Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 46

by Quintus Curtius Rufus


  Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Cificiam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat: stativa illic habuerat Cyrus, [2] cum adversus Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas [p. 13] fauces munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitantes. [3] Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans, quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat, quidquid usui potest esse, corrumpit sterile ac nudum solum, [4] quod tueri nequibat, relicturus Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem hostem aut prohibere aut opprimere potuisset: [5] nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae, quam a populationibus vindicare debebat. Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent. [6] Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur: quod cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit. [7] Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. [8] Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes, inferfluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. [9] Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. [10] Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas [p. 14] exederat: monstrabantur urbium sedes Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur, ceteraque, in quibus nihil praeter famam duraverat. [11] Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam: obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent, qui in subeuntes propellerent. [12] Iter vix quaternos capiebat armatos: [13] dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum: [14] intentos arcus habebant moniti, non iter ipsos inire, sed proelium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. [15] At ille Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.

  Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit, et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit, [2] et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret: itaque veste deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi et parabili cultu corporis [p. 15] se esse contentum — [3] descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit. [4] Expiranti similem ministri manu excipiunt nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat: [5] flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum. [6] Instare Dareum victorem, antequam vidisset hostem. Sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse. [7] Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum? [8] Rursus in ipsum regem misericordia versa illum florem iuventae, illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur. [9] Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevaratque rex oculos et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat, laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. [10] Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi et tantam victoriam eripi sibi ex manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur. [11] Admissisque amicis pariter ac medicis: ‘In quo me,’ inquit, ‘articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum [p. 16] hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor. [12] Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. [13] Lenta remedia et segnes medicos non expectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere.’ [14] Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. [15] Ergo pro se quisque precari coepere, ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis. [16] Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.

  Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutos Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat. [2] Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. [3] Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset — [4] ita enim medicus praedixerat — aegre ferens. Inter haec a Parmenione, fidissimo purpuratorum, litteras accipit, [p. 17] quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. [5] Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat. [6] ‘Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro.’ [7] Diu animo in diversa versato nulli, quid scriptum esset, enuntiat epistulamque sigillo anuli sui inpresso pulvino, cui incubabat, subicit. [8] Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum is poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. [9] Quo viso Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus: tum epistulam legere Philippum iubet nec a vultu legentis movit oculos, ratus, aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. [10] Ille epistula perfecta plus indignationis quam pavoris ostendit proiectisque amiculo et litteris ante lectum: ‘Rex,’ inquit, ‘semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere arbitror sacro et venerabili ore trahi tuo. [11] Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis: laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant.’ Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem аc plenum bonae spei fecit. [p. 18] [12] Itaque: ‘Si di,’ inquit, ‘Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo velles, animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem: [13] hac epistula accepta tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc crede me non minus pro tua fide quam pro mea salute esse sollicitum.’ Haec elocutus dextram Philippo offert. [14] Ceterum t
anta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint: interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit: ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibo, nunc vini odore excitavit. [15] Atque ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tautae victoriae adpropinquantis admonere non destitit. [16] Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recupera vit: [17] quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec avidius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint. [18] Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur: [19] nam cum praesto esset ubique fortuna, et temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat. Et quae leviora haberi solent [p. 19] plerumque, militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor: [20] quis ille vel ingenii dotibus vel animi artibus, ut pariter carus ac venerandus esset, effecerat.

  At Dareus nuntio de adversa valitudine eius accepto celeritate, quantam capere tam grave agmen poterat, ad Euphraten contendit iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. [2] Iam Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum inposuit. [3] Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit, quanta fiducia barbaros sperneret: [4] quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit. Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis. [5] Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit, inde alteris castris ad oppidum Castabalum. [6] Ibi Parmenio regi occurrit: praemiserat ad explorandum iter saltus, per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. [7] Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a barbaris ceperat. Inde progressus deturbatis, qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit. [8] Isson deinde rex copias admovit. Ubi consilio habito, utrumne ultra progrediendum foret, an ibi [p. 20] opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat. [9] Quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere, ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur: [10] Persas recentes subinde successuros. si laxius stare potuissent. Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit. [11] Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat, [12] secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam horta baturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet: [13] magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. [14] Namque epistula, priusquam ei redderetur, in m anus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari. [15] Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus. [p. 21]

  Iamque Graeci milites, quos Thymondas a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. [2] Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotamiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur. [3] Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: ancipitem fidem et mercede venalem proditioni imminere et dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: [4] nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros. [5] At Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? [6] Neminem stolidum consilium capite luere debere: defuturos enim, qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius suaserit. [7] Itaque Graecis nuntiari iubet, ipsum quidem benivolentiae illorum gratias agere, ceterum, si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum: fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi. [8] Trahendi vero belli vix ullam esse rationem: tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata [p. 22] non suffectura alimenta. [9] Ne dividi quidem copias posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. [10] Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent. [11] Iam etiam valitudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: [12] in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes. Haec magnificentius iactata quam verius. Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. [13] Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. [14] Nec dubitavere Persae, quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent: nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. [15] Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare, quae vidissent, [16] regi suo iussit. Motis ergo castris superat Pinarum amnem in tergis, ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, [17] quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. Vix fides habebatur: itaque [p. 23] speculatores mari in eas regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem praebuisset universi venientis exercitus. [18] Sed dum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucer coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. [19] Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus — quod omni expetierat voto — [20] in illis potissimum angustiis decernendum fore. Ceterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur nec iniuria ex his, quae tribuisset sibi, quamque mutabilis esset, reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum. [21] Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. [22] Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse: ipse in iugum editi montis escendit multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. [23] Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere or
iente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. [24] Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet armisque ipse sumptis aciem ordinat. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes [p. 24] sequebatur. [25] Invadebat ergo non mediocris omnium animos formido — quippe itineri quam proelio aptiores erant — , raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit: [26] alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat. [27] Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. [28] Praeter haec viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat: si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circuire ire ultimos hostium. [29] Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae metu imperium exequi non audebant, [30] alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.

 

‹ Prev