Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Home > Other > Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus > Page 54
Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus Page 54

by Quintus Curtius Rufus


  Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta. [2] Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos: expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. [3] Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit. [4] Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. [5] Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi occurrit. Captivi erant Graeci ad nn milia fere, quos Persae vario suppliciorum modo adfecerant. [6] Alios pе- [p. 126] dibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant. [7] Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, [8] quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet, [9] visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant vallo deliberaturi, quid potissimum a rege peterent: cumque aliis sedem in Asia rogare, alus reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur: [10] ‘Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est — ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus. [11] Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant. [12] Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena [p. 127] deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum et fortunatos semper parem quaerere? [13] Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur ! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! [14] Et quota pars nostri tot obire terrae potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes debiles, maiore membrorum parte mulcati tolerabimus scilicet, quae armatos et victores fatigarunt! [15] Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum an relinquimus? [16] Cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt.’ Haec Euctemon. [17] Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere: Neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos. Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito: tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit. [18] Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et, quidquid homines vel vita aestimant vel morte redimunt. [19] Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra, [p. 128] linguae commercium etiam a barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. [20] Se certe rediturum ad penates et in patriam tantoque beneficio regis usurum : [21] si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset. Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo natura potior vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. [22] C ad hoc electi sunt. Quos Alexander ratus, quod ipse praestare cogitabat, petituros: ‘Iumenta,’ inquit, ‘adsignari, quae vos veherent, et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo, ne qui statum suum, [23] si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem.’ Illi obortis lacrimis terram intuebantur nec aut erigere vultus aut loqui audebant: tandem rege tristitiae causam exigente Euctemon similia iis, quae in consilio dixerat, respondit. [24] Atque ille non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseritus terna milia denariorum singulis dari iussit: denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.

  Postero die convocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam veterum [p. 129] Persidis regum: hinc illa inmensa agmina infusa, hinc Dareum prius, dein Xerxem Europae inpium intulisse bellum: excidio illius parentandum esse maioribus. [2] Iamque barbari deserto oppido, qua quemque metus agebat, diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere praeterita. [3] In hanc totius Persidis opes congesserant barbari: aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad nsum, sed ad ostentationem luxus conparata. [4] Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat praedam. Et cum omnia, quae reperiebant, capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur. [5] Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat. [6] Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est : auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii caedebantur,. quos antea pretium sui miserabilis fecerat. [7] Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberie in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus [p. 130] hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur. [8] Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat. [9] Ceterum aut de aliis quoquo dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum. Ad quae vehenda — namque ad usus belli secum portare decreverat — iumenta et camelos et a Susis et a Babylone contrahi iussit. [10] Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit. [11] Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem is apud Dareum habuerat. Magnaque excercitus parte et inpedimentis ibi relictis Parmeniona Craterumque praefecit. [12] Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen, quo intenderat, perseveravit. [13] Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat, locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant humanarum rerutque sine ullo [p. 131] humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant. [14] Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit: [15] exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere: et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt. [16] Inde per colloquia captivoru
m paulatim feritate mitigata tradidere se regi. Nec in deditos gravius consultum. [17] Vastatis inde agris Persidis vicisque conpluribus redactis in potestatem ventum est in Mardorum gentem bellicosam et multum a ceteris Persis cultu vitae abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt, pecorum aut ferarum carne vescuntur. [18] Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem: hoc et ornamentum capitis et telum est. [19] Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo die, postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit. [20] Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito dedit. Propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat, distributa.

  Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis [p. 132] constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit. [2] Hoste et aemulo regni reparante cummaxime bellum, nuper subactis, quos vicerat, novumque imperium aspernantibus de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae. [3] Ex his una, Thais, et ipsa temulenta maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: expectare hoc eos, quorum urbes barbari delessent. [4] Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. [5] Rex quoque avidior vini quam patientior: ‘Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?’ Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit, tum convivae et ministri pelicesque. [6] Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. [7] Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt. [8] Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium [p. 133] classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. [9] Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae. [10] Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam. [11] Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse. maiores poenas Graecis Persas idaturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. [12] Postero die Lycio, itineris, quo Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit: ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.

  Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. [2] Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae [p. 134] se praeparabat. [3] XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta. [4] Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant, [5] maxime Bactrianorum. Bessus praeerat, Bactrianae regionis praefectus. Cum hoc agmine paulum declinavit via militari iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus. [6] Consilio deinde advocato: ‘Si cum ignavis,’ inquit, ‘et pluris qualemcumque vitam quam honestam mortem aestimantibus fortuna me iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem. [7] Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus magis etiam coniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare, an vestri similes adhuc sitis. [8] Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis. [9] Fides vestra et constantia, ut regem me esse credam, facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi, quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant. [10] Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti. [11] Quo usque enim in regno exulabo et per fines imperii mei fugiam externum et [p. 135] advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare, [12] quae amisi, aut honesta morte defungi? Nisi forte satius est expectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi. [13] Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis. [14] Vobis si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur: sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem. [15] Equidem, quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum nec inmerito mitiores vices eius expecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori. [16] Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, [17] ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit: me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut ruina.’

 

‹ Prev