by Martial
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno,
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor valet helciariorum,
cum sit tam prope Mulvius sacrumque
lapsae per Tiberim volent carinae.
Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
commendat dominus: tuam putabis,
tam non invida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
aut facti modo divitis Molorchi.
Vos nunc omnia parva qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
vel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.
LXVI
Egisti vitam semper, Line, municipalem,
qua nihil omnino vilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis
duxit et aestates synthesis una decem.
saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
silva gravis turdos exagitata dedit.
captus flumineo venit de gurgite piscis,
vina ruber fudit non peregrina cadus.
nec tener Argolica missus de gente minister,
sed stetit inculti rustica turba foci.
vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
incaluit quotiens saucia vena mero.
nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
subposita est blando numquam tibi tessera talo,
alea sed parcae sola fuere nuces.
dic ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
LXX
Nihil Ammiano praeter aridam restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
fieri putaret posse quis, Marulline,
ut Ammianus mortuum patrem nollet?
LXXI
Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
si qua puella neget: nulla puella negat.
tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
tamquam non liceat: nulla puella negat.
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo
casta facit? Non dat, non tamen illa negat.
LXXXI
Epigramma nostrum cum Fabulla legisset
negare nullam quo queror puellarum,
semel rogata bisque terque neglexit
preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
negare iussi, pernegare non iussi.
LXXXIX
Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
iam pervenimus usque ad umbilicos.
tu procedere adhuc et ire quaeris,
nec summa potes in schida teneri,
sic tamquam tibi res peracta non sit,
quae prima quoque pagina peracta est.
iam lector queriturque deficitque,
iam librarius hoc et ipse dicit
“Ohe, iam satis est, ohe, libelle.”
LIBER V
IX
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
venisti centum, Symmache, discipulis.
centum me tetigere manus aquilone gelatae:
non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
X
“Esse quid hoc dicam vivis quod fama negatur
et sua quod rarus tempora lector amat?”
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
praeferat antiquos semper ut illa novis.
sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
sic laudant Catuli vilia templa senes,
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone;
et sua riserunt saecula Maeoniden,
rara coronato plausere theatra Menandro,
norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
si post fata venit gloria, non propero.
XVIII
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
gracilesque ligulae cereique chartaeque
et acuta senibus testa cum Damascenis,
praeter libellos vernulas nihil misi,
fortasse avarus videar aut inhumanus.
odi dolosas munerum et malas artes:
imitantur hamos dona: namque quis nescit
avidum vorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diviti nihil donat,
o Quintiane, liberalis est pauper.
XX
Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et verae pariter vacare vitae:
nec nos atria nec domos potentum
nec litis tetricas forumque triste
nossemus nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
haec essent loca semper, hi labores.
nunc vivit necuter sibi, bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam vivere cum sciat, moratur?
XXVI
Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
si forte bilem movit hic tibi versus,
dicas licebit beta me togatorum.
XXXIV
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
oscula commendo deliciasque meas,
parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
oraque Tartarei prodigiosa canis.
inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
vixisset totidem ni minus illa dies.
inter tam veteres ludat lasciva patronos
et nomen blaeso garriat ore meum.
mollia non rigidus caespes tegat ossa nec illi,
terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
XXXIX
Supremas tibi triciens in anno
signanti tabulas, Charine, misi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
defeci: miserere iam, Charine:
signa rarius, aut semel fac illud,
mentitur tua quod subinde tussis.
excussi loculosque sacculumque:
Croeso divitior licet fuissem,
Iro pauperior forem, Charine,
si conchem totiens meam comesses.
XLV
Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
istud quae non est dicere, Bassa, solet.
XLVI
Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi
et placet ira mihi plus tua quam facies,
ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
LVI
Cui tradas, Lupe, filium magistro
quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
devites moneo: nihil sit illi
cum libris Ciceronis aut Maronis,
famae Tutilium suae relinquat;
si versus facit, abdices poetam.
artes discere vult pecuniosas?
fac discat citharoedus aut choraules;
si duri puer ingeni videtur,
praeconem facias vel architectum.
LXXIV
Pompeios iuvenes Asia atque Europa, sed ipsum
terra tegit Libyes, si tamen ulla tegit.
quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
uno non poterat tanta ruina loco.
LXX
VI
Profecit poto Mithridates saepe veneno
toxica ne possent saeva nocere sibi.
tu quoque cavisti cenando tam male semper
ne posses umquam, Cinna, perire fame.
LXXVIII
Si tristi domicenio laboras,
Torani, potes esurire mecum.
non derunt tibi, si soles πρoπίνειν,
viles Cappadocae gravesque porri,
divisis cybium latebit ovis.
ponetur digitis tenendus ustis
nigra coliculus virens patella,
algentem modo qui reliquit hortum,
et pultem niveam premens botellus,
et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si voles secundae,
marcentes tibi porrigentur uvae
et nomen pira quae ferunt Syrorum,
et quas docta Neapolis creavit,
lento castaneae vapore tostae:
vinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si movebit
Bacchus quam solet esuritionem,
succurrent tibi nobiles olivae,
Piceni modo quas tulere rami,
et fervens cicer et tepens lupinus.
Parva est cenula,—quis potest negare?—
sed finges nihil audiesve fictum
et voltu placidus tuo recumbes;
nec crassum dominus leget volumen,
nec de Gadibus inprobis puellae
vibrabunt sine fine prurientes
lascivos docili tremore lumbos;
sed quod nec grave sit nec infacetum,
parvi tibia Condyli sonabit.
Haec est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?
LXXXI
Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane.
dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
LIBER VI
XVII
Cinnam, Cinname, te iubes vocari.
non est hic, rogo, Cinna, barbarismus?
tu si Furius ante dictus esses,
Fur ista ratione dicereris.
XX
Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi,
cum mihi dixisses “Exigis ergo nihil?”
inquiris, dubitas, cunctaris meque diebus
teque decem crucias: iam rogo, Phoebe, nega.
XLV
Lusistis, satis est: lascivi nubite cunni:
permissa est vobis non nisi casta Venus.
Haec est casta Venus? nubit Laetoria Lygdo:
turpior uxor erit quam modo moecha fuit.
XLVI
Vapulat adsidue veneti quadriga flagello
nec currit: magnam rem, Catiane, facit.
XLVIII
Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata,
non tu, Pomponi, cena diserta tua est.
LI
Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce,
inveni noceam qua ratione tibi.
irascor: licet usque voces mittasque rogesque—
“Quid facies?” inquis. Quid faciam? veniam.
LII
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
Pantagathus, domini cura dolorque sui,
vix tangente vagos ferro resecare capillos
doctus et hirsutas excoluisse genas.
sis licet, ut debes, tellus, placata levisque,
artificis levior non potes esse manu.
LX
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos,
meque sinus omnes, me manus omnis habet.
Ecce rubet quidam, pallet, stupet, oscitat, odit.
hoc volo: nunc nobis carmina nostra placent.
LXIII
Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
et scis qui captat quid, Mariane, velit.
tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
“Munera magna tamen misit.” Sed misit in hamo;
et piscatorem piscis amare potest?
LXVI
Famae non nimium bonae puellam,
quales in media sedent Subura,
vendebat modo praeco Gellianus.
parvo cum pretio diu liceret,
dum puram cupit adprobare cunctis,
adtraxit prope se manu negantem
et bis terque quaterque basiavit.
Quid profecerit osculo requiris?
Sescentos modo qui dabat negavit.
LXXXII
Quidam me modo, Rufe, diligenter
inspectum, velut emptor aut lanista,
cum vultu digitoque subnotasset,
“Tune es, tune” ait “ille Martialis,
cuius nequitias iocosque novit
aurem qui modo non habet Batavam?”
Subrisi modice, levique nutu
me quem dixerat esse non negavi.
“Cur ergo” inquis “habes malas lacernas?”
Respondi: “quia sum malus poeta.”
Hoc ne saepius accidat poetae,
mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.
LIBER VII
III
Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.
XI
Cogis me calamo manuque nostra
emendare meos, Pudens, libellos.
o quam me nimium probas amasque
qui vis archetypas habere nugas!
XVI
Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum
ut tua vendamus munera: numquid emis?
XXXIX
Discursus varios vagumque mane
et fastus et have potentiorum
cum perferre patique iam negaret,
coepit fingere Caelius podagram.
quam dum volt nimis adprobare veram
et sanas linit obligatque plantas
inceditque gradu laborioso,
—quantum cura potest et ars doloris!—
desît fingere Caelius podagram.
XLIII
Primum est ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
illud deinde sequens ut cito, Cinna, neges.
diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.
LIV
Semper mane mihi de me mera somnia narras,
quae moveant animum sollicitentque meum.
iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
exorat noctes dum mihi saga tuas;
consumpsi salsasque molas et turis acervos;
decrevere greges, dum cadit agna frequens;
non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
LVIII
Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
deinde experta latus madidoque simillima loro
inguina nec lassa stare coacta manu
deseris inbelles thalamos mollemque maritum,
rursus et in similes decidis usque toros.
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
hirsutum et dura rusticitate trucem:
invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos:
difficile est vero nubere, Galla, viro.
LXI
Abstulerat totam temerarius institor urbem
inque suo nullum limine limen erat.
iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
et modo quae fuerat semita, facta via est.
nulla catenatis pila est praecincta lagonis
nec praetor medio cogitur ire luto,
stringitur in densa nec caeca novacula turba
occupat aut totas nigra popina vias.
tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
LXXXVII
Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus,
si fruitur tristi Canius Aethiope;
Publius exiguae si flagrat amore catellae,
si Cronius similem cercopithecon amat;
delectat Marium si perniciosus ichneumon,
pica salutatrix si tibi, Lause, placet;
si gelidum collo nectit Glaucilla draconem,
luscinio tumulum si Telesilla dedit:
blanda Cupidinei cur non amet ora Labycae
qui videt haec dominis monstra placere suis?
LIBER VIII
XII
Uxorem quare locupletem ducere nolim
quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
non aliter fiunt femina virque pares.
XXIII