Book Read Free

Delphi Complete Works of Quintus Curtius Rufus

Page 66

by Quintus Curtius Rufus


  Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra [p. 292] munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit. [2] Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornum nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama. [3] vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset, aditum se monstraturum esse promittens. [4] LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, [5] dimisit. Leviter armatis dux datus est Myllinas, scriba regis. Hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. [6] Petra non, ut pleraeque, modicis ae mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. [7] Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis: [8] ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. Ad manum silva erat: quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur: quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit, clamorque exercitus se, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavit. [9] Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti. Iuvenesque promptissimos ex sua cohorte xxx delegit: [p. 293] duces his dati sunt Charus et Alexander, [10] quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit, [11] sed ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit, relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. [12] Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant. [13] Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. [14] Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. [15] Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. [16] Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit: sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. [17] Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. [18] Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se rece- [p. 294] perunt, et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. [19] Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto — quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur — , tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis. [20] Nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt tympana suo more pulsantes: [21] tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris. [22] Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam. [23] Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. [24] Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiis et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. [25] Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.

  Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris [p. 295] obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, [2] ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. [3] Indi sive odio ducis sive gratiam victoris inituri Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo. [4] Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, [5] qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum. [6] Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. [7] Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem. [8] Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander [p. 296] quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. [9] Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis. Ceterum sine interprete non poterat conseri sermo: itaque adhibito eo barbaras occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse, dum per nuntios daretur fides. [10] Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate barbari rex et dexteram, [11] fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. [12] Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. [13] Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. [14] Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. [15] Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, [p. 297] praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. [16] Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et M talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. [17] Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis м. [18] Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.

  Postero die legati Abisarae adiere regem: omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem. [2] Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut Stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. [3] Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium: quippe
plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. [4] Damaraxus quoque, rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est. [5] Igitur [p. 298] transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditio ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus hostem. [6] LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. [7] Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. [8] Par animus robori corporis et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat. [9] Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. [10] Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo Stridore aures fatigabant. [11] Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant. [12] Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia [p. 299] conserebantur, et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. [13] Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi: [14] quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. [15] Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. [16] Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. [17] Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere: [18] igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. [19] Per conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere [p. 300] simulabat, coegit advertere. [20] Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. [21] Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu. [22] Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. [23] Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit. Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. [24] Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. [25] Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. [26] At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, [27] eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. [p. 301] Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur: quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.

  Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo humani ingenii vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium — et ita convenerat — [2] adventare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum, quas praemisit, Spitaces, frater ipsius, summa virium in curribus: [3] senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos, aurigae erant ceteri haud sane inermes: quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant. [4] Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant. [5] Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos: Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. [6] Iam undique pugna se moverat, cum ii, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum [p. 302] rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. [7] Anceps id malum utrisque erat. Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur. [8] Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula, [9] pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum distribuit elephantos. [10] Post eos posuerat pеditem ac sagittarios et tympana pulsare solitos: id pro cantu tubarum Indis erat, nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis. [11] Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum, [12] et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam sanxerant poenam iis, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo, [13] sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant, ipse Porus humanae magnitudinis prope modum excesserat: speciem magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, [14] tantum inter ceteras eminens, quanio aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen [p. 303] Indorum: ‘Tandem,’ inquit, ‘par animo meo periculum video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est.’ Intuensque Coenon: [15] ‘Cum ego,’ inquit, ‘Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero, viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, iam invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem. [16] Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt : deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est et in suos acrius furit: in hostem enim imperio, [17] in suos pavore agitur.’ Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi a laevo cornu invehitur. [18] Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit: sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbarie usus. [19] Quippe longas et praegraves, nisi prius in terra statuerunt arcum, haud satis apte et commode inponunt, tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. [p. 304] [20] Ergo spreto regis imperio — quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem erant imperatores, quot agmina errabant: [21] alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant, [22] nihil in medium consulebatur. Porus tame
n cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. [23] Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, [24] tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam communis militem, emisit in beluas. [25] Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos. Phalanx quoque instare constanter territis coepit. [26] Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus. [27] Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. [28] Praecipue terribilis ilia facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum erat — [29] pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omittebat. [30] Ergo elephanti vulneribus [p. 305] tandem fatigati suos impetu sternunt, et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Iamque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur, [31] cum Porus destitutus a pluribus tela multa ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere. Multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. [32] Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. [33] Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. [34] Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit posito magis rege quam effuso. [35] Itaque, dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori. [36] At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: ‘Agnosco,’ inquit, ‘Taxilis fratrem, imperii regnique sui proditoris,’ et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus penetravit ad tergum. [37] Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam [p. 306] peditemque sequenti hosti obiecit. [38] Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit. [39] Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque — ita enim instituti erant — demisere corpora in terram. [40] Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur. [41] Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: ‘Quae, malum,’ inquit, ‘amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?’ [42] At ille: ‘Quoniam,’ inquit, ‘percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi.’ Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: [43] ‘Quod hic,’ inquit, ‘dies tibi suadet, [44] quo expertus es, quam caduca felicitas esset.’ Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna [p. 307] quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. [45] Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx donavit ampliore regno, quam tenuit. [46] Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.

 

‹ Prev