Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 79

by Marcus Terentius Varro


  Angeronalia ab Angerona, cui sacrificium fit in Curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinae, quem diem quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nominatus, cui sacerdotes nostri publice parentant e sexto die, qui ab ea dicitur dies Parentalium Accas Larentinas.

  Hoc sacrificium fit in Velabro, qua in Novam Viam exitur, ut aiunt quidam ad sepulcrum Accae, ut quod ibi prope faciunt diis Manibus servilibus sacerdotes; qui uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a Porta Romanula, de qua in priore libro dixi. Dies Septimontium nominatus ab his septem montibus, in quis sita Urbs est; feriae non populi, sed montanorum modo, ut Paganalibus, qui sunt alicuius pagi.

  De statutis diebus dixi; de annalibus nec die statutis dicam. Compitalia dies attributus Laribus vialibus: ideo ubi viae competunt tum in competis sacrificatur. Quotannis is dies concipitur. Similiter Latinae Feriae dies conceptivus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano Monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus Latinis Latinae dictae.

  Sementivae Feriae dies is, qui a pontificibus dictus, appellatus a semente, quod sationis causa susceptae. Paganicae eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnis pagus, unde Paganicae dictae. Sunt praeterea feriae conceptivae quae non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio vocabulo aut cum perspicuo, ut Novendiales sunt.

  IV.

  De his diebus satis; nunc iam, qui hominum causa constituti, videamus. Primi dies mensium nominati Kalendae, quod his diebus calantur eius mensis Nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in Curia Calabra sic: “Die te quinti kalo Iuno Covella” aut “Septimi die te kalo Iuno Covella.”

  Nonae appellatae aut quod ante diem nonum Idus semper, aut quod, ut novus annus Kalendae Ianuariae ab novo sole appellatae, novus mensis ab nova luna Nonae; eodem die in Urbem qui in agris ad regem conveniebat populus. Harum rerum vestigia apparent in sacris Nonalibus in Arce, quod tunc ferias primas menstruas, quae futurae sint eo mense, rex edicit populo. Idus ab eo quod Tusci Itus, vel potius quod Sabini Idus dicunt.

  Dies postridie Kalendas, Nonas, Idus appellati atri, quod per eos dies nihil novi inciperent. Dies fasti, per quos praetoribus omnia verba sine piaculo licet fari; comitiales dicti, quod tum ut in Comitio esset populus constitutum est ad suffragium ferundum, nisi si quae feriae conceptae essent, propter quas non liceret, ut Compitalia et Latinae.

  Contrarii horum vocantur dies nefasti, per quos dies nefas fari praetorem “do,” “dico,” “addico”; itaque non potest agi: necesse est aliquo eorum uti verbo, cum lege quid peragitur. Quod si tum imprudens id verbum emisit ac quem manumisit, ille nihilo minus est liber, sed vitio, ut magistratus vitio creatus nihilo setius magistratus. Praetor qui tum fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur; si prudens dixit, Quintus Mucius aiebat eum expiari ut impium non posse.

  Intercisi dies sunt per quos mane et vesperi est nefas, medio tempore inter hostiam caesam et exta porrecta fas; a quo quod fas tum intercedit aut eo intercisum nefas, intercisi. Dies qui vocatur sic “Quando rex comitiavit fas,” is dictus ab eo quod eo die rex sacrificio ius dicat ad Comitium, ad quod tempus est nefas, ab eo fas: itaque post id tempus lege actum saepe.

  Dies qui vocatur “Quando stercum delatum fas,” ab eo appellatus, quod eo die ex Aede Vestae stercus everritur et per Capitolinum Clivum in locum defertur certum. Dies Alliensis ab Allia fluvio dictus: nam ibi exercitu nostro fugato Galli obsederunt Romam.

  Quod ad singulorum dierum vocabula pertinet dixi. Mensium nomina fere sunt aperta, si a Martio, ut antiqui constituerunt, numeres: nam primus a Marte. Secundus, ut Fulvius scribit et Iunius, a Venere, quod ea sit Aphrodite; cuius nomen ego antiquis litteris quod nusquam inveni, magis puto dictum, quod ver omnia aperit, Aprilem. Tertius a maioribus Maius, quartus a iunioribus dictus Iunius.

  Dehinc quintus Quintilis et sic deinceps usque ad Decembrem a numero. Ad hos qui additi, prior a principe deo Ianuarius appellatus; posterior, ut idem dicunt scriptores, ab diis inferis Februarius appellatus, quod tum his parentetur; ego magis arbitror Februarium a die februato, quod tum februatur populus, id est Lupercis nudis lustratur antiquum oppidum Palatinum gregibus humanis cinctum.

  V.

  Quod ad temporum vocabula Latina attinet, hactenus sit satis dictum; nunc quod ad eas res attinet quae in tempore aliquo fieri animadverterentur, dicam, ut haec sunt: legisti, cursus, ludens; de quis duo praedicere volo, quanta sit multitudo eorum et quae sint obscuriora quam alia.

  Cum verborum declinatuum genera sint quattuor, unum quod tempora adsignificat neque habet casus, ut ab lego leges, lege; alterum quod casus habet neque tempora adsignificat, ut ab lego lectio et lector; tertium quod habet utrunque et tempora et casus, ut ab lego legens, lecturus; quartum quod neutrum habet, ut ab lego lecte ac lectissime: horum verborum si primigenia sunt ad mille, ut Cosconius scribit, ex eorum declinationibus verborum discrimina quingenta milia esse possunt ideo, quod a singulis verbis primigeniis circiter quingentae species declinationibus fiunt.

  Primigenia dicuntur verba ut lego, scribo, sto, sedeo et cetera, quae non sunt ab alio quo verbo, sed suas habent radices. Contra verba declinata sunt, quae ab alio quo oriuntur, ut ab lego legis, legit, legam et sic indidem hinc permulta. Quare si quis primigeniorum verborum origines ostenderit, si ea mille sunt, quingentum milium simplicium verborum causas aperuerit una; sin nullius, tamen qui ab his reliqua orta ostenderit, satis dixerit de originibus verborum, cum unde nata sint, principia erunt pauca, quae inde nata sint, innumerabilia.

  A quibus iisdem principiis antepositis praeverbiis paucis immanis verborum accedit numerus, quod praeverbiis inmutatis additis atque commutatis aliud atque aliud fit: ut enim et processit, et recessit, sic accessit et abscessit; item incessit et excessit, sic successit et decessit, discessit et concessit. Quod si haec decem sola praeverbia essent, quoniam ab uno verbo declinationum quingenta discrimina fierent, his decemplicatis coniuncto praeverbio ex uno quinque milia numero efficerentur, ex mille ad quinquagies centum milia discrimina fieri possunt.

  Democritus, Epicurus, item alii qui infinita principia dixerunt, quae unde sint non dicunt, sed cuiusmodi sint, tamen faciunt magnum: quae ex his constant in mundo, ostendunt. Quare si etymologus principia verborum postulet mille, de quibus ratio ab se non poscatur, et reliqua ostendat, quod non postulat, tamen immanem verborum expediat numerum.

  De multitudine quoniam quod satis esset admonui, de obscuritate pauca dicam. Verborum quae tempora adsignificant ideo locus, difficillimus etyma, quod neque his fere societas cum Graeca lingua, neque vernacula ea quorum in partum memoria adfuerit nostra; e quibus, ut dixi, quae poterimus.

  VI.

  Incipiam hinc primum quod dicitur ago. Actio ab agitatu facta. Hinc dicimus “agit gestum tragoedus,” et “agitantur quadrigae”; hinc “agitur pecus pastum.” Qua vix agi potest, hinc angiportum; qua nil potest agi, hinc angulus, vel quod in eo locus angustissimus, cuius loci is angulus.

  Actionum trium primus agitatus mentis, quod primum ea quae sumus acturi cogitare debemus, deinde tum dicere et facere. De his tribus minime putat volgus esse actionem cogitationem; tertium, in quo quid facimus, id maximum. Sed et cum cogitamus quid et eam rem agitamus in mente, agimus, et cum pronuntiamus, agimus. Itaque ab eo orator agere dicitur causam et augures augurium agere dicuntur, quom in eo plura dicant quam faciant.

  Cogitare a cogendo dictum: mens plura in unum cogit, unde eligere possit. Sic e lacte coacto caseus nominatus; sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. A cogitatione concilium, inde consilium; quod ut vestimentum apud fullonem cum cogitur, conciliari dictum.

  Sic reminisci, cum ea quae tenuit mens ac memoria, cogitando repetuntur. Hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente quae non sunt; et ab hoc illud quod dicitur eminisci, cum commentum pronuntiatur. Ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua discedit.

  Hinc etiam metus a mente quodam modo mota, ut metuisti te amovisti; sic, quod frigidus timor, tremuisti timuisti. Tremo dictum a similitudine vocis,
quae tunc cum valde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili, ut arista in spica hordei, horrent.

  Curare a cura dictum. Cura, quod cor urat; curiosus, quod hac praeter modum utitur. Recordari, rursus in cor revocare. Curiae, ubi senatus rempublicam curat, et illa ubi cura sacrorum publica; ab his curiones.

  Volo a voluntate dictum et a volatu, quod animus ita est, ut puncto temporis pervolet quo volt. Lubere ab labendo dictum, quod lubrica mens ac prolabitur, ut dicebant olim. Ab lubendo libido, libidinosus ac Venus Libentina et Libitina, sic alia.

  Metuere a quodam motu animi, cum id quod malum casurum putat refugit mens. Cum vehementius in movendo ut ab se abeat foras fertur, formido; cum parum movetur pavet, et ab eo pavor.

  Meminisse a memoria, cum in id quod remansit in mente rursus movetur; quae a manendo ut manimoria potest esse dicta. Itaque Salii quod cantant:

  Mamuri Veturi,

  significant memoriam veterem. Ab eodem monere, quod is qui monet, proinde sit ac memoria; sic monimenta quae in sepulcris, et ideo secundum viam, quo praetereuntis admoneant et se fuisse et illos esse mortalis. Ab eo cetera quae scripta ac facta memoriae causa monimenta dicta.

  Maerere a marcere, quod etiam corpus marcesceret; hinc etiam macri dicti. Laetari ab eo quod latius gaudium propter magni boni opinionem diffusum. Itaque Iuventius ait:

  Gaudia

  Sua si omnes homines conferant unum in locum,

  Tamen mea exsuperet laetitia.

  Sic cum se habent, laeta.

  VII.

  Narro, cum alterum facio narum, a quo narratio, per quam cognoscimus rem gestam. Quae pars agendi est ab dicendo ac sunt aut coniuncta cum temporibus aut ab his: eorum hoc genus videntur etyma.

  Fatur is qui primum homo significabilem ore mittit vocem. Ab eo, ante quam ita faciant, pueri dicuntur infantes; cum id faciunt, iam fari; cum hoc vocabulum, tum a similitudine vocis pueri fariolus ac fatuus dictum. Ab hoc tempora quod tum pueris constituant Parcae fando, dictum fatum et res fatales. Ab hac eadem voce qui facile fantur facundi dicti, et qui futura praedivinando soleant fari fatidici; dicti idem vaticinari, quod vesana mente faciunt: sed de hoc post erit usurpandum, cum de poetis dicemus.

  Hinc fasti dies, quibus verba certa legitima sine piaculo praetoribus licet fari; ab hoc nefasti, quibus diebus ea fari ius non est et, si fati sunt, piaculum faciunt. Hinc effata dicuntur, qui augures finem auspiciorum caelestum extra urbem agris sunt effati ut esset; hinc effari templa dicuntur: ab auguribus effantur qui in his fines sunt.

  Hinc fana nominata, quod pontifices in sacrando fati sint finem; hinc profanum, quod est ante fanum coniunctum fano; hinc profanatum quid in sacrificio atque Herculi decuma appellata ab eo est quod sacrificio quodam fanatur, id est ut fani lege fit. Id dicitur polluctum, quod a porriciendo est fictum: cum enim ex mercibus libamenta porrecta sunt Herculi in aram, tum polluctum est, ut cum profanatum dicitur, id est proinde ut sit fani factum: itaque ibi olim in fano consumebatur omne quod profanatum erat, ut etiam nunc fit quod praetor urbanus quotannis facit, cum Herculi immolat publice iuvencam.

  Ab eodem verbo fari fabulae, ut tragoediae et comoediae, dictae. Hinc fassi ac confessi, qui fati id quod ab is quaesitum. Hinc professi; hinc fama et famosi. Ab eodem falli, sed et falsum et fallacia, quae propterea, quod fando quem decipit ac contra quam dixit facit. Itaque si quis re fallit, in hoc non proprio nomine fallacia, sed tralaticio, ut a pede nostro pes lecti ac betae. Hinc etiam famigerabile et sic compositicia alia item ut declinata multa, in quo et Fatuus et Fatuae.

  Loqui ab loco dictum. Quod qui primo dicitur iam fari vocabula et reliqua verba dicit ante quam suo quique loco ea dicere potest, hunc Chrysippus negat loqui: quare ut imago hominis non sit homo sic in corvis, cornicibus, pueris primitus incipientibus fari verba non esse verba, quod non loquantur. Igitur is loquitur, qui suo loco quodque verbum sciens ponit, et is tum prolocutus, quom in animo quod habuit extulit loquendo.

  Hinc dicuntur eloqui ac reloqui in fanis Sabinis, e cella dei qui loquuntur. Hinc dictus loquax, qui nimium loqueretur; hinc eloquens, qui copiose loquitur; hinc colloquium, cum veniunt in unum locum loquendi causa; hinc adlocutum mulieres ire aiunt, cum eunt ad aliquam locutum consolandi causa; hinc quidam loquelam dixerunt verbum quod in loquendo efferimus. Concinne loqui dictum a concinere, ubi inter se conveniunt partes ita ut inter se concinant aliud alii.

  Pronuntiare dictum a pro et nuntiare; pro idem valet quod ante, ut in hoc: proludit. Ideo actores pronuntiare dicuntur, quod in proscaenio enuntiant poetae cogitata, quod maxime tum dicitur proprie, novam fabulam cum agunt. Nuntius enim est a novis rebus nominatus, quod a verbo Graeco potest declinatum; ab eo itaque Neapolis illorum Novapolis ab antiquis vocitata nostris.

  A quo etiam extremum novissimum quoque dici coeptum volgo, quod mea memoria ut Aelius sic senes aliquot, nimium novum verbum quod esset, vitabant; cuius origo, ut a vetere vetustius ac veterrimum, sic ab novo declinatum novius et novissimum, quod extremum. Sic ab eadem origine novitas et novicius et novalis in agro et “sub Novis” dicta pars in Foro aedificiorum, quod vocabulum ei pervetustum, ut Novae Viae, quae via iam diu vetus.

  Ab eo quoque potest dictum nominare, quod res novae in usum quom additae erant, quibus eas novissent, nomina ponebant. Ab eo nuncupare, quod tunc pro civitate vota nova suscipiuntur. Nuncupare nominare valere apparet in legibus, ubi “nuncupatae pecuniae” sunt scriptae; item in Choro in quo est:

  Aenea! — Quis is est qui meum nomen nuncupat?

  Item in Medo:

  Quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti nomine?

  Dico originem habet Graecam, quod Graeci deiknyo. Hinc etiam dicare, ut ait, Ennius:

  Dico VI hunc dicare circum metulas.

  Hinc iudicare, quod tunc ius dicatur; hinc iudex, quod ius dicat accepta potestate; hinc dedicat, id est quibusdam verbis dicendo finit: sic, enim aedis sacra a magistratu pontifice praeeunte, dicendo dedicatur. Hinc, ab dicendo, indicium; hinc illa: indicit bellum, indixit funus, prodixit diem, addixit iudicium; hinc appellatum dictum in mimo, ac dictiosus; hinc in manipulis castrensibus dicta ab ducibus; hinc dictata in ludo; hinc dictator magister populi, quod is a consule debet dici; hinc antiqua illa addici numo et dicis causa et addictus.

  Si dico quid sciens nescienti, quod ei quod ignoravit trado, hinc doceo declinatum vel quod cum docemus dicimus vel quod qui docentur inducuntur in id quod docentur. Ab eo quod scit ducere qui est dux aut ductor; hinc doctor qui ita inducit, ut doceat. Ab ducendo docere disciplina discere litteris commutatis paucis. Ab eodem principio documenta, quae exempla docendi causa dicuntur.

  Disputatio et computatio e propositione putandi, quod valet purum facere; ideo antiqui purum putum appellarunt; ideo putator, quod arbores puras facit; ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura: sic is sermo in quo pure disponuntur verba, ne sit confusus atque ut diluceat, dicitur disputare.

  Quod dicimus disserit item translaticio aeque ex agris verbo: nam ut holitor disserit in areas sui cuiusque generis res, sic in oratione qui facit, disertus. Sermo, opinor, est a serie, unde serta; etiam in vestimento sartum, quod comprehensum: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero coniuncta. Sic conserere manum dicimur cum hoste; sic ex iure manum consertum vocare; hinc adserere manu in libertatem cum prendimus. Sic augures dicunt:

  Si mihi auctor es verbenam manu asserere, dicito consortes.

  Hinc etiam, a quo ipsi consortes, sors; hinc etiam sortes, quod in his iuncta tempora cum hominibus ac rebus; ab his sortilegi; ab hoc pecunia quae in faenore sors est, impendium quod inter se iungit.

  Legere dictum, quod leguntur ab oculis litterae; ideo etiam legati, quod ut publice mittantur leguntur. Item ab legendo leguli, qui oleam aut qui uvas legunt; hinc legumina in frugibus variis; etiam leges, quae lectae et ad populum latae quas observet. Hinc legitima et collegae, qui una lecti, et qui in eorum locum suppositi, sublecti; additi allecti et collecta, quae ex pluribus locis in unum lecta. Ab legendo ligna quoque, quod ea caduca legebantur in agro quibus in focum uterentur. Indidem ab legendo legio et diligens et dilectus.
>
  Murmurari a similitudine sonitus dictus, qui ita leviter loquitur, ut magis e sono id facere quam ut intellegatur videatur. Hinc etiam poetae

  Murmurantia litora.

  Similiter fremere, gemere, clamare, crepare ab similitudine vocis sonitus dicta. Hinc illa

  Arma sonant, fremor oritur;

  hinc

  Nihil me increpitando commoves.

  Vicina horum quiritare, iubilare. Quiritare dicitur is qui Quiritum fidem clamans inplorat. Quirites a Curensibus; ab his cum Tatio rege in societatem venerunt civitatis. Ut quiritare urbanorum, sic iubilare rusticorum: itaque hos imitans Aprissius ait:

  Io bucco! — Quis me iubilat?

  Vicinus tuus antiquus.

  Sic triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per Urbem in Capitolium eunti “Io triumphe”; id a thriamboi ac Graeco Liberi cognomento potest dictum.

  Spondere est dicere spondeo, a sponte: nam id idem valet et a voluntate. Itaque Lucilius scribit de Cretaea, cum ad se cubitum venerit sua voluntate, sponte ipsam suapte adductam, ut tunicam et cetera reiceret. Eandem uoluntatem Terentius significat, cum ait satius esse

  Sua sponte recte facere quam alieno metu.

  Ab eadem sponte, a qua dictum spondere, declinatum despondet et respondet et desponsor et sponsa, item sic alia. Spondet enim qui dicit a sua sponte “spondeo”; qui spopondit, est sponsor; qui idem ut faciat obligatur sponsu, consponsus.

  Hoc Naevius significat cum ait “consponsi.” Si spondebatur pecunia aut filia nuptiarum causa, appellabatur et pecunia et quae desponsa erat sponsa; quae pecunia inter se contra sponsu rogata erat, dicta sponsio; cui desponsa quae erat, sponsus; quo die sponsum erat, sponsalis.

  Qui spoponderat filiam, despondisse dicebant, quod de sponte eius, id est de voluntate, exierat: non enim si volebat, dabat, quod sponsu erat alligatus: nam ut in comoediis vides dici:

  Sponden tuam gnatam filio uxorem meo?

  Quod tum et praetorium ius ad legem et censorium iudicium ad aequum existimabatur. Sic despondisse animum quoque dicitur, ut despondisse filiam, quod suae spontis statuerat finem.

 

‹ Prev