Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Home > Other > Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) > Page 73
Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics) Page 73

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  LXXV.

  Sed quid singula consector et colligo? Quasi vero aut oratione complecti, aut memoria consequi possim, quae vos, Patres Conscripti, ne qua interciperet oblivio, et in publica acta mittenda, et incidenda in aere censuistis. Ante, orationes principum tantum eiusmodi genere monumentorum mandari aeternitati solebant: acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur. Erant enim, quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has vero et in vulgus exire, et posteris prodi, cum ex utilitate, tum ex dignitate publica fuit: primum, ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius: deinde, ut manifestum esset, audere nos de bonis malisque principibus, non tantum post ipsos iudicare: postremo, ut experimento cognosceretur, et ante nos gratos, sed miseros fuisse; quibus esse nos gratos probare antea non licuit. At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est, ne affectus nostros, ne tua merita supprimeres! denique, ut in posterum exemplo provideres! Discant et principes acclamationes veras falsasque discernere, habeantque muneris tui, quod iam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam famam, sed non deserendum: non submovenda adulatio, sed non reducenda est. Certum est, et quae facere, et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc ego super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc oculis protulisti? Ames illum diem, et tamen vincas: nova merearis, nova audias: eadem enim dici, nisi ob eadem facta, non possunt.

  LXXVI.

  Iam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo tui sedit, quum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogavit quisque, quod placuit: dissentire, discedere, et copiam iudicii sui reipublicae facere, tutum fuit: consulti omnes, atque etiam dinumerati sumus: vicitque sententia non prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat, praeter miseros illos, qui primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum dolore animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Unus solusque censebat, quod sequerentur omnes, et omnes improbarent, in primis ipse, qui censuerat. Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt, tanquam omnibus placeant. Fortasse imperator in senatu ad reverentiam eius componebatur: ceterum egressus, statim se recipiebat in principem, omniaque consularia officia abigere, negligere, contemnere solebat. Ille vero ita consul, ut si tantum consul foret: nihil infra se putabat, nisi quod infra consulem esset. Ac primum, ita domo progrediebatur, ut illum nullus apparatus arrogantiae principalis, nullus praecursorum tumultus detineret. Una erat in limine mora, consultare aves, revererique numinum monitus. Nemo proturbabatur, nemo submovebatur: tanta viatoribus quies, tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam modicum, tam temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere videretur. Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.

  LXXVII.

  Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione eorum voluptatis, quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis, ut ipse ante consulis steterat: adigebanturque in verba, in quae paullo ante ipse iuraverat princeps; qui tantum putat esse in iureiurando, ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi vero quanta religio aequitatis! quanta legum reverentia! Adibat aliquis ut principem: respondebat, se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas imminuta est: aucta etiam; siquidem pleraque ad praetores remittebat, atque ita, ut collegas vocaret: non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse censeret, quod aliquis collega appellaretur a principe, quam quod praetor esset. Ad haec tam assiduus in tribunali, ut labore refici ac reparari videretur. Quis nostrum idem curae, idem sudoris sumit? quis adeo expetitis honoribus aut deservit, aut sufficit? Et sane aequum est, tantum ceteris praestare consulibus ipsum, qui consules facit: quippe etiam Fortunae videbatur indignum, si posset honores dare, qui gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque amplissimum honorem persuadeat, scire se, quid sit, quod daturus sit: sic fit, ut illi quoque sciant, quid acceperit.

  LXXVIII.

  Quo iustius senatus, ut susciperes quartum consulatum, et rogavit et iussit. Imperii hoc verbum, non adulationis esse, obsequio tuo crede: quod non alia in re magis aut senatus exigere a te, aut tu praestare senatui debes. Ut enim ceterorum hominum, ita principum, illorum etiam, qui dii sibi videntur, aevum omne ei breve et fragile est. Itaque optimum quemque niti et contendere decet, ut post se quoque reipublicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monumentis, quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua, ut libertatem revoces ac reducas. Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes, quam quod primum invenit recuperata libertas? Non est minus civile, et principem esse pariter, et consulem, quam tantum consulem. Habe etiam rationem verecundiae collegarum tuorum; collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris, et nos loqui vis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio, donec te consulem videant. Neque enim potest non nimium esse privatis, quod principi satis est. Annuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse consuesti, quorum potens es ipse, votorum compotes facias.

  LXXIX.

  Fortasse sufficiat tibi tertius consulatus: sed nobis tanto minus sufficit. Ille nos instituit et induxit, ut te iterum interumque consulem habere cupiamus. Remissius istud contenderemus, si adhuc non sciremus, qualis esses futurus. Tolerabilius fuit, experimentum tui nobis, quam usum negari. Dabiturne rursus videre consulem illum? Audiet, reddet, quas proxime, voces? praestabitque gaudium, quantum ipse percipiet? Praesidebit laetitiae publicae, auctor eius et caussa? tentabitque affectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit? Erit pietati senatus cum modestia principis felix speciosumque certamen, seu fuerit victa, seu vicerit? Equidem incognitam quandam, proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis enim est tam imbecilli ingenio, qui non tanto meliorem consulem speret, quanto saepius fuerit? Alius labores, si non continuo se desidiae ac voluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset: hic consularibus curis exsolutus, principales resumpsit; tam diligens temperamenti, ut nec consulis officium princeps, nec principis consul appeteret. Videmus, ut provinciarum desideriis, ut singularum etiam civitatum precibus occurat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in respondendo mora: adeunt statim, dimittuntur statim: tandemque principis fores exclusa legationum turba non obsidet.

  LXXX.

  Quid? in omnibus cognitionibus, quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia! Non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam bene iudicasse. Stant ante te litigatores, non de fortunis suis, sed de tua aestimatione soliciti; nec tam verentur, quid de caussa sua, quam quid de moribus sentias. O vere principis, atque etiam consulis, reconciliare aemulas civitates, tumentesque populos non imperio magis, quam ratione compescere: intercedere iniquitatibus magistratuum, infectumque reddere, quidquid fieri non oportuerit: postremo, velocissimi sideris more, omnia invisere, omnia audire, et undecunque invocatum statim, velut numen, adesse et adsistere! Talia esse crediderim, quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos demisit in terras et fata mortalium inter divina opera numerare dignatus est: qua nunc parte curarum liber solutusque, caelo tantum vacat, postquam te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua fungereris. Fungeris enim, sufficisque mandanti, quum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, cum tua laude, condatur.

  LXXXI.

  Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim remissio tibi, nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum; atque inter haec pia mente adire lucos, et occursare numinibus? Olim haec experientia iuventutis, haec voluptas erat; his artibus futuri duces imbuebantur: certare cum fugacibus feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu: nec mediocre pacis decus habebatur submota campis irruptio ferarum, et obsidione quadam liberatus agrestium labor. Usurpabant
gloriam istam illi quoque principes, qui obire non poterant: usurpabant autem, ut domitas fractasque claustris feras, ac deinde in ipsorum quidem ludibrium emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor, invenire. Enim vero, si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia vela aut oculis sequitur aut manibus: sed nunc gubernaculis assidet, nunc cum valentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare ventos reluctantes, remisque transfretare obstantia freta.

  LXXXII.

  Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium, Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus turpi formidine horresceret. Itaque procul ab omni sono inconcussus ipse et immotus, religato revinctoque navigio, non secus ac piaculum aliquod, trahebatur. Foeda facies, quum Populi Romani Imperator alienum cursum, alienumque rectorem, velut capta nave, sequeretur. Nec deformitate ista saltem flumina carebant atque amnes. Danubius ac Rhenus tantum illud nostri decoris vehere gaudebant, non minore cum pudore imperii, quod haec Romanae aquilae, Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectarent: hostium, quibus moris est, eadem illa nunc rigentia gelu flumina, aut campis superflua, nunc liquida ac deferentia, lustrare navigiis, nandoque superare. Nec vero laudaverim per se magnopere duritiam corporis ac lacertorum: sed si his validior toto corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentia molliat, non copiae principales ad segnitiem luxumque detorqueant; tunc ego, seu montibus, seu mari exerceatur, et laetum opere corpus, et crescentia laboribus membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos dearum, ac deorum liberos, nec dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse. Simul cogito, quum sint ista ludus et avocamentum huius, quae quantaeque sint illae seriae et intentae, et a quibus se in tale otium recipit, voluptates. Sunt enim voluptates, quibus optime de cuiusque gravitate, sanctitate, temperantia creditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus aliqua species severitatis insidat? Otio prodimur. An non plerique principes hoc idem tempus in aleam, stupra, luxum conferebant, quum seriarum laxamenta curarum vitiorum contentione supplerent?

  LXXXIII.

  Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, nihil occultum esse patitur: principum vero non modo domus, sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omniaque arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam, quam penitus inspici. Sunt quidem praeclara, quae in publicum profers; sed non minora ea, quae limine tenes. Est magnificum, quod te ab omni contagione vitiorum reprimis ac revocas, sed magnificentius, quod tuos. Quanto enim magis arduum est, alios praestare, quam se: tanto laudabilius, quod, quum ipse sis optimus, omnes circa te similes tui effecisti. Multis illustribus dedecori fuit aut inconsultius uxor assumpta, aut retenta patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia: et ne maximi cives haberentur, hoc efficiebat, quod mariti minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid enim illa sanctius? quid antiquius? Nonne, si Pontifici Maximo deligenda sit coniux, aut hanc, aut similem (ubi est autem similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua, nisi gaudium, vendicat! quam constanter, non potentiam tuam, sed ipsum te reveretur! Idem estis invicem, quod fuistis: probatis ex aequo: nihilque vobis felicitas addidit, nisi quod scire coepistis, quam bene uterque vestrum felicitatem ferat. Eadem quam modica cultu! quam parca comitatu! quam civilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit, ita instituit: nam uxori sufficit obsequii gloria. An, quum videat, quam te nullus terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio incedat? ingredientemque pedibus maritum, in quantum patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diversa tu facias. Sub hac vero modestia viri, quantam debet verecundiam uxor marito! femina sibi!

  LXXXIV.

  Soror autem tua, ut se sororem esse meminit! ut in illa tua simplicitas, tua veritas, tuus candor agnoscitur! ut, si quis eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit efficacius ad recte vivendum, bene institui, aut feliciter nasci. Nihil est tam pronum ad simultates, quam aemulatio, in feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione, aliter aequalitate, exardescit invidia, cuius finis est odium. Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus duabus in una domo, parique fortuna, nullum certamen, nulla contentio est. Suspiciunt invicem, invicem cedunt: quumque te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse, utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor vitae, nihilque, ex quo sentias duas esse. Te enim imitari, te subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque tuos, habet: inde moderatio, inde etiam perpetua securitas. Neque enim unquam periclitabuntur esse privatae, quae non desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum, quod certatim deprecatae sunt, quam diu appellationem patris patriae tu recusasses: seu quod plus esse in eo iudicabant, si uxor et soror tua, quam si Augustae dicerentur. Sed quaecunque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae sunt, quae in animis nostris et sint et habeantur augustae, quia non vocantur. Quid enim laudabilius feminis, quam si verum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis hominum reponant, magnisque nominibus pares se faciant, etiam dum recusant?

  LXXXV.

  Iam etiam et in privatorum animis exoleverat priscum mortalium bonum, amicitia, cuius in locum migraverant assentationes, blanditiae, et peior odio amoris simulatio. Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane scilicet irrisumque, manebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum sibi alii domini, alii servi videbantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim, ut alia subiectis, ita amor imperatur: neque est ullus affectus tam erectus, et liber, et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat. Potest fortasse princeps inique, potest tamen odio esse nonnullis, etiamsi ipse non oderit: amari, nisi ipse amet, non potest. Diligis ergo, quum diligaris, et in eo, quod utrinque honestissimum est, tota gloria tua est, qui superior factus, descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore submitteris; immo tunc maxime imperator, quum amicum ex imperatore agis. Etenim quum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praecipuum est principis opus, amicos parare. Placeat tibi semper haec secta, et cum alias virtutes tuas, tum hanc constantissime teneas: nec unquam persuadeatur, humile esse principi, nisi odisse. Iucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare: quorum utroque ita frueris, ut, quum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen ardentius diligaris: primum, quia facilius est, unum amare, quam multos: deinde, quia tibi amicos tuos obligandi adest facultas tanta, ut nemo possit te, nisi ingratus, non magis amare.

  LXXXVI.

  Operae pretium est referre, quod tormentum tibi iniunxeris, ne quid amico negares. Dimisisti optimum virum tibique carissimum, invitus et tristis, et quasi retinere non posses. Quantum amares eum, desiderio expertus es, distractus separatusque, dum cedis et vinceris. Ita, quod fando inauditum, quum princeps et principis amicus diversa velletis, id potius factum est, quod amicus volebat. O rem memoriae literisque mandandam! praefectum praetorii non ex ingerentibus, sed ex subtrahentibus legere: eundemque otio, quod pertinaciter amet, reddere: quumque sis ipse distentus imperii curis, non quietis gloriam cuiquam invidere. Intelligimus, Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita debeamus, quum otium a te, tanquam res optima, et petatur, et detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, quum digredientem prosequeris! Prosequutus enim nec temperasti tibi, quo minus exeunti in litore amplexus osculum ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, precatusque maria, celeremque (si tamen ipse voluisset) recursum, nec sustinuit recedentem non etiam atque etiam votis, lacrymis, sequi. Nam de liberalitate taceo. Quibus enim muneribus aequari haec cura principis, haec patientia potest, qua meruisti, ut ille sibi nimium fortis, ac prope durus videretur? Nec dubito, quin agitaverit secum, an gubernacula retorqueret: et fecisset, nisi quod paene ipso contubernio principis felicius iucundiusque est, desiderare principem desiderantem. Et ille quidem, ut maximo fructu suscepti, ita maiore depositi officii gloria fruitur: tu autem facilitate ista consequutus es, ne quem retinere videaris invitum.<
br />
  LXXXVII.

  Civile hoc erat, et parenti publico convenientissimum, nihil cogere, semperque meminisse, nullam tantam potestatem cuiquam dari posse, ut non sit gratior potestate libertas. Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus; qui petentibus vacationem invitus quidem, sed tamen tribuas; qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes; qui semper invenias, et quos ex otio revoces, et quos otio reddas. Vos quoque, quos parens noster familiariter inspicere dignatur, fovete iudicium eius, quod de vobis habet: hic vester labor est. Princeps enim, quum in uno probavit amare se scire, vacat culpa, si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter diligat, quum leges amandi non det, sed accipiat? Hic praesens, ille mavult absens amari: uterque ametur, ut mavult; nemo in taedium praesentia, nemo in oblivionem absentia veniat. Tenet quisque locum, quem semel meruit; faciliusque est, ut oculis eius vultus absentis, quam ut animo caritas excidat.

 

‹ Prev