Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 72
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 72

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  LXII.

  Omnium quidem beneficiorum, quae merentibus tribuuntur, non ad ipsos gaudium magis, quam ad similes redundat: praecipue tamen ex horum consulatu non ad partem aliquam senatus, sed ad totum senatum tanta laetitia pervenit, ut eundem honorem omnes sibi et dedisse et accepisse videantur. Nempe enim hi sunt, quos senatus, quum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret, elegit, et quidem primos. Hoc est igitur, hoc est, quod penitus illos animo Caesaris insinuavit. An parum saepe experti sumus, hanc esse rerum conditionem, ut senatus favor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paullo ante nihil magis exitiale erat, quam illa principis cogitatio? Hunc senatus probat, hic senatui carus est. Oderat, quos nos amaremus; sed et nos, quos ille. Nunc inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus invicem, credimus invicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem amamus. Proinde, Patres Conscripti, favete aperte, diligite constanter. Non iam dissimulandus est amor, ne noceat: non premendum odium, ne prosit. Eadem Caesar, quae senatus, probat improbatque. Vos ille praesentes, vos etiam absentes in consilio habet. Tertio consules fecit, quos vos elegeratis: et fecit hoc ordine, quo electi a vobis erant. Magnus utique honor vester, sive eosdem maxime diligit, quos scit vobis esse carissimos: sive illis neminem praefert, quamvis aliquem magis amet. Proposita sunt senioribus praemia, iuvenibus exempla: adeant, frequentent securas tandem ac patentes domos: quisquis probatos senatui viros suspicit, hic maxime principem promeretur. Sibi enim accrescere putat, quod cuique adstruatur: nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior, nisi maximi fuerint, quibus maior est. Persta, Caesar, in ista ratione propositi, talesque nos crede, qualis fama cuiusque est. Huic aures, huic oculos intende: ne respexeris clandestinas existimationes, nullisque magis quam audientibus insidiantes susurros. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt.

  LXIII.

  Revertor iam ad consulatum tuum: etsi sunt quaedam ad consulatum quidem pertinentia, ante consulatum tamen. In primis quod comitiis tuis interfuisti, candidatus, non consulatus tantum, sed immortalitatis, et gloriae, et exempli, quod sequerentur boni principes, mali mirarentur. Vidit te populus Romanus in illa vetere potestatis suae sede: perpessus es longum illud carmen comitiorum, nec iam irridendam moram: consulque sic factus es, ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotusquisque principum antecedentium honorem istum aut consulatui habuit, aut populo? Non alii marcidi somno hesternaque coena redundantes, comitiorum suorum nuntios opperiebantur? Alii sane pervigiles et insomnes, sed intra cubilia sua illis ipsis consulibus, a quibus consules renuntiabantur, exsilia et caedem machinabantur. O prava et inscia verae maiestatis ambitio, concupiscere honorem, quem dedigneris, dedignari, quem concupieris: quumque ex proximis hortis campum et comitia prospectes, sic ab illis abesse, tanquam Danubio Rhenoque dirimare! Averseris tu honori tuo sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus, liberae civitatis ne simulationem quidem serves? Abstineas denique comitiis, abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur, sed abrogetur imperium? Haec persuasio superbissimis dominis erat, ut sibi viderentur principes esse desinere, si quid facerent tanquam senatores. Plerique tamen non tam superbia, quam metu quodam submovebantur. An stuprorum sibi incestarumque noctium conscii, auspicia polluere, sacratumque campum nefario auderent contaminare vestigio? Non adeo deos hominesque contemserant, ut in illa spatiosissima sede hominum deorumque coniectos in se oculos ferre ac perpeti possent. Tibi contra et moderatio tua suasit, et sanctitas, ut te et religioni deorum et iudiciis hominum exhiberes.

  LXIV.

  Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis, meruisti. Peracta erant solennia comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commoverat, quum tu, mirantibus cunctis, accedis ad consulis sellam: adigendum te praebes in verba principibus ignota, nisi quum iurare cogerent alios. Vides, quam necessarium fuerit consulatum non recusare? Non putassemus istud facturum te fuisse, si recusasses. Stupeo, Patres Conscripti, necdum satis aut oculis meis aut auribus credo: atque identidem me, an audierim, an viderim, interrogo. Imperator ergo, et Caesar, et Augustus, Pontifex maximus, stetit ante gremium consulis? seditque consul, principe ante se stante? et sedit inturbatus, interritus, et tanquam ita fieri soleret? Quin etiam sedens stanti praeivit iusiurandum, et ille iuravit, expressit, explanavitque verba, quibus caput suum, domum suam, si sciens fefellisset, deorum irae consecraret. Ingens, Caesar, et par gloria tua, sive fecerint istud postea principes, sive non fecerint. Ullane satis praedicatio digna est, idem tertio consulem fecisse, quod primo? idem principem, quod privatum? idem imperatorem, quod sub imperatore? Nescio iam, nescio, pulchriusne sit istud, quod praeeunte nullo, an hoc, quod alio praeeunte iurasti.

  LXV.

  In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti: legibus, Caesar, quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis: sic fit, ut nos tibi plus velimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum disco: non est princeps supra leges, sed leges supra principem: idem Caesari consuli, quod ceteris, non licet. Iurat in legem attendentibus diis; nam cui magis quam Caesari attendant? Iurat observantibus his, quibus idem iurandum est: non ignarus alioqui, nemini religiosius, quod iuraverit, custodiendum, quam cuius maxime interest, non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti, te nihil contra leges fecisse. Magnum hoc erat, quum promitteres; maius, postquam praestitisti. Iam toties procedere in rostra, inascensumque illum superbiae principum locum terere, hic suscipere, hic ponere magistratus, quam dignum te, quamque diversum consuetudine illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum, immo non gestum, abiiciebant per edictum! Hoc pro concione, pro rostris, pro iureiurando: scilicet ut primis extrema congruerent: utque hoc solo intelligerentur ipsi consules fuisse, quod alii non fuissent.

  LXVI.

  Non transsilivi, Patres Conscripti, Principis nostri consulatum; sed eundem in locum contuli, quidquid de iureiurando dicendum erat. Neque enim, ut in sterili ieiunaque materia, eandem speciem laudis diducere ac spargere, atque identidem tractare debemus. Illuxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam ingressus, nunc singulos, nunc universos adhortatus es resumere libertatem, capessere quasi communis imperii curas, invigilare publicis utilitatibus et insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate provectos improvisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare, quam blanditiae principum illorum, quibus tanta levitas, tanta fraus, ut facilius esset iratos, quam propitios habere? Te vero securi et alacres, quo vocas, sequimur. Iubes esse liberos; erimus. Iubes, quae sentimus, promere in medium: proferemus. Neque enim adhuc ignavia quadam et insito torpore cessavimus: terror, et metus, et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos averteremus. At nunc tua dextera tuisque promissis freti et innixi, obsepta diutina servitute ora reseramus, frenatamque tot malis linguam resolvimus. Vis enim tales esse nos, quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique nihil, quod credentem fallere paret, non sine periculo fallentis. Neque enim unquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit.

  LXVII.

  Equidem hunc parentis publici sensum, cum ex oratione eius, tum pronuntiatione ipsa perspexisse videor. Quae enim illa gravitas sententiarum! quam inaffectata veritas verborum! quae asseveratio in voce! quae affirmatio in vultu! quanta in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper, quod suaserit: scietque nos, quoties libertatem, quam dedit, experiemur, sibi parere. Nec verendum est, ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter utamur, quos meminit sub malo principe aliter vixisse. Nuncupare vota et pro aeternitate imperii, et pro salute civium? immo pro salute principum, ac propter illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperio nostro, in quae sint verba suscepta, operae pretium est annotare: SI BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS. Digna vota, quae semper suscipiantur, semperque solvantur. Egit cum diis, ipso te auctore, Ca
esar, respublica, ut te sospitem incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque a custodia tui [capitis] oculos dimoverent, teque relinquerent votis, quae non palam susciperentur. Alii se superstites reipublicae optabant, faciebantque: tibi salus tua invisa est, si non sit cum reipublicae salute coniuncta. Nihil pro te pateris optari, nisi expediat optantibus: omnibusque annis in consilium de te deos mittis; exigisque, ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris, qualis electus es. Sed ingenti conscientia, Caesar, pacisceris cum diis, ut te, si mereberis, servent: quum scias, an merearis, neminem magis, quam deos scire. Nonne vobis, Patres Conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum videtur? Ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti manum armavi: sed ne deorum quidem aut iram aut negligentiam deprecor: quaeso immo et obtestor, ne unquam pro me vota respublica invita suscipiat; aut, si susceperit invita, ne debeat.

  LXVIII.

  Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deorum. Nam quum excipias, ut ITA DEMUM TE DII SERVENT, SE BENE REMPUBLICAM ET EX UTILITATE OMNIUM REXERIS: certus es, te bene rempublicam gerere, cum servent. Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu distinebat: quum suspensi et attoniti, parumque confisi patientia nostra, hinc atque inde publicae servitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos flumina, nives, venti praepedissent, statim hoc illud esse credebant, quod merebantur; nec erat discrimen ullum pavoris: propterea quod, quum a malo principe tanquam successor timeatur, quisquis est dignior, quum sit nemo non dignior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non literarum tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, quum ipse iuraveris omnibus. Nemo hoc sibi non praestat. Amamus quidem te, in quantum mereris; istud tamen non tui facimus amore, sed nostri: nec unquam illucescat dies, quo pro te nuncupet vota non utilitas nostra, sed fides, Caesar. Turpis tutela principis, cui potest imputari. Queri libet, quod in secreta nostra non inquirant principes, nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis, quae malis essent, quam ubique admirationem tui, quod gaudium exsultationemque deprehenderes! quos omnium cum coniugibus ac liberis, quos etiam cum domesticis aris focisque sermones! Scires mollissimis illis auribus parci. Et alioqui, quum sint odium amorque contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intemperantius amamus bonos principes, ubi liberius malos odimus.

  LXIX.

  Cepisti tamen et affectus nostri et iudicii experimentum, quantum maximum praesens capere potuisti, illo die, quo solicitudini pudorique candidatorum ita consuluisti, ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia, alii cum spe recesserunt: multis gratulandum, nemo consolandus fuit. Nec ideo segnius iuvenes nostros exhortatus es, senatum circumirent, senatui supplicarent, atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti, ut te imitarentur. Arduum, Caesar, exemplum, et quod imitari non magis quisque candidatorum, quam principum possit. Quis enim vel uno die reverentior senatus candidatus, quam tu, cum omni vita, tum illo ipso tempore, quo iudicas de candidatis? An aliud a te, quam senatus reverentia obtinuit, ut iuvenibus clarissimae gentis debitum generi honorem, sed antequam deberetur, offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed illustratur a principe: tandem illos ingentium virorum nepotes, illos posteros libertatis, nec terret Caesar, nec pavet: quin immo festinatis honoribus amplificat atque auget, et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si quid residuae claritatis; hoc amplexatur, et refovet, et in usum reipublicae promit. Sunt in honore hominum, et in honore famae magna nomina ex tenebris oblivionis, indulgentia Caesaris, cuis est, ut nobiles et conservet et efficiat.

  LXX.

  Praefuerat provinciae quaestor unus ex candidatis, inque ea civitatis amplissimae reditus egregia constitutione fundaverat. Hoc senatui allegandum putasti. Cur enim te principe, qui generis tui claritatem virtute superasti, deterior esset conditio eorum, qui posteros habere nobiles mererentur, quam eorum, qui parentes habuissent? O de dignum, qui de magistratibus nostris semper haec nunties, nec poenis malorum, sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa est iuventus, erexitque animos ad aemulandum, quod laudari videbat: nec fuit quisquam, quem non haec cogitatio subiret, quum sciret, quidquid a quoque in provinciis bene fieret, omnia te scire. Utile est, Caesar, et salutare praesidibus provinciarum, hanc habere fiduciam: paratum esse sanctitati, industriae suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis. Adhuc autem quamlibet sincera rectaque ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen misera, sed vera reputatio. Vides enim: si quid bene fecero, nesciet Caesar; aut si scierit, testimonium non reddet. Ita eadem illa seu negligentia, seu malignitas principum, quum male consultis impunitatem, recte factis nullum praemium polliceretur, nec illos a crimine, et hos deterrebat a laude. At nunc, si bene aliquis provinciam rexerit, huic quaesita virtute dignitas offertur. Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex hoc quisque, quod cupit, petat, et assecutus, sibi debeat. Provinciis quoque in posterum, et iniuriarum metum, et accusandi necessitatem remisisti. Nam si profuerint, quibus gratias egerint, de nullo queri cogentur. Et alioqui [liquet,] nihil magis prodesse candidato ad sequentes honores, quam peractos. Optime magistratus magistratu, honore honor petitur. Volo ego, qui provinciam rexerit, non tantum codicillos amicorum, nec urbana coniuratione eblanditas preces, sed decreta coloniarum, decreta civitatum alleget. Bene suffragiis consularium virorum urbes, populi, gentes inseruntur. Efficacissimum pro candidato genus est rogandi, gratias agere.

  LXXI.

  Iam quo assensu senatus, quo gaudio exceptum est, quum candidatis, ut quemque nominaveras, osculo occurreres! devexus quidem in planum, et quasi unus ex gratulantibus. Te mirer magis, an improbem illos, qui effecerunt, ut istud magnum videretur? quum velut affixi curulibus suis manum tantum, et hanc cunctanter et pigre, et imputantibus similes, promerent. Contigit ergo oculis nostris insolita facies, princeps et candidatus [equitis] simul stantes: [contigit] intueri parem accipientibus, honorem qui dabat. Quod factum tuum a cuncto senatu quam vera acclamatione celebratum est, TANTO MAIOR, TANTO AUGUSTIOR! Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest, si se ipse submittat, securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo periculo fortuna principum longius abest, quam ab humilitate. Mihi quidem non tam humanitas tua, quam intentio eius admirabilis videbatur. Quippe quum orationi oculos, vocem, manum commodares: ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis numeros obibas. Atque etiam, quum suffragatores candidatorum nomina honore, quo solent, exciperent: tu quoque inter excipientes eras, et ex ore principis ille senatorius assensus audiebatur: quodque apud principem perhibere testimonium merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, quum diceres, OPTIMOS: nec ipsorum modo vita a te, sed iudicium senatus comprobabatur, ornarique se non illos magis, quos laudabas, laetabatur.

  LXXII.

  Nam quod precatus es, ut illa ipsa ordinatio comitiorum bene ac feliciter eveniret NOBIS, REI PUBLICAE, TIBI; nonne tale est, ut nos hunc ordinem votorum convertere debeamus? deos denique obsecrare, ut omnia, quae facis quaeque facies, prospere cedant TIBI, REI PUBLICAE, NOBIS? vel, si brevius sit optandum, ut UNI TIBI? in quo et res publica et nos sumus. Fuit tempus, ac nimium diu fuit, quo alia adversa, alia secunda principi et nobis: nunc communia tibi nobiscum tam laeta, quam tristia: nec magis sine te nos esse felices, quam tu sine nobis potes. An, si posses, in fine votorum adiecises, UT ITA PRECIBUS TUIS DII ANNUERENT, SI IUDICIUM NOSTRUM MERERI PERSEVERASSES? Adeo nihil tibi amore civium antiquius, ut ante a nobis, deinde a diis, atque ita ab illis amari velis, si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne a diis quidem amari, nisi quos homines ament. Arduum erat, has precationes tuas laudibus adaequare: adaequavimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli, quae faces illas nobis acclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii, sed tuae virtutis tuorumque meritorum voces fuerunt: quas nulla unquam adulatio invenit, nullus cuiusquam terror expressit. Quem sic timuimus, ut haec fingeremus? quem sic amavimus, ut haec fateremur? Nosti necessitatem servitutis: quando simile aliquid audisti, et quando dixisti? Multa quidem excog
itat metus, sed quae appareant quaesita ab invitis; aliud solicitudinis, aliud securitatis ingenium est; alia tristium inventio, alia gaudentium; neutrum simulationes expresserint. Habent sua verba miseri, sua verba felices: utque iam maxime eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.

  LXXIII.

  Testis ipse es, quae in omnium ore laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus, quem modo extulerat. Inde resultantia vocibus tecta, nihilque tantis clamoribus satis clausum. Quis tunc non e vestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit? Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio. Nam gaudio quoque cogendi vis inest. Num ergo modum ei tua saltem modestia imposuit? Nam quanto magis a te reprimebatur, exarsimus, non contumacia, Caesar: sed ut in tua potestate est, an gaudeamus; ita, in quantum, nec in nostra. Comprobasti et ipse acclamationum nostrarum fidem lacrymarum tuarum veritate. Vidimus humescentes oculos tuos, demissumque gaudio vultum, tantumque sanguinis in ore, quantum in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus, ut precaremur, ne quando tibi non eadem caussa lacrymarum, utque nunquam frontem tuam [abstergeres]. Hoc ipsum [templum], has sedes nobis quasi responsuras interrogemus, viderintne unquam principis lacrymas: at senatus saepe viderunt. Onerasti futuros principes: sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire mereantur: et illi, quod non audiant, indignabuntur.

  LXXIV.

  Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est a cuncto senatu: O TE FELICEM! Quod quum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est enim demum vera felicitas, felicitate dignum videri. Sed cum multa illo die dicta sunt sapienter et graviter, tum vel inprimis [hoc]: CREDE NOBIS, CREDE TIBI. Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse alium, ipsum se nemo deceperit. Introspiciat modo vitam, seque, quid mereatur, interroget. Proinde dabat vocibus nostris fidem apud optimum principem, quod apud malos detrahebat. Quamvis enim faceremus, quae amantes solent: illi tamen, non amari se, credebant sibi. Super haec precati sumus, ut SIC TE AMARENT DII, QUEMADMODUM TU NOS. Quis hoc aut de se, aut principi diceret mediocriter amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa votorum, ut NOS SIC AMARENT DII, QUOMODO TU. Estne verum, quod inter ista clamavimus: O NOS FELICES! Quid enim felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos diligat princeps, sed dii, quemadmodum princeps? Civitas religionibus dedita, semperque deorum indulgentiam pie merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut dii Caesarem imitentur.

 

‹ Prev