Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 60

by Quintus Curtius Rufus


  Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt, qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit, quin protinus suo more saxa in eum iaceret. [2] Atque ille sane interritus: ‘Nihil,’ inquit, ‘pro me deprecor, modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit. Horum ob id ipsum melior est causa, [3] quod ego, quia profugi, suspectus sum.’ At haec elocuto universa contio adsensa est: lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. [4] Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat: desertum eum a comitibus et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. [5] Is tum flere coepit et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. [6] Moveratque iam [p. 206] regem quoque, non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: ‘Tum,’ exclamat, ‘demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. [7] Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti, ut reus capitis accusatoris uterer verbis.’ Ille peccasse sese gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur. [8] Ille silentio facto: ‘Et ipse,’ inquit, ‘Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. [9] Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis: satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam. [10] Tu, Amynta, ignosce fratri tuo. Erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus.’ [11] Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet. Longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri [p. 207] in acie stare solitus. [12] Et quam quam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius, quae nocere possent, quam, quibus eluderet, reputans. [13] Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exanguem metu Polydamanta propius accedere iubet summotisque omnibus: ‘Scelere,’ inquit, ‘Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego аc tu, quos amicitiae specie fefellit. [14] Ad quem persequendum puniendumque — vide, quantum fidei tuae credam — te ministro uti statui. Obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. [15] Proficiscere in Mediam et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo, postero die, quae scripta erunt, exequi. [16] Ad Parmeniona quoque epistulas feres, unam a me, alteram Philotae nomine scriptam. Signum anuli eius in mea potestate est. Si pater credit a filio inpressum, [17] cum te viderit, nihil metuet.’ Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur. [18] Duo Arabes, quorum interim coniuges ac [p. 208] liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. [19] Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri — [20] praetor hic regius erat — quarta vigilia pervenit. Redditis deinde litteris constituerunt prima luce ad Parmenionem coire. Iamque ceteris quoque litteras regis attulerat, iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt. [21] Qui dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret, avidus — quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat — [22] Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis: [23] ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis, ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. [24] Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est vultu [p. 209] laetitiae speciem praeferente, ad conplectendum eum cucurrit mutuaque salutatione facta Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. [25] Parmenion vinculum epistulae solvens, quidnam rex ageret, requirebat. Illе ex ipsis litteris cogniturum esse respondit. [26] Quibus Parmenion lectis: ‘Rex,’ inquit, ‘expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et numquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere.’ [27] Alteram deinde epistulam Philotae nomine scriptam laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat: tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. [28] Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. [29] Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant omniumque sanguine duci parentaturos. [30] Cleander primores eorum intromitti iubet litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. [31] Igitur cognita regis voluntate non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis [p. 210] pluribus pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsis sepelire permitterent, precabantur. [32] Diu id negatum est Cleandri metu, ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit: [33] ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et ad omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit: acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. [34] Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est. [35] Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus in unam cohortem secrevit ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. [36] Fere idem erant, quos alioqui rex habuerat invisos. Nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum [p. 211] fide traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat, quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. [37] Ita et agentium gratias et querentium litterae exceptae sunt. Et, qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Id consilium, temerarium forsitan — quippe fortissimi iuvenes contumelia inritati erant — , sicut omnia alia felicitas regis excepit. [38] Nihil illis ad bella promptius fuit: incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et, quia fortia facta in paucis latere non poterant.

  His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant. [2] Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat. Cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque contra eum misit Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico: eos vi milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur. [3] Ipse LX diebus gentem Euergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. [p. 212] [4] Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine — scriba is Darei fuerat — Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit. Sex milia Macednum erant et CC nobiles et v milia Graecor
um cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis. [5] Arachosiis datus Menon praetor nn milibus peditum et DC equitibus in praesidium relictis. Ipse rex nationem ne finitimis quidem satis notam, [6] quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapanisadae appellantur, agreste hominum genus et inter barbaros maxime inconditum. [7] Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, [8] Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur. [9] Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit. [10] Ibi foramine relicto superne lumen admittunt. Vites [p. 213] et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus: hieme defossae latent, cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur. [11] Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut, quae prope sunt, conspici possint. [12] In hac tum omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem. [13] Multos exanimavit rigor insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent. [14] A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat, quam ut ingredi cogerentur: tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor. [15] Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet. [16] Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes. [17] Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens. Nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in [p. 214] ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat. [18] Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque largo recreatus exercitus: simul et, qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt. [19] Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit: hinc simul mare, quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen nobiliaque regionis Scythicae deserta spectat. [20] Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso: [21] a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt. [22] XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit. [23] Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus subactarum nationum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nova urbe considere. Hauc quoque Alexandream incolae appellaverunt.

  At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum [p. 215] amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. [2] Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. [3] Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur: [4] socordia Darei crevisse hostium famam. Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. [5] Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum amnem velut murum obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent. [6] Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare. [7] Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse: et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum. [8] Erat in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae artis — si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium — magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. [9] Is cum praefatus esset, [p. 216] scire servo utilius esse parere dicto quam adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum: [10] Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit. Quo accepto Gobares: ‘Natura,’ inquit, ‘mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno. [11] Turbida sunt consilia eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas, nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. [12] Magnum onus sustines capite, regium insigne: hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. [13] Consilio, non impetu, opus est.’ Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. [14] in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. ‘In vestibulo,’ inquit, ‘regiae tuae velocissimus consistit rex: [15] ante ille agmen quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius. [p. 217] Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est. [16] Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? [17] Alienum habes regnum, quo facilius eo careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, [18] qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, [19] ignavus ne calcari quidem concitari potest.’ Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat quoque acinacem — contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit. [20] VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus. Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt. [21] Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat. [22] Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat, sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat. [23] Suco ex sesima expresso haud secus quam oleo artus perunguebant, sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis [p. 218] trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur : tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. [24] Siros vocabant barbari, quos ita sedlerter abscondunt, ut, nisi qui defoderunt, invenire non possint: in his conditae fruges erant. [25] In quarum penuria milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum est, traxere vitam. [26] Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, [27] cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles harenae tenent: squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt : quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. [28] Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt: et propemodum clarior est noctis umbra quam lu
x. [29] Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, [30] qui a mari exoritur, deprehendit, harena obruit. Sed, qua mitior terra est, ingens [p. 219] hominum equorumque multitudo gignitur. Itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. [31] Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapaniso. Bactrus amnis praeterit moenia. Is urbi et regioni dedit nomen. [32] Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponuesiorum Laconumque defectio — nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi — et alius praesens terror adfertur, Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem. Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. [33] Transfuga Satibarzartes barbaris praeerat: qui cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. [34] Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is galea dempta canitiem ostentans: ‘Venit,’ inquit, ‘dies, quo aut victoria aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam.’ [35] Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum, ut acies utraeque tela cohiberent: protinus certe recesserunt dato libero [p. 220] spatio, intenti in eventum non ducum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. [36] Prior barbarus emisit hastam: quam Erigyius modica capitis declinatione evitavit atque ipse infestam sarisam equo calcaribus concitato in medio barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. [37] Praecipitatus ex equo barbarus adhuc tamen repugnabat. Sed illе extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit. [38] Et barbari duce amisso, quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt. [39] Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus magno tamen animo defectum eorum tulit, [40] dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit : cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus, praeferens occurrit.

 

‹ Prev