Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Page 47

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  Detailed table of contents for the letters in Latin

  20. C. PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.

  1 Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit? 2 At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit: omnes comitiorum die tabellas postulaverunt. 3 Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. 4 Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio; adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant. 5 Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comitiorum: citato nomine candidati silentium summum; dicebat ipse pro se; explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat vel eum sub quo militaverat, vel eum cui quaestor fuerat, vel utrumque si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus; illi graviter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. 6 Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus gravitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praevalebant. 7 Quae nunc immodico favore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt; quod interim plane remedium fuit - erat enim novum et subitum -, 8 sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur. Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam? 9 Multi famam, conscientiam pauci verentur. Sed nimis cito de futuris: interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis iudiciis, sic nos in his comitiis quasi repente apprehensi sinceri iudices fuimus.

  10 Haec tibi scripsi, primum ut aliquid novi scriberem, deinde ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae nobis quanto rarior quam veteribus occasio, tanto minus omittenda est. 11 Et hercule quousque illa vulgaria? ‘Quid agis? ecquid commode vales?’ Habeant nostrae quoque litterae aliquid non humile nec sordidum, nec privatis rebus inclusum. 12 Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  21. C. PLINIUS CORNELIO PRISCO SUO S.

  1 Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus. 2 Prosecutus eram viatico secedentem; dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit. 3 Fuit moris antiqui eos, qui vel singulorum laudes vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia honorare; nostris vero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. 4 Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. 5 Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:

  Sed ne tempore non tuo disertam

  pulses ebria ianuam videto;

  totos dat tetricae dies Minervae,

  dum centum studet auribus virorum

  hoc, quod saecula posterique possint

  Arpinis quoque comparare chartis.

  Seras tutior ibis ad lucernas;

  haec hora est tua, cum furit Lyaeus,

  cum regnat rosa, cum madent capilli.

  Tunc me vel rigidi legant Catones.

  6 Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi, quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna, quae scripsit; non erunt fortasse, ille tamen scripsit, tamquam essent futura. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  LIBER QVARTVS

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  1. C. PLINIUS CALPURNIO FABATO PROSOCERO SUO S.

  1 Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre. Gratum est utrique nostrum quod cupis, mutuo mehercule. 2 Nam invicem nos incredibili quodam desiderio vestri tenemur, quod non ultra differemus. Atque adeo iam sarcinulas alligamus, festinaturi quantum itineris ratio permiserit. 3 Erit una sed brevis mora: deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio. 4 Oppidum est praediis nostris vicinum - nomen Tiferni Tiberini -, quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto maiore studio quanto minore iudicio. Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet. 5 In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est. 6 Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui. Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus. 7 Contingat modo te filiamque tuam fortes invenire! nam continget hilares, si nos incolumes receperitis. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  2. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

  1 Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret. 2 Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret; mancipatum - ita vulgo ex moribus hominis loquebantur - foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat. Incredibile, sed Regulum cogita. 3 Amissum tamen luget insane. Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit. 4 Nec dolor erat ille, sed ostentatio doloris. Convenitur ad eum mira celebritate. Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur. 5 Tenet se trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia gloriosus. 6 Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore et, quod vexat, solacium putat. Dicit se velle ducere uxorem, hoc quoque sicut alia perverse. 7 Audies brevi nuptias lugentis nuptias senis; quorum alterum immaturum alterum serum est. Unde hoc augurer quaeris? 8 Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  3. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

  1 Quod semel atque iterum consul fuisti similis antiquis, quod proconsul Asiae qualis ante te qualis post te vix unus aut alter - non sinit enim me verecundia tua dicere nemo -, quod sanctitate quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem venerabile et pulchrum; ego tamen te vel magis in remissionibus miror. 2 Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est. Id tu cum incredibili quadam suavitate sermonum, tum vel praecipue stilo assequeris. 3 Nam et loquenti tibi illa Homerici senis mella profluere et, quae scribis, complere apes floribus et innectere videntur. Ita certe sum affectus ipse, cum Graeca epigrammata tua, cum mimiambos proxime legerem. 4 Quantum ibi humanitatis venustatis, quam dulcia illa quam amantia quam arguta quam recta! Callimachum me vel Heroden, vel si quid his melius, tenere credebam; quorum tamen neuter utrumque aut absolvit aut attigit. 5 Hominemne Romanum tam Graece loqui? Non medius fidius ipsas Athenas tam Atticas dixerim. Quid multa? Invideo Graecis quod illorum lingua scribere maluisti. Neque enim coniectura eget, quid sermone patrio exprimere possis, Cum hoc insiticio et inducto tam praeclara opera perfeceris. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  4. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

  1 Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apu
d me vel potentissimum est. Idem C. Calvisium, contubernalem meum amicum tuum, arta propinquitate complectitur; est enim filius sororis. 2 Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et avunculo suo facias. Obligabis me, obligabis Calvisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas. 3 Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere nullum te melius, aeque bene unum aut alterum collocasse. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  5. C. PLINIUS IULIO SPARSO SUO S.

  1 Aeschinen aiunt petentibus Rhodiis legisse orationem suam, deinde Demosthenis, summis utramque clamoribus. 2 Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet. 3 Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur. An merito, scies cum legeris librum, cuius amplitudo non sinit me longiore epistula praeloqui. 4 Oportet enim nos in hac certe in qua possumus breves esse, quo sit excusatius quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  6. C. PLINIUS IULIO NASONI SUO S.

  1 Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par vilitas nuntiatur: solum mihi Laurentinum meum in reditu. 2 Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu. Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non habeo sed ipsum me studiis excolo; ac iam possum tibi ut aliis in locis horreum plenum, sic ibi scrinium ostendere. 3 Igitur tu quoque, si certa et fructuosa praedia concupiscis, aliquid in hoc litore para. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  7. C. PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S.

  1 Saepe tibi dico inesse vim Regulo. Mirum est quam efficiat in quod incubuit. Placuit ei lugere filium: luget ut nemo. Placuit statuas eius et imagines quam plurimas facere: hoc omnibus officinis agit, illum coloribus illum cera illum aere illum argento illum auro ebore marmore effingit. 2 Ipse vero nuper adhibito ingenti auditorio librum de vita eius recitavit; de vita pueri, recitavit tamen. Eundem in exemplaria mille transcriptum per totam Italiam provinciasque dimisit. Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo: factum est. 3 Hanc ille vim, seu quo alio nomine vocanda est intentio quidquid velis optinendi, si ad potiora vertisset, quantum boni efficere potuisset! Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ‘amathia men thrasos, logismos de oknon pherei’, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia. 4 Exemplo est Regulus. Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur. 5 Itaque Herennius Senecio mirifice Catonis illud de oratore in hunc e contrario vertit: ‘Orator est vir malus dicendi imperitus.’ Non mehercule Cato ipse tam bene verum oratorem quam hic Regulum expressit. 6 Habesne quo tali epistulae parem gratiam referas? Habes, si scripseris num aliquis in municipio vestro ex sodalibus meis, num etiam ipse tu hunc luctuosum Reguli librum ut circulator in foro legeris, ‘eparas’ scilicet, ut ait Demosthenes, ‘tên phônên kai gegêthôs kai laryngizôn’. 7 Est enim tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum: credas non de puero scriptum sed a puero. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  8. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

  1 Gratularis mihi quod acceperim auguratum: iure, gratularis, primum quod gravissimi principis iudicium in minoribus etiam rebus consequi pulchrum est, deinde quod sacerdotium ipsum cum priscum et religiosum tum hoc quoque sacrum plane et insigne est, quod non adimitur viventi. 2 Nam alia quamquam dignitate propemodum paria ut tribuuntur sic auferuntur; in hoc fortunae hactenus licet ut dari possit. 3 Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur, quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret; quod nunc eventus ita comprobavit, ut non fortuitum videretur. 4 Te quidem, ut scribis, ob hoc maxime delectat auguratus meus, quod M. Tullius augur fuit. Laetaris enim quod honoribus eius insistam, quem aemulari in studiis cupio. 5 Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim! 6 Sed nimirum quae sunt in manu hominum et mihi et multis contigerunt; illud vero ut adipisci arduum sic etiam sperare nimium est, quod dari non nisi a dis potest. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  9. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.

  1 Causam per hos dies dixit Iulius Bassus, homo laboriosus et adversis suis clarus. Accusatus est sub Vespasiano a privatis duobus; ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus vindicatusque. 2 Titum timuit ut Domitiani amicus, a Domitiano relegatus est; revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus. Varias sententias habuit, plures tamen quasi mitiores. 3 Egit contra eum Pomponius Rufus, vir paratus et vehemens; Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo. 4 Respondi ego. Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, 5 dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset. Eundem me volverat occurrere crimini quo maxime premebatur. In aliis enim quamvis auditu gravioribus non absolutionem modo verum etiam laudem merebatur; 6 hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat. Sed lex munera quoque accipi vetat. 7 Hic ego quid agerem, quod iter defensionis ingrederer? Negarem? Verebar ne plane furtum videretur, quod confiteri timerem. Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum advocatis reliquisset. Multis enim atque etiam principi dixerat, sola se munuscula dumtaxat natali suo aut Saturnalibus accepisse et plerisque misisse. 8 Veniam ergo peterem? Iugulassem reum, quem ita deliquisse concederem, ut servari nisi venia non posset. Tamquam recte factum tuerer? Non illi profuissem, sed ipse impudens exstitissem. 9 In hac difficultate placuit medium quiddam tenere: videor tenuisse.

  Actionem meam, ut proelia solet, nox diremit. Egeram horis tribus et dimidia, supererat sesquihora. Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur. 10 Mihi successus actionis silentium finemque suadebat; temerarium est enim secundis non esse contentum. Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere. 11 Erat etiam periculum ne reliqua actio mea et frigus ut deposita et taedium ut resumpta pateretur. UT enim faces ignem assidua concussione custodiunt, dimissum aegerrime reparant, sic et dicentis calor et audientis intentio continuatione servatur, intercapedine et quasi remissione languescit. 12 Sed Bassus multis precibus, paene etiam lacrimis obsecrabat, implerem meum tempus. Parui utilitatemque eius praetuli meae. Bene cessit: inveni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati viderentur. 13 Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes nostrae varietatem duarum, contextum unius habuisse credantur. 14 Respondit Herennius Pollio instanter et graviter, deinde Theophanes rursus. Fecit enim hoc quoque ut cetera impudentissime, quod post duos et consulares et disertos tempus sibi et quidem laxius vindicavit. Dixit in noctem atque etiam nocte illatis lucernis. 15 Postero die egerunt pro Basso Homullus et Fronto mirifice; quartum diem probationes occuparunt.

  16 Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum Bassum teneri, Caepio Hispo salva dignitate iudices dandos; uterque recte. 17 ‘Qui fieri potest’ inquis, ‘cum tam diversa censuerint?’ Quia scilicet et Mac
ro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato. 18 Praevaluit sententia Caepionis, quin immo consurgenti ei ad censendum acclamatum est, quod solet residentibus. Ex quo potes aestimare, quanto consensu sit exceptum, cum diceret, quod tam favorabile fuit cum dicturus videretur. 19 Sunt tamen ut in senatu ita in civitate in duas partes hominum iudicia divisa. Nam quibus sententia Caepionis placuit, sententiam Macri ut rigidam duramque reprehendunt; quibus Macri, illam alteram dissolutam atque etiam incongruentem vocant; negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis. 20 Fuit et tertia sententia: Valerius Paulinus assensus Caepioni hoc amplius censuit, referendum de Theophane cum legationem renuntiasset. Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur. 21 Sed hanc sententiam consules, quamquam maximae parti senatus mire probabatur, non sunt persecuti. 22 Paulinus tamen et iustitiae famam et constantiae tulit. Misso senatu Bassus magna hominum frequentia, magno clamore, magno gaudio exceptus est. Fecerat eum favorabilem renovata discriminum vetus fama, notumque periculis nomen, et in procero corpore maesta et squalida senectus. 23 Habebis hanc interim epistulam ut ‘prodromon’, exspectabis orationem plenam onustamque. Exspectabis diu; neque enim leviter et cursim, ut de re tanta retractanda est. Vale.

 

‹ Prev