Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 53
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 53

by Quintus Curtius Rufus


  His ita conpositis in regionem, quae Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. [2] Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova: [3] qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant — chiliarchas vocabant — tunc primum in nunc numerum copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia cesserant. [4] Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. [5] Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, [6] ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militari relicta a maioribus pleraque summa utilitate [p. 115] mutavit. Nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. [7] Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu ex oriente haud satis exaudiebatur: ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminens pariter omnibus conspicuum observabatur ignis noctu, fumus interdiu. [8] Iamque Susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit, traditurum se urbem promittens. [9] Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. [10] Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. [11] Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit, L milia talentum argenti non signati forma, sed rudi pondere. [12] Multi reges tantas opes longa aettur: quas una hora in externi regis manus intulit. [13] Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus [p. 116] ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. [14] Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Illе indicat Da reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. [15] Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: ‘Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.’ [16] Rex Persidis finem aditurus Susa urbem Archelao et praesidium III milium tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis, [17] thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis Susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit. [18] Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum iis, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet — omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur — [19] admonerique iussit, ut, si cordi ei quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus: quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae [p. 117] accipiunt quam admovere lanae manus. [20] Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: ‘Mater,’ inquit, ‘hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: [21] nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt. [22] Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum ilia permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, ipse steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo.’

  Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium: Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Uxiorum et per l, stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur. [2] Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. [3] Amne superato cum vnn milibus peditum et Agrianis sagittariisque atque Graecorum mercennariorum tribus milibus additis mille Thracum in regionem Uxiorum pervenit. Finitima Susis est et in primam Persidem excurrit [p. 118] artum inter se et Susianos aditum relinquens. [4] Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo: [5] quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: [6] si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati ac post solis occasum iter ingredi iussi. [7] Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut, qui turres admoverent, extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit. [8] Praerupta erant omnia saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, [9] ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen, quia rex inter primos constiterat interrogans, tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis, simul admonens Tauronem mox auxilium esse laturum. Inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites — ut recederet, erpellere nequierant — [10] tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit. Ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt. [11] Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit, magna pars in arcem concessit. Inde XXX oratoribus missis ad deprecandum triste responsum a rege [p. 119] redditur, non esse veniae locum. [12] Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt, qui peterent, ut ipsa regem mitigaret, haud ignari, parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens. [13] Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse. [14] Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur: petere se, ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret: pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari. [15] Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset. [16] Uxiorum dein gentem subactam Susianorum satrapaе contribuit divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. [17] Omni hac regione vastata tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi Susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV [p. 120] milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas et abscisas, in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, [18] donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant. [19] Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur. [20] Ira igitur in rabiem versa eminentia saxa conplexi, ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, [21] qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti,
ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias coniecti exercitus angebat. [22] Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphyliam iter aperuerat: tunc haesitabat deprehensa felicitas, [23] nec aliud remedium erat quam reverti, qua venerat. Itaque signo receptui dato densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet. XXX fuere stadia, quae remensi sunt.

  Tum castris undique aperto loco positis non con- [p. 121] sultare modo, quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi. [2] Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari, iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. [3] Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet. [4] Inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere. [5] Namque Persis ab altero latere perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. [6] Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens. [7] Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum: Medus ad mare ad meridiem versus — minor amnis eo, quem accepit — [8] evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit, floribus vestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe [p. 122] obumbratus amnis presso in solum alveo delabitur, inminentque colles,. ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. [9] Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet. [10] His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet, quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit: [11] bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. Subit animum regis memoria oraculo editae sortis: quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore. [12] Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstrare iter quamvis arduum et praeceps : evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. [13] Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. [14] Tum rex : ‘Praedem,’ inquit, ‘me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces.’ Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto cum peditibus, quis adsueverat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus м praecipit, ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis barbari credant ipsum regem in castris esse. [15] Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare se et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato [p. 123] terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen: [16] sin autem ipse hostem fefellissetet saltum occupasset, cum trepidantium barbarorum tumultum exaudisset, persequens tum regem id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis. [17] Ipse tertia vigilia silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo pergit ad demonstratum iter callium : tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum. [18] Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa vestigium subinde fallentia nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur. [19] Nox quoque et ignota regio ac dux — incertum an satis fidus — multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam. [20] Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat: hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos, ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati. [21] Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit. [22] Medius erat dies et fatigatis necessaria quies — quippe tantundem itineris supererat, quantum emensi erant, sed [p. 124] minus praecipitis atque ardui — : [23] itaque refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit, ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago concursu cavata torrentium iter ruperat. [24] Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem. [25] Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat : nam etiam si qua sidera internitebant, continenti fronde tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. [26] Tandem expectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, [27] et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Evadunt ergo in editum verticeni: ex quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus. [28] Quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur, [29] in fugam avertit. Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur. [30] Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit barbaris. [31] Undique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Ut opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. [32] Nudi [p. 125] conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. [33] Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et v milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. [34] Sed a custodibus urbis exclusus consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque raptim agmine acto supervenit.

 

‹ Prev