Book Read Free

De vulgari eloquentia

Page 5

by Dante Alighieri


  Di fermo sofferire,

  et

  Donna, lo fermo core,

  et

  Lo meo lontano gire;

  et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur. 7. De pentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine magno sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus [in pedibus]; et dico ‘pedibus’ propter necessitatem qua pedibus, versibusque, cantatur. 8. Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum per se subsistens: et dico ‘per se subsistens’ quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini,

  Donna me prega,

  et in illa quam diximus,

  Poscia ch'Amor del tutto m’ha lasciato.

  Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum, ad rithimum precedentis carminis velut eco respondens.

  9. Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum habitudinem, quod, si eptasillabum interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum habet et medium, hoc est secundum, eptasillabum, [et pes alter habeat secundum eptasillabum] et extrema endecasillaba: non aliter ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est; et per consequens pedes esse non possent. 10. Et quemadmodum de pedibus, dicimus et de versibus: in nullo enim pedes et versus differre videmus nisi in situ, quia hii ante, hii post diesim stantie nominantur. Et etiam quemadmodum de trimetro pede, et de omnibus aliis servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasillabo, sic de pluribus et de pentasillabo et omni alio dicimus.

  Satis hinc, lector, elicere sufficienter potes [qua] qualit[ate] tibi carminum habituanda sit stantia habitudinem[que] circa carmina consideranda[m] videre.

  XIII

  1. Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo tractantes; proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate intendemus.

  2 In principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur. Unum est stantia sine rithimo, in qua nulla rithimorum habitudo actenditur; et huiusmodi stantiis usus est Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi:

  Sem fos Amor de joi donar;

  et nos dicimus

  Al poco giorno.

  Aliud est stantia cuius omnia carmina eundem rithimum reddunt, in qua superfluum esse constat habitudinem querere. Sic proinde restat circa rithimos mixtos debere insisti.

  3. Et primo sciendum est quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armonie dulcedo intenditur. 4. Sunt etenim quidam qui non omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem stantia, sed easdem repetunt sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis oretenus intimavit. Hic semper in stantia unum carmen incomitatum texebat, quod clavem vocabat; et sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et forte de pluribus.

  5. Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum inventores, qui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quin sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius vel plurium. 6. Et quidam diversos faciunt esse rithimos eorum que post diesim carmina sunt a rithimis eorum que sunt ante; quidam vero non sic, sed desinentias anterioris stantie inter postera carmina referentes intexunt. Sepissime tamen hoc fit in desinentia primi posteriorum, quam plerique rithimantur ei que est priorum posterioris; quod non aliud esse videtur quam quedam ipsius stantie. concatenatio pulcra. 7. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis optata licentia concedenda; pulcerrime tamen se habent ultimorum carminum desinentie si cum rithimo in silentium cadant.

  8. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam servatam esse invenimus. Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars existens endecasillabi velut eco respondet. 9. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat. Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in totum; puta, si extreme desinentie trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt, comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis pedibus est servandum. 10. In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et ‘fere’ dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.

  11. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus. 12. Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget; ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preferire dietam: hoc etenim nos tacere nisi sumus ibi,

  Amor, tu vedi ben che questa donna;

  secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.

  13. Et hec de arte, prout habitudinem respicit, tanta sufficiant.

  XIV

  1. Ex quo duo que sunt artis in cantione satis [sufficienter] tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et sillabarum. Et primo secundum totam stantiam videre oportet aliquid; deinde secundum partes eius videbimus.

  2. Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea que canenda occurrunt, quia quedam stantie prolixitatem videntur appetere, quedam non. Nam cum ea que dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter quandoque yronice, quandoque laudabiliter quandoque contemptive canere contingit -, que circa sinistra sunt verba semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum ...

  Il testo riproduce quello di Aristide Marigo 1948 : Opere di Dante volume XI - De vulgari Eloquentia ridotto a miglior lezione, commentato e tradotto da Aristide Marigo, con introduzione, analisi metrica della canzone, studio della lingua e glossario - Seconda edizione - Firenze, Felice Le Monnier, 1948

  testo scannerizzato da Roberto Gagliardi gennaio 1997

  corretto da Roberto Gagliardi e Tiziana D’Errico maggio 1997

  LIBER LIBER

  http://www.liberliber.it

  -------------------------------------------------

  IN QUESTO ARCHIVIO:

  TITOLO: De Vulgari Eloquentia

  AUTORE: Dante Alighieri

  NOTE:

  DIRITTI D'AUTORE: no

  TRATTO DA: Opere di Dante

  Volume XI - De Vulgari Eloquentia

  ridotto a miglior lezione, commentato

  e tradotto da Aristide Marigo, con

  introduzione, analisi metrica della

  canzone, studio della lingua e glossario.

  A cura di Aristide Marigo.

  Seconda edizione, Firenze, 1948.

  Edito da Felice Le Monnier.

  CODICE ISBN: informazione non disponibile

  1a EDIZIONE ELETTRONICA DEL: 9 maggio 1997

  INDICE DI AFFIDABILITA': 1

  0: il file è in attesa di revisione

  1: prima edizione

  2: affidabilità media (edizione normale)

  3: affidabilità ottima (edizione critica)

  ALLA EDIZIONE ELETTRONICA HANNO CONTRIBUITO:

  Roberto Gagliardi, dell'Accademia Jaufrè Rudel

  di Studi Medievali, jaufre@mbox.vol.it

/>   REVISIONE:

  Roberto Gagliardi, dell'Accademia Jaufrè Rudel

  di Studi Medievali, jaufre@mbox.vol.it

  Tiziana D’Errico

  -------------------------------------------------

  INFORMAZIONI SUI TESTI ELETTRONICI, SU LIBER

  LIBER E SUL PROGETTO MANUZIO SONO DISPONIBILI

  NEL FILE ALLEGATO DI NOME MANUZIO.TXT

  INFORMAZIONI SUI TESTI ELETTRONICI,

  SU LIBER LIBER E SUL PROGETTO MANUZIO

  -------------------------------------

  __

  /

  / /

  / / /___

  / / ____/

  / / /

  _ _ __ / / __ ____

  | | | || _ /|//__|| _

  | | | || |_) / /__ | |_) )

  | | | || _ < / __| | /

  | |__ | || |_) |/ |___ | |

  |____||_||_____/ |_____||_| _

  /

  LIBER LIBER

  // associazione

  / / culturale senza

  / fini di lucro

  / http://www.liberliber.it

  -------------------------------------

  IL PROGETTO MANUZIO

  Il "Progetto Manuzio" è una iniziativa

  dell'associazione culturale "Liber Liber".

  Aperto a chiunque voglia collaborare, si

  pone come scopo la pubblicazione e la

  diffusione gratuita di opere letterarie

  in formato elettronico.

  -------------------------------------

  INFORMAZIONI TECNICHE

  Il testo allegato può essere in vari

  formati:

  suffisso | descrizione

  ---------+---------------------------

  .TXT | ASCII

  .RTF | Rich Text Format

  .HTM | HTML (formato ipertestuale)

  I file con suffisso .TXT sono in ASCII

  esteso "ISO latin 1", utilizzabile da

  qualsiasi computer (Amiga, IBM e

  compatibili, Macintosh, ecc.,

  eventualmente, in seguito a semplici

  conversioni del set di caratteri).

  Nei file ASCII il codice di "ritorno

  a capo" è composto dal carattere CR

  (carriage return) + LF (line feed).

  N.B. I computer basati su sistema

  operativo Unix e Amiga ricorrono al

  solo line feed (LF); i computer

  Macintosh utilizzano il carattere CR

  (carriage return).

  -------------------------------------

  CLAUSOLE PER LA DISTRIBUZIONE

  I testi pubblicati dall'associazione

  "Liber Liber" possono essere copiati

  e diffusi liberamente alle seguenti

  condizioni:

  - gli archivi ed i file contenuti

  in essi devono rimanere nel loro

  formato originale e la

  distribuzione non deve essere

  finalizzata al lucro;

  - per i testi protetti dal diritto

  d'autore è necessario richiedere

  l'autorizzazione scritta a chi

  detiene i diritti;

  - per l'inserimento dei testi del

  progetto Manuzio in CD-ROM,

  collezioni di software PD, ecc.

  è necessario richiedere

  l'autorizzazione scritta di

  Liber Liber.

  -------------------------------------

  AIUTA ANCHE TU IL PROGETTO MANUZIO

  Secondo il principio dello shareware,

  se questo "libro elettronico" è stato

  di tuo gradimento o se condividi le

  finalità del progetto Manuzio, invia

  una donazione a Liber Liber con una

  di queste modalità:

  - assegno bancario non trasferibile

  intestato a Liber Liber

  - vaglia postale intestato a Liber

  Liber (causale: donazione a favore

  del progetto Manuzio)

  - versamento su conto corrente postale

  n. 73225005 (causale: donazione a

  favore del progetto Manuzio)

  - carta di credito, indicando:

  [] VISA

  [] MasterCard - EuroCard

  numero: _____________________________

  scadenza: ___________________________

  intestata a: ________________________

  causale: donazione a favore di Liber

  Liber

  Queste informazioni vanno inviate al

  numero di fax 06 59.24.936 (non

  dimenticare la causale). Chiamare

  il numero 06 59.14.940 per eventuali

  ulteriori informazioni.

  Il tutto va intestato a:

  Liber Liber

  c/o E-text S.r.l.

  viale Pasteur, 78

  00144 Roma - Italia

  -------------------------------------

  PER CONTATTARCI

  I suggerimenti, come le richieste di

  informazioni, le correzioni ai testi

  e quant'altro, si prega di inviarli

  all'indirizzo riportato qui di

  seguito:

  Liber Liber

  c/o E-text S.r.l.

  viale Pasteur, 78

  00144 Roma - Italia

  Tel. 06 59.14.940

  (dall'estero +39 06 59.14.940)

  Fax 06 59.24.936

  (dall'estero +39 06 59.24.936)

  e-mail: info@liberliber.it

  http://www.liberliber.it

 

 

 


‹ Prev