Delphi Complete Works of Lucretius

Home > Other > Delphi Complete Works of Lucretius > Page 55
Delphi Complete Works of Lucretius Page 55

by Titus Lucretius Carus


  fingere res ipsum per se terramve creare

  710 omnia et in rerum naturas vertier omnis,

  magno opere a vero longe derrasse videntur.

  adde etiam qui conduplicant primordia rerum

  aera iungentes igni terramque liquori,

  et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur

  715 ex igni terra atque anima procrescere et imbri.

  quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,

  insula quem triquetris terrarum gessit in oris,

  quam fluitans circum magnis anfractibus aequor

  Ionium glaucis aspargit virus ab undis

  720 angustoque fretu rapidum mare dividit undis

  Aeoliae terrarum oras a finibus eius.

  hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur

  murmura flammarum rursum se colligere iras,

  faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis

  725 ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.

  quae cum magna modis multis miranda videtur

  gentibus humanis regio visendaque fertur

  rebus opima bonis, multa munita virum vi,

  nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se

  730 nec sanctum magis et mirum carumque videtur.

  carmina quin etiam divini pectoris eius

  vociferantur et exponunt praeclara reperta,

  ut vix humana videatur stirpe creatus.

  Hic tamen et supra quos diximus inferiores

  735 partibus egregie multis multoque minores,

  quamquam multa bene ac divinitus invenientes

  ex adyto tam quam cordis responsa dedere

  sanctius et multo certa ratione magis quam

  Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,

  740 principiis tamen in rerum fecere ruinas

  et graviter magni magno cecidere ibi casu.

  Primum quod motus exempto rebus inani

  constituunt et res mollis rarasque relinquunt

  aera solem ignem terras animalia frugis

  745 nec tamen admiscent in eorum corpus inane;

  deinde quod omnino finem non esse secandis

  corporibus facient neque pausam stare fragori

  nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,

  cum videamus id extremum cuiusque cacumen

  750 esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,

  conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis

  extremum quod habent, minimum consistere rerum.

  Huc accedit item, quoniam primordia rerum

  mollia constituunt, quae nos nativa videmus

  755 esse et mortali cum corpore, funditus ut qui

  debeat ad nihilum iam rerum summa reverti

  de nihiloque renata vigescere copia rerum;

  quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.

  Deinde inimica modis multis sunt atque veneno

  760 ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt

  aut ita diffugient, ut tempestate coacta

  fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.

  Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur

  atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,

  765 qui magis illa queunt rerum primordia dici

  quam contra res illorum retroque putari?

  alternis gignuntur enim mutantque colorem

  et totam inter se naturam tempore ab omni.

  fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.

  770 sin ita forte putas ignis terraeque coire

  corpus et aerias auras roremque liquoris,

  nil in concilio naturam ut mutet eorum,

  nulla tibi ex illis poterit res esse creata,

  non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;

  775 quippe suam quicque in coetu variantis acervi

  naturam ostendet mixtusque videbitur aer

  cum terra simul et quodam cum rore manere.

  at primordia gignundis in rebus oportet

  naturam clandestinam caecamque adhibere,

  780 emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet

  quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.

  Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius

  et primum faciunt ignem se vertere in auras

  aeris, hinc imbrem gigni terramque creari

  785 ex imbri retroque a terra cuncta reverti,

  umorem primum, post aera, deinde calorem,

  nec cessare haec inter se mutare, meare

  a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.

  quod facere haud ullo debent primordia pacto.

  790 immutabile enim quiddam superare necessest,

  ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;

  nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

  continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

  quapropter quoniam quae paulo diximus ante

  795 in commutatum veniunt, constare necessest

  ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,

  ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;

  quin potius tali natura praedita quaedam

  corpora constituas, ignem si forte crearint,

  800 posse eadem demptis paucis paucisque tributis,

  ordine mutato et motu, facere aeris auras,

  sic alias aliis rebus mutarier omnis?

  ‘At manifesta palam res indicat’ inquis ‘in auras

  aeris e terra res omnis crescere alique;

  805 et nisi tempestas indulget tempore fausto

  imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,

  solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,

  crescere non possint fruges arbusta animantis.’

  scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor

  810 adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis

  omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;

  adiutamur enim dubio procul atque alimur nos

  certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.

  ni mirum quia multa modis communia multis

  815 multarum rerum in rebus primordia mixta

  sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.

  atque eadem magni refert primordia saepe

  cum quibus et quali positura contineantur

  et quos inter se dent motus accipiantque;

  820 namque eadem caelum mare terras flumina solem

  constituunt, eadem fruges arbusta animantis,

  verum aliis alioque modo commixta moventur.

  quin etiam passim nostris in versibus ipsis

  multa elementa vides multis communia verbis,

  825 cum tamen inter se versus ac verba necessest

  confiteare et re et sonitu distare sonanti.

  tantum elementa queunt permutato ordine solo;

  at rerum quae sunt primordia, plura adhibere

  possunt unde queant variae res quaeque creari.

  830 Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian

  quam Grai memorant nec nostra dicere lingua

  concedit nobis patrii sermonis egestas,

  sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.

  principio, rerum quam dicit homoeomerian,

  835 ossa videlicet e pauxillis atque minutis

  ossibus hic et de pauxillis atque minutis

  visceribus viscus gigni sanguenque creari

  sanguinis inter se multis coeuntibus guttis

  ex aurique putat micis consistere posse

  840 aurum et de terris terram concrescere parvis,

  ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,

  cetera consimili fingit ratione putatque.

  nec tamen esse ulla de parte in rebus inane

  concedit neque corporibus finem esse secandis.

  845 quare in utraque mihi pariter ratione videtur

  errare atque illi, supra quos diximus ante.

  Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;

  si primordia sunt, simili quae praedita constant

  natura atque ipsae res sunt aequeque laborant


  850 et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.

  nam quid in oppressu valido durabit eorum,

  ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?

  ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?

  nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis

  855 tam mortalis erit quam quae manifesta videmus

  ex oculis nostris aliqua vi victa perire.

  at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem

  crescere de nihilo testor res ante probatas.

  Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,

  860 scire licet nobis venas et sanguen et ossa

  * * *

  sive cibos omnis commixto corpore dicent

  esse et habere in se nervorum corpora parva

  ossaque et omnino venas partisque cruoris,

  fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse

  865 ex alienigenis rebus constare putetur,

  ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.

  Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,

  si sunt in terris, terram constare necessest

  ex alienigenis, quae terris exoriuntur.

  870 transfer item, totidem verbis utare licebit:

  in lignis si flamma latet fumusque cinisque,

  ex alienigenis consistant ligna necessest,

  praeterea tellus quae corpora cumque alit auget

  ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.

  875 Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,

  id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis

  res putet inmixtas rebus latitare, sed illud

  apparere unum, cuius sint plurima mixta

  et magis in promptu primaque in fronte locata.

  880 quod tamen a vera longe ratione repulsumst;

  conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci

  robore cum in saxi franguntur, mittere signum

  sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.

  cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem

  885 consimili ratione herbis quoque saepe decebat,

  et latices dulcis guttas similique sapore

  mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,

  scilicet et glebis terrarum saepe friatis

  herbarum genera et fruges frondesque videri

  890 dispertita inter terram latitare minute,

  postremo in lignis cinerem fumumque videri,

  cum praefracta forent, ignisque latere minutos.

  quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,

  scire licet non esse in rebus res ita mixtas,

  895 verum semina multimodis inmixta latere

  multarum rerum in rebus communia debent.

  ‘At saepe in magnis fit montibus’ inquis ‘ut altis

  arboribus vicina cacumina summa terantur

  inter se validis facere id cogentibus austris,

  900 donec flammai fulserunt flore coorto.’

  scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,

  verum semina sunt ardoris multa, terendo

  quae cum confluxere, creant incendia silvis.

  quod si facta foret silvis abscondita flamma,

  905 non possent ullum tempus celarier ignes,

  conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.

  iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,

  permagni referre eadem primordia saepe

  cum quibus et quali positura contineantur

  910 et quos inter se dent motus accipiantque,

  atque eadem paulo inter se mutata creare

  ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa

  inter se paulo mutatis sunt elementis,

  cum ligna atque ignes distincta voce notemus.

  915 Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis

  si fieri non posse putas, quin materiai

  corpora consimili natura praedita fingas,

  hac ratione tibi pereunt primordia rerum:

  fiet uti risu tremulo concussa cachinnent

  920 et lacrimis salsis umectent ora genasque.

  Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.

  nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri

  percussit thyrso laudis spes magna meum cor

  et simul incussit suavem mi in pectus amorem

  925 Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti

  avia Pieridum peragro loca nullius ante

  trita solo. iuvat integros accedere fontis

  atque haurire iuvatque novos decerpere flores

  insignemque meo capiti petere inde coronam,

  930 unde prius nulli velarint tempora Musae;

  primum quod magnis doceo de rebus et artis

  religionum animum nodis exsolvere pergo,

  deinde quod obscura de re tam lucida pango

  carmina musaeo contingens cuncta lepore.

  935 id quoque enim non ab nulla ratione videtur;

  sed vel uti pueris absinthia taetra medentes

  cum dare conantur, prius oras pocula circum

  contingunt mellis dulci flavoque liquore,

  ut puerorum aetas inprovida ludificetur

  940 labrorum tenus, interea perpotet amarum

  absinthi laticem deceptaque non capiatur,

  sed potius tali facto recreata valescat,

  sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur

  tristior esse quibus non est tractata, retroque

  945 volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti

  carmine Pierio rationem exponere nostram

  et quasi musaeo dulci contingere melle,

  si tibi forte animum tali ratione tenere

  versibus in nostris possem, dum perspicis omnem

  950 naturam rerum, qua constet compta figura.

  Sed quoniam docui solidissima materiai

  corpora perpetuo volitare invicta per aevom,

  nunc age, summai quaedam sit finis eorum

  necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst

  955 seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,

  pervideamus utrum finitum funditus omne

  constet an immensum pateat vasteque profundum.

  Omne quod est igitur nulla regione viarum

  finitumst; namque extremum debebat habere.

  960 extremum porro nullius posse videtur

  esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur

  quo non longius haec sensus natura sequatur.

  nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,

  non habet extremum, caret ergo fine modoque.

  965 nec refert quibus adsistas regionibus eius;

  usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis

  tantundem partis infinitum omne relinquit.

  Praeterea si iam finitum constituatur

  omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras

  970 ultimus extremas iaciatque volatile telum,

  id validis utrum contortum viribus ire

  quo fuerit missum mavis longeque volare,

  an prohibere aliquid censes obstareque posse?

  alterutrum fatearis enim sumasque necessest.

  975 quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne

  cogit ut exempta concedas fine patere.

  nam sive est aliquid quod probeat efficiatque

  quo minus quo missum est veniat finique locet se,

  sive foras fertur, non est a fine profectum.

  980 hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris

  extremas, quaeram: quid telo denique fiet?

  fiet uti nusquam possit consistere finis

  effugiumque fugae prolatet copia semper.

  Praeterea spatium summai totius omne

  985 undique si inclusum certis consisteret oris

  finitumque foret, iam copia materiai

  undique ponderibus solidis confluxet ad imum

  nec res ulla geri sub caeli tegmine posset

  nec foret omnino caelum neque lumina solis,

  990 quippe ubi mat
eries omnis cumulata iaceret

  ex infinito iam tempore subsidendo.

  at nunc ni mirum requies data principiorum

  corporibus nullast, quia nil est funditus imum,

  quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.

  995 semper in adsiduo motu res quaeque geruntur

  partibus in cunctis, infernaque suppeditantur

  ex infinito cita corpora materiai.

  Postremo ante oculos res rem finire videtur;

  aer dissaepit collis atque aera montes,

  1000 terra mare et contra mare terras terminat omnis;

  omne quidem vero nihil est quod finiat extra.

  est igitur natura loci spatiumque profundi,

  quod neque clara suo percurrere fulmina cursu

  perpetuo possint aevi labentia tractu

  1005 nec prorsum facere ut restet minus ire meando;

  usque adeo passim patet ingens copia rebus

  finibus exemptis in cunctas undique partis.

  Ipsa modum porro sibi rerum summa parare

  ne possit, natura tenet, quae corpus inane

  1010 et quod inane autem est finiri corpore cogit,

  ut sic alternis infinita omnia reddat,

  aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,

  simplice natura pateat tamen inmoderatum,

  nec mare nec tellus neque caeli lucida templa

  1015 nec mortale genus nec divum corpora sancta

  exiguum possent horai sistere tempus;

  nam dispulsa suo de coetu materiai

  copia ferretur magnum per inane soluta,

  sive adeo potius numquam concreta creasset

  1020 ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.

  nam certe neque consilio primordia rerum

  ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt

  nec quos quaeque darent motus pepigere profecto

  sed quia multa modis multis mutata per omne

  1025 ex infinito vexantur percita plagis,

  omne genus motus et coetus experiundo

  tandem deveniunt in talis disposituras,

  qualibus haec rerum consistit summa creata,

  et multos etiam magnos servata per annos

  1030 ut semel in motus coniectast convenientis,

  efficit ut largis avidum mare fluminis undis

  integrent amnes et solis terra vapore

  fota novet fetus summissaque gens animantum

  floreat et vivant labentis aetheris ignes.

  1035 quod nullo facerent pacto, nisi materiai

  ex infinito suboriri copia posset,

  unde amissa solent reparare in tempore quaeque.

  nam vel uti privata cibo natura animantum

  diffluit amittens corpus, sic omnia debent

  1040 dissolui simul ac defecit suppeditare

  materies aliqua ratione aversa viai.

  nec plagae possunt extrinsecus undique summam

  conservare omnem, quae cumque est conciliata.

 

‹ Prev