Delphi Complete Works of Lucretius

Home > Other > Delphi Complete Works of Lucretius > Page 54
Delphi Complete Works of Lucretius Page 54

by Titus Lucretius Carus


  scilicet id falsa totum ratione receptumst.

  nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,

  ni spatium dederint latices? concedere porro

  380 quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?

  aut igitur motu privandumst corpora quaeque

  aut esse admixtum dicundumst rebus inane,

  unde initum primum capiat res quaeque movendi.

  Postremo duo de concursu corpora lata

  385 si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,

  inter corpora quod fiat, possidat inane.

  is porro quamvis circum celerantibus auris

  confluat, haud poterit tamen uno tempore totum

  compleri spatium; nam primum quemque necessest

  390 occupet ille locum, deinde omnia possideantur.

  quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,

  tum putat id fieri quia se condenseat aer,

  errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante

  et repletur item vacuum quod constitit ante,

  395 nec tali ratione potest denserier aer

  nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,

  ipse in se trahere et partis conducere in unum.

  Qua propter, quamvis causando multa moreris,

  esse in rebus inane tamen fateare necessest.

  400 multaque praeterea tibi possum commemorando

  argumenta fidem dictis conradere nostris.

  verum animo satis haec vestigia parva sagaci

  sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.

  namque canes ut montivagae persaepe ferai

  405 naribus inveniunt intectas fronde quietes,

  cum semel institerunt vestigia certa viai,

  sic alid ex alio per te tute ipse videre

  talibus in rebus poteris caecasque latebras

  insinuare omnis et verum protrahere inde.

  410 quod si pigraris paulumve recesseris ab re,

  hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:

  usque adeo largos haustus e fontibus magnis

  lingua meo suavis diti de pectore fundet,

  ut verear ne tarda prius per membra senectus

  415 serpat et in nobis vitai claustra resolvat,

  quam tibi de quavis una re versibus omnis

  argumentorum sit copia missa per auris.

  Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,

  omnis ut est igitur per se natura duabus

  420 constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,

  haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.

  corpus enim per se communis dedicat esse

  sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,

  haut erit occultis de rebus quo referentes

  425 confirmare animi quicquam ratione queamus.

  tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,

  si nullum foret, haut usquam sita corpora possent

  esse neque omnino quoquam diversa meare;

  id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

  430 praeterea nihil est quod possis dicere ab omni

  corpore seiunctum secretumque esse ab inani,

  quod quasi tertia sit numero natura reperta.

  nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum

  augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;

  435 cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,

  corporis augebit numerum summamque sequetur;

  sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

  rem prohibere queat per se transire meantem,

  scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

  440 Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid

  aut aliis fungi debebit agentibus ipsum

  aut erit ut possint in eo res esse gerique.

  at facere et fungi sine corpore nulla potest res

  nec praebere locum porro nisi inane vacansque.

  445 ergo praeter inane et corpora tertia per se

  nulla potest rerum in numero natura relinqui,

  nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros

  nec ratione animi quam quisquam possit apisci.

  Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus

  450 rebus ea invenies aut horum eventa videbis.

  coniunctum est id quod nusquam sine permitiali

  discidio potis est seiungi seque gregari,

  pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,

  tactus corporibus cunctis, intactus inani.

  455 servitium contra paupertas divitiaeque,

  libertas bellum concordia cetera quorum

  adventu manet incolumis natura abituque,

  haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.

  tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis

  460 consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,

  tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;

  nec per se quemquam tempus sentire fatendumst

  semotum ab rerum motu placidaque quiete.

  denique Tyndaridem raptam belloque subactas

  465 Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst

  ne forte haec per se cogant nos esse fateri,

  quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,

  inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;

  namque aliud terris, aliud regionibus ipsis

  470 eventum dici poterit quod cumque erit actum.

  denique materies si rerum nulla fuisset

  nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,

  numquam Tyndaridis forma conflatus amore

  ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens

  475 clara accendisset saevi certamina belli

  nec clam durateus Troiianis Pergama partu

  inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;

  perspicere ut possis res gestas funditus omnis

  non ita uti corpus per se constare neque esse

  480 nec ratione cluere eadem qua constet inane,

  sed magis ut merito possis eventa vocare

  corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.

  Corpora sunt porro partim primordia rerum,

  partim concilio quae constant principiorum.

  485 sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis

  stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.

  etsi difficile esse videtur credere quicquam

  in rebus solido reperiri corpore posse.

  transit enim fulmen caeli per saepta domorum

  490 clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni

  dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;

  cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,

  tum glacies aeris flamma devicta liquescit;

  permanat calor argentum penetraleque frigus,

  495 quando utrumque manu retinentes pocula rite

  sensimus infuso lympharum rore superne.

  usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.

  sed quia vera tamen ratio naturaque rerum

  cogit, ades, paucis dum versibus expediamus

  500 esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,

  semina quae rerum primordiaque esse docemus,

  unde omnis rerum nunc constet summa creata.

  Principio quoniam duplex natura duarum

  dissimilis rerum longe constare repertast,

  505 corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,

  esse utramque sibi per se puramque necessest.

  nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,

  corpus ea non est; qua porro cumque tenet se

  corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.

  510 sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.

  Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,

  materiem circum solidam constare necessest;

  nec res ulla potest vera ratione probari

  corpore inane suo celare atque intus habere,

  515 si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.

 
id porro nihil esse potest nisi materiai

  concilium, quod inane queat rerum cohibere.

  materies igitur, solido quae corpore constat,

  esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.

  520 Tum porro si nil esset quod inane vocaret,

  omne foret solidum; nisi contra corpora certa

  essent quae loca complerent quae cumque tenerent

  omne quod est spatium, vacuum constaret inane.

  alternis igitur ni mirum corpus inani

  525 distinctum, quoniam nec plenum naviter extat

  nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,

  quae spatium pleno possint distinguere inane.

  haec neque dissolui plagis extrinsecus icta

  possunt nec porro penitus penetrata retexi

  530 nec ratione queunt alia temptata labare;

  id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.

  nam neque conlidi sine inani posse videtur

  quicquam nec frangi nec findi in bina secando

  nec capere umorem neque item manabile frigus

  535 nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.

  et quo quaeque magis cohibet res intus inane,

  tam magis his rebus penitus temptata labascit.

  ergo si solida ac sine inani corpora prima

  sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.

  540 Praeterea nisi materies aeterna fuisset,

  antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent

  de nihiloque renata forent quae cumque videmus.

  at quoniam supra docui nil posse creari

  de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,

  545 esse inmortali primordia corpore debent,

  dissolui quo quaeque supremo tempore possint,

  materies ut subpeditet rebus reparandis.

  sunt igitur solida primordia simplicitate

  nec ratione queunt alia servata per aevom

  550 ex infinito iam tempore res reparare.

  denique si nullam finem natura parasset

  frangendis rebus, iam corpora materiai

  usque redacta forent aevo frangente priore,

  ut nihil ex illis a certo tempore posset

  555 conceptum summum aetatis pervadere finem.

  nam quidvis citius dissolvi posse videmus

  quam rursus refici; qua propter longa diei

  infinita aetas ante acti temporis omnis

  quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,

  560 numquam relicuo reparari tempore posset.

  at nunc ni mirum frangendi reddita finis

  certa manet, quoniam refici rem quamque videmus

  et finita simul generatim tempora rebus

  stare, quibus possint aevi contingere florem.

  565 Huc accedit uti, solidissima materiai

  corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,

  mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,

  quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,

  admixtum quoniam semel est in rebus inane.

  570 at contra si mollia sint primordia rerum,

  unde queant validi silices ferrumque creari,

  non poterit ratio reddi; nam funditus omnis

  principio fundamenti natura carebit.

  sunt igitur solida pollentia simplicitate,

  575 quorum condenso magis omnia conciliatu

  artari possunt validasque ostendere viris.

  porro si nullast frangendis reddita finis

  corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque

  nunc etiam superare necessest corpora rebus,

  580 quae non dum clueant ullo temptata periclo.

  at quoniam fragili natura praedita constant,

  discrepat aeternum tempus potuisse manere

  innumerabilibus plagis vexata per aevom.

  Denique iam quoniam generatim reddita finis

  585 crescendi rebus constat vitamque tenendi,

  et quid quaeque queant per foedera naturai,

  quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,

  nec commutatur quicquam, quin omnia constant

  usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae

  590 ostendant maculas generalis corpore inesse,

  inmutabilis materiae quoque corpus habere

  debent ni mirum; nam si primordia rerum

  commutari aliqua possent ratione revicta,

  incertum quoque iam constet quid possit oriri,

  595 quid nequeat, finita potestas denique cuique

  qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,

  nec totiens possent generatim saecla referre

  naturam mores victum motusque parentum.

  Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen

  600 corporis illius, quod nostri cernere sensus

  iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat

  et minima constat natura nec fuit umquam

  per se secretum neque post hac esse valebit,

  alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,

  605 inde aliae atque aliae similes ex ordine partes

  agmine condenso naturam corporis explent;

  quae quoniam per se nequeunt constare, necessest

  haerere unde queant nulla ratione revelli.

  sunt igitur solida primordia simplicitate,

  610 quae minimis stipata cohaerent partibus arte.

  non ex illorum conventu conciliata,

  sed magis aeterna pollentia simplicitate,

  unde neque avelli quicquam neque deminui iam

  concedit natura reservans semina rebus.

  615 Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque

  corpora constabunt ex partibus infinitis,

  quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit

  dimidiam partem nec res praefiniet ulla.

  ergo rerum inter summam minimamque quod escit,

  620 nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis

  summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,

  ex infinitis constabunt partibus aeque.

  quod quoniam ratio reclamat vera negatque

  credere posse animum, victus fateare necessest

  625 esse ea quae nullis iam praedita partibus extent

  et minima constent natura. quae quoniam sunt,

  illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.

  Denique si minimas in partis cuncta resolvi

  cogere consuesset rerum natura creatrix,

  630 iam nihil ex illis eadem reparare valeret

  propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,

  non possunt ea quae debet genitalis habere

  materies, varios conexus pondera plagas

  concursus motus, per quas res quaeque geruntur.

  635 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt

  ignem atque ex igni summam consistere solo,

  magno opere a vera lapsi ratione videntur.

  Heraclitus init quorum dux proelia primus,

  clarus ob obscuram linguam magis inter inanis

  640 quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;

  omnia enim stolidi magis admirantur amantque,

  inversis quae sub verbis latitantia cernunt,

  veraque constituunt quae belle tangere possunt

  auris et lepido quae sunt fucata sonore.

  645 Nam cur tam variae res possent esse, requiro,

  ex uno si sunt igni puroque creatae?

  nil prodesset enim calidum denserier ignem

  nec rare fieri, si partes ignis eandem

  naturam quam totus habet super ignis haberent.

  650 acrior ardor enim conductis partibus esset,

  languidior porro disiectis disque supatis.

  amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis

  talibus in causis, ne dum variantia rerum

  tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.

  655 Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,

  denseri poterunt ignes rarique relinqui;

  sed qui
a multa sibi cernunt contraria quae sint

  et fugitant in rebus inane relinquere purum,

  ardua dum metuunt, amittunt vera viai

  660 nec rursum cernunt exempto rebus inane

  omnia denseri fierique ex omnibus unum

  corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,

  aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,

  ut videas non e stipatis partibus esse.

  665 Quod si forte alia credunt ratione potesse

  ignis in coetu stingui mutareque corpus,

  scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,

  occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor

  omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;

  670 nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

  continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

  proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,

  ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes

  de nihiloque renata vigescat copia rerum.

  675 Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam

  sunt, quae conservant naturam semper eandem,

  quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant

  naturam res et convertunt corpora sese,

  scire licet non esse haec ignea corpora rerum.

  680 nil referret enim quaedam decedere, abire

  atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,

  si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;

  ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.

  verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum

  685 concursus motus ordo positura figurae

  efficiunt ignis mutatoque ordine mutant

  naturam neque sunt igni simulata neque ulli

  praeterea rei quae corpora mittere possit

  sensibus et nostros adiectu tangere tactus.

  690 dicere porro ignem res omnis esse neque ullam

  rem veram in numero rerum constare nisi ignem,

  quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.

  nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat

  et labefactat eos, unde omnia credita pendent,

  695 unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;

  credit enim sensus ignem cognoscere vere,

  cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.

  quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;

  quo referemus enim? quid nobis certius ipsis

  700 sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?

  Praeterea quare quisquam magis omnia tollat

  et velit ardoris naturam linquere solam,

  quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?

  aequa videtur enim dementia dicere utrumque.

  705 Quapropter qui materiem rerum esse putarunt

  ignem atque ex igni summam consistere posse,

  et qui principium gignundis aera rebus

  constituere aut umorem qui cumque putarunt

 

‹ Prev