpendium operis incohati a c. caesare et peracti a claudio, quippe a xxxx lapide ad eam excelsitatem, ut omnes urbis montes lavarentur, influxere curtius atque caeruleus fontes et anien novus, erogatis in id opus hs [30mmm]30 d. quod si quis diligentius aestumaverit abundantiam aquarum in publico, balineis, piscinis, euripis, domibus, hortis, suburbanis villis, spatia aquae venientis, exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas, fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terrarum. - eiusdem claudi inter maxime memoranda equidem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, montem perfossum ad lacum fucinum emittendum inenarrabili profecto impendio et operarum multitudine per tot annos, cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quantaque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone possunt! nam portus ostiensis opus praetereo, item vias per montes excisas, mare tyrrhenum a lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter plurima alia italiae ipsius miracula marmora in lapicidinis crescere auctor est papirius fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est numquam defutura luxuriae.
a marmoribus degredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem occurrere quid enim mirabilius aut qua in parte naturae maior inprobitas dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et obloquentem. quid lapidis rigore pigrius ecce sensus manusque tribuit illi. quid ferri duritia pugnacius pedes ei inpertivit et mores. trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut propius venit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. sideritim ob id alio nomine vocant, quidam heraclion. magnes appellatus est ab inventore, ut auctor est nicander - in ida, ut reperio, namque et passim inveniuntur, in hispania quoque - ; invenisse autem fertur clavis crepidarum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret. quinque genera magnetis sotacus demonstrat: aethiopicum et a magnesia macedoniae contermina ab euboea iolcum petentibus dextra, tertium in hyetto boeotiae, quartum circa alexandriam troadem, quintum in magnesia asiae. differentia est prima, mas sit an femina, proxima in colore. nam qui in magnesia macedonica reperiuntur rufi nigrique sunt, boeoti vero rufi coloris plus habent quam nigri. is, qui in troade invenitur, niger est et feminei sexus ideoque sine viribus, deterrimus autem in magnesia asiae, candidus neque attrahens ferrum similisque pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint magis caerulei. aethiopico palma datur pondusque argento rependitur. invenitur hic in aethiopiae zmiri; ita vocatur regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei coloris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. in adtrahendo ferro non eadem haematiti natura quae magneti. aethiopici argumentum est, quod magneta quoque alium ad se trahit. omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam quisque portionem, maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in eadem aethiopia non procul magnes ferrum omne abigit respuitque. de utraque natura saepius diximus.
lapidem e syro insula fluctuari tradunt, eundem comminutum mergi.
in asso troadis sarcophagus lapis fissili vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra xl diem exceptis dentibus. mucianus specula quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in lycia saxa sunt et in oriente, quae viventibus quoque adalligata erodunt corpora.
mitiores autem servandis corporibus nec absumendis chernites ebori simillimus, in quo darium conditum ferunt, parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus vocatur. theophrastus auctor est et tralucidi lapidis in aegypto, quem chio similem ait. fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt et novi reperiuntur.
assius gustatu salsus podagras lenit, pedibus in vas ex eo cavatum inditis. praeterea omnia crurum vitia in iis lapicidinis sanantur, cum in metallis omnibus crura vitientur. eiusdem lapidis flos appellatur, in farinam mollis ad quaedam perinde efficax. est autem similis pumici rufo. admixtus cerae cypriae mammarum vitia sanat, pici autem resinaeve strumas et panos discutit. prodest et phthisicis linctu. cum melle vetera ulcera ad cicatrices perducit, excrescentia erodit et a bestiarum morsu repugnantia curationi suppurata siccat. fit cataplasma ex eo podagricis mixto fabae lomento.
idem theophrastus et mucianus esse aliquos lapides, qui pariant, credunt; theophrastus et ebur fossile e candido et nigro inveniri et ossa e terra nasci invenirique lapides osseos.
palmati circa mundam in hispania, ubi caesar dictator pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. sunt et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut taenarius. Varro nigros ex africa firmiores esse tradit quam in italia, e diverso albos coranos duriores quam parios, idem luniensem silicem serra secari, tusculanum dissilire igni, sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas versatiles volsinis inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis. nusquam hic utilior quam in italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere molliores, qui et cote levantur, ut procul intuentibus ophites videri possit, neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robiginem trahant coloremve candidum oleo mutent.
molarem quidam pyriten vocant, quoniam plurimus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in cypro eum reperiri volunt metallis, quae sint circa acamanta, unum argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie, ab aliis iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein in melle, ac postea lavantur ut aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, discutere, extenuare et duritias in pus vertere. utuntur et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. pyritarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum ignis habentis. quos vivos appellamus, ponderosissimi sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae excepta sulpure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius praebet ignem.
ostracitae similitudinem testae habent. usus eorum pro pumice ad levandam cutem. poti sanguinem sistunt et inliti cum melle ulcera doloresque mammarum sanant. - amiantus alumini similis nihil igni deperdit. hic veneficiis resistit omnibus, privatim magorum. - geoden ex argumento appellant, quoniam conplexus est terram, oculorum medicamentis utilissimum, item mammarum ac testium vitiis. - melitinus lapis sucum remittit dulcem melleumque. tunsus et cerae mixtus eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur et faucium exulcerationi, epinyctidas tollit, volvarum dolores inpositus vellere. - gagates lapis nomen habet loci et amnis gagis lyciae. aiunt et in leucolla expelli mari atque intra xii stadia colligi. niger est, planus, pumicosus, levis, non multum a ligno differens, fragilis, odore, si teratur, gravis. fictilia ex eo inscripta non delentur; cum uritur, odorem sulpureum reddit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. fugat serpentes ita recreatque volvae strangulationes. deprendit sonticum morbum et virginitatem suffitus. idem ex vino decoctus dentibus medetur strumisque cerae permixtus. hoc dicuntur uti magi in ea, quam vocant axinomantiam, et peruri negant, si eventurum sit quod aliquis optet. - spongitae lapides inveniuntur in spongeis et sunt marini. quidam eos tecolithos vocant, quoniam vesicis medentur, calculos rumpunt in vino poti. - phrygius lapis gentis habet nomen; est autem glaeba pumicosa. uritur ante vino perfusus, flatus follibus, donec rufescat, ac rursus dulci vino extinguit
ur ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis.
schistos et haematites cognationem habent. haematites invenitur in metallis, ustus minii colorem imitatur, uritur ut phrygius, sed non restinguitur vino. adulteratum haematiten discernunt venae rubentes et friabilis natura. oculis cruore suffusis mire convenit. sistit profluvia mulierum potus. bibunt et qui sanguinem reiecerunt cum suco punici mali. et in vesicae vitiis efficax bibitur et in vino contra serpentium ictus. infirmiora omnia eadem in eo, quem schiston appellant. oculorum vitiis commodior croco similis, peculiaris explendis ulcerum lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere; sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat ex iis aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis, quae panchresta appellat, item ambustis. alterum androdamanta dicit vocari, colore nigrum, pondere ac duritia insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in africa repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum. experimentum eius esse in cote ex lapide basanite - reddere enim sucum sanguineum - , et esse ad iocineris vitia praecipui remedii. tertium genus arabici facit, simili duritia, vix reddentis sucum ad cotem aquariam, aliquando croco similem. quarti generis hepatiten vocari, quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston, haemorroidas reprimentem in potu. omnes autem haematitas tritos in oleo iii drachmarum pondere a ieiunis bibendos ad vitia sanguinis. idem schiston et alterius generis quam haematiten tradit, quem vocat anthraciten; nasci in africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis.