Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Page 57

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  Detailed table of contents for the letters in Latin

  32. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  1 Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum. 2 Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, ‘hêdiston akousma epainos’, utique si te mereri putes. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  33. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  1 Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras; quo magis illis — ingenue fatebor — inseri cupio. 2 Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor praedicatorque contingat? 3 Demonstro ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucundum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.

  4 Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur. Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et ‘Qua concordia’ inquit ‘iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.’ 5 Respondi: ‘Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.’ Et ille: ‘Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti; ipse et natus ibi et quaestor in ea fui.’ 6 Tum ego: ‘Si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te ut, si qua ex hoc invidia, non tantum tua.’ 7 Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat. 8 Horror omnium; ego autem ‘Vereor’ inquam, ‘clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.’ Quae vox et statim excepta, et postea multo sermone celebrata est. 9 Divus quidem Nerva — nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent — missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum — sic enim scripsit — simile antiquis contigisset. 10 Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  LIBER OCTAVVS

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  1. C. PLINIUS SEPTICIO SUO S.

  1 Iter commode explicui, excepto quod quidam ex meis adversam valetudinem ferventissimis aestibus contraxerunt. 2 Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit. Quam triste hoc ipsi, quam acerbum mihi, si is cui omnis ex studiis gratia inhabilis studiis fuerit! Quis deinde libellos meos sic leget, sic amabit? 3 Quem aures meae sic sequentur? Sed di laetiora promittunt. Stetit sanguis, resedit dolor. Praeterea continens ipse, nos solliciti, medici diligentes. Ad hoc salubritas caeli, secessus quies tantum salutis quantum otii pollicentur. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  2. C. PLINIUS CALVISIO SUO S.

  1 Alii in praedia sua proficiscuntur ut locupletiores revertantur, ego ut pauperior. Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus. Invitabat pretium, et quod tunc et quod fore videbatur. 2 Spes fefellit. Erat expeditum omnibus remittere aequaliter, sed non satis aequum. Mihi autem egregium in primis videtur ut foris ita domi, ut in magnis ita in parvis, ut in alienis ita in suis agitare iustitiam. Nam si paria peccata, pares etiam laudes. 3 Itaque omnibus quidem, ne quis ‘mihi non donatus abiret’, partem octavam pretii quo quis emerat concessi; deinde iis, qui amplissimas summas emptionibus occupaverant, separatim consului. Nam et me magis iuverant, et maius ipsi fecerant damnum. 4 Igitur iis qui pluris quam decem milibus emerant, ad illam communem et quasi publicam octavam addidi decimam eius summae, qua decem milia excesserant. 5 Vereor ne parum expresserim: apertius calculo ostendam. Si qui forte quindecim milibus emerant, hi et quindecim milium octavam et quinque milium decimam tulerunt. 6 Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari. 7 Rursus ergo iis qui solverant eius quod solverant decimam remisi. Per hoc enim aptissime et in praeteritum singulis pro cuiusque merito gratia referri, et in futurum omnes cum ad emendum tum etiam ad solvendum allici videbantur. 8 Magno mihi seu ratio haec seu facilitas stetit, sed fuit tanti. Nam regione tota et novitas remissionis et forma laudatur. Ex ipsis etiam quos non una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior et probior, tanto mihi obligatior abiit expertus non esse apud me <ëen de iê timê êmen kakos êde kai esthlos’>. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  3. C. PLINIUS SPARSO SUO S.

  1 Librum quem novissime tibi misi, ex omnibus meis vel maxime placere significas. Est eadem opinio cuiusdam eruditissimi. 2 Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi. Volo enim proxima quaeque absolutissima videri, et ideo iam nunc contra istum librum faveo orationi, quam nuper in publicum dedi communicaturus tecum, ut primum diligentem tabellarium invenero. 3 Erexi exspectationem tuam, quam vereor ne destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen tamquam placituram — et fortasse placebit — exspecta. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  4. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  1 Optime facis, quod bellum Dacicum scribere paras. Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia? 2 Dices immissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupta, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem; super haec actos bis triumphos, quorum alter ex invicta gente primus, alter novissimus fuit. 3 Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat. Non nullus et in illo labor, ut barbara et fera nomina, in primis regis ipsius, Graecis versibus non resultent. 4 Sed nihil est quod non arte curaque, si non potest vinci, mitigetur. Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur? 5 Proinde iure vatum invocatis dis, et inter deos ipso, cuius res opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande vela ac, si quando alias, toto ingenio vehere. Cur enim non ego quoque poetice cum poeta? 6 Illud iam nunc paciscor: prima quaeque ut absolveris mittito, immo etiam ante quam absolvas, sicut erunt recentia et rudia et adhuc similia nascentibus. 7 Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, perinde incohata placere ut effecta. Scio. Itaque et a me aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro. Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim quae nosse neminem velles. 8 In summa potero fortasse scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautiusque, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto celerius et incautius miseris. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  5. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

  1 Grave vulnus Macrinus noster accepit: amisit uxorem singularis exempli, etiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta novem annis sine iurgio sine offensa. Quam illa reverentiam marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur! quot quantasque virtutes, ex diversis aetatibus sumptas, collegit et miscuit! 2 Habet quidem Macrinus grande solacium, quod tantum bonum tam diu tenuit, sed hinc magis exacerbatur quod amisit;
nam fruendis voluptatibus crescit carendi dolor. 3 Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  6. C. PLINIUS MONTANO SUO S.

  1 Cognovisse iam ex epistula mea debes, adnotasse me nuper monumentum Pallantis sub hac inscriptione: ‘Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.’ 2 Postea mihi visum est pretium operae ipsum senatus consultum quaerere. Inveni tam copiosum et effusum, ut ille superbissimus titulus modicus atque etiam demissus videretur. Conferant se misceantque, non dico illi veteres, Africani Achaici Numantini, sed hi proximi Marii Sullae Pompei — nolo progredi longius -: infra Pallantis laudes iacebunt. 3 Urbanos qui illa censuerunt putem an miseros? Dicerem urbanos, si senatum deceret urbanitas; miseros, sed nemo tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi libido? Sed quis adeo demens, ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate, in qua hic esset usus florentissimae dignitatis, ut primus in senatu laudare Pallantem posset? 4 Mitto quod Pallanti servo praetoria ornamenta offeruntur — quippe offeruntur a servis -, mitto quod censent non exhortandum modo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum; erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur. 5 Levia haec et transeunda, illa memoranda quod nomine Pallantis senatus — nec expiata postea curia est -, Pallantis nomine senatus gratias agit Caesari, quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem fecisset testandi erga eum benevolentiam suam. 6 Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur? Additur: ‘Ut Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos fatentur, singularis fidei singularis industriae fructum meritissimo ferat’. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas. 7 Astruitur his: ‘Cum senatui populoque Romano liberalitatis gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates adiuvare contigisset’. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret. 8 Iam quae sequuntur? Voluisse quidem senatum censere dandum ex aerario sestertium centies quinquagies et quanto ab eius modi cupiditatibus remotior eius animus esset, tanto impensius petere a publico parente, ut eum compelleret ad cedendum senatui. 9 Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret. Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset. 10 Senatus tamen id quoque similis querenti laudibus tulit, his quidem verbis: sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi. 11 Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tamquam minus recepisset; 12 imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem — imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -; imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.

  13 Finem existimas? Mane dum et maiora accipe: ‘Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal. Februarias quae proximae fuissent in amplissimo ordine optimus princeps recitasset senatusque consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii’. 14 Parum visum tantorum dedecorum esse curiam testem: delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur. Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit. Incisa et insculpta sunt publicis aeternisque monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges. 15 Tanta principis, tanta senatus, tanta Pallantis ipsius — quid dicam nescio, ut vellent in oculis omnium figi Pallas insolentiam suam, patientiam Caesar, humilitatem senatus. Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur. 16 Ea honorum vilitas erat, illorum etiam quos Pallas non dedignabatur. Inveniebantur tamen honesto loco nati, qui peterent cuperentque quod dari liberto promitti servis videbant.

  17 Quam iuvat quod in tempora illa non incidi, quorum sic me tamquam illis vixerim pudet! Non dubito similiter affici te. Scio quam sit tibi vivus et ingenuus animus: ideo facilius est ut me; quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  7. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  1 Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus — sic enim scribis -, sed ut discipulo magister — nam tu magister, ego contra; atque adeo tu in scholam revocas, ego adhuc Saturnalia extendo — librum misisti. 2 Num potui longius hyperbaton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici? Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  8. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  1 Vidistine aliquando Clitumnum fontem? Si nondum — et puto nondum: alioqui narrasses mihi -, vide; quem ego — paenitet tarditatis — proxime vidi. 2 Modicus collis assurgit, antiqua cupressu nemorosus et opacus. Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis. 3 Inde non loci devexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere impellitur, fons adhuc et iam amplissimum flumen, atque etiam navium patiens; quas obvias quoque et contrario nisu in diversa tendentes transmittit et perfert, adeo validus ut illa qua properat ipse, quamquam per solum planum, remis non adiuvetur, idem aegerrime remis contisque superetur adversus. 4 Iucundum utrumque per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laborem otio otium labore variare. Ripae fraxino multa, multa populo vestiuntur, quas perspicuus amnis velut mersas viridi imagine adnumerat. Rigor aquae certaverit nivibus, nec color cedit. 5 Adiacet templum priscum et religiosum. Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta; praesens numen atque etiam fatidicum indicant sortes. Sparsa sunt circa sacella complura, totidemque di. Sua cuique veneratio suum nomen, quibusdam vero etiam fontes. Nam praeter illum quasi parentem ceterorum sunt minores capite discreti; sed flumini miscentur, quod ponte transmittitur. 6 Is terminus sacri profanique: in superiore parte navigare tantum, infra etiam natare concessum. Balineum Hispellates, quibus illum locum Divus Augustus dono dedit, publice praebent, praebent et hospitium. Nec desunt villae quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt. 7 In summa nihil erit, ex quo non capias voluptatem. Nam studebis quoque: leges multa multorum omnibus columnis omnibus parietibus inscripta, quibus fons ille deusque celebratur. Plura laudabis, non nulla ridebis; quamquam tu vero, quae tua humanitas, nulla ridebis. Vale.

  Detailed table of con
tents for the letters in Latin

  9. C. PLINIUS URSO SUO S.

  1 Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, iucundum tamen nihil agere nihil esse: adeo multa me negotia Samicorum nec secedere nec studere patiuntur. 2 Nulla enim studia tanti sunt, ut amicitiae officium deseratur, quod religiosissime custodiendum studia ipsa praecipiunt. Vale.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  10. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  1 Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda. Quem errorem magnis documentis expiavit, in summum periculum adducta. 2 Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit. 3 Isdem nunc ego te quibus ipsum me hortor moneo confirmo. Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus. Nascantur modo et hunc nostrum dolorem gaudio mutent. Vale.

 

‹ Prev