Book Read Free

Delphi Complete Works of Varro

Page 82

by Marcus Terentius Varro


  intempesta nox dicta ab tempestate, tempestas ab tempore; nox intempesta, quo tempore nihil agitur.

  Quid noctis videtur? — in altisono

  Caeli clipeo temo superat

  Stellas sublimen agens etiam

  Atque etiam noctis iter.

  Hic multam noctem ostendere volt a temonis motu; sed temo unde et cur dicatur latet. Arbitror antiquos rusticos primum notasse quaedam in caelo signa, quae praeter alia erant insignia atque ad aliquem usum, ut culturae tempus, designandum convenire animadvertebantur.

  Eius signa sunt, quod has septem stellas Graeci ut Homerus vocant hamaxan, et propinquum eius signum booten, nostri eas septem stellas triones et temonem et prope eas axem: triones enim et boves appellantur a bubulcis etiam nunc, maxime cum arant terram; e quis ut dicti

  Valentes glebarii,

  qui facile proscindunt glebas, sic omnes qui terram arabant a terra terriones, unde triones ut dicerentur E detrito.

  Temo dictus a tenendo: is enim continet iugum et plaustrum, appellatum a parte totum, ut multa. Possunt triones dicti, VII quod ita sitae stellae, ut ternae trigona faciant.

  Aliquod lumen — iubarne? — in caelo cerno.

  Iubar dicitur stella Lucifer, quae in summo quod habet lumen diffusum, ut leo in capite iubam. Huius ortus significat circiter esse extremam noctem. Itaque ait Pacuius:

  Exorto iubare, noctis decurso itinere.

  Apud Plautum in Parasito Pigro:

  Inde hic bene potus, primulo crepusculo.

  Crepusculum ab Sabinis, et id dubium tempus noctis an diei sit. Itaque in Condalio est:

  Tam crepusculo, ferae ut amant, lampades accendite.

  Ideo dubiae res creperae dictae.

  In Trinummo:

  Concubium sit noctis priusquam ad postremum perveneris.

  Concubium a concubitu dormiendi causa dictum.

  In Asinaria:

  Videbitur, factum volo: redito conticinio.

  Putem a conticiscendo conticinium sive, ut Opillus scribit, ab eo cum conticuerunt homines.

  V.

  Nunc de his rebus quae assignificant aliquod tempus, cum dicuntur aut fiunt, dicam.

  Apud Accium:

  Reciproca tendens nervo equino concita

  Tela.

  Reciproca est cum unde quid profectum redit eo; ab recipere reciprocare fictum, aut quod poscere procare dictum.

  Apud Plautum:

  Ut transversus, non proversus cedit quasi cancer solet.

  Proversus dicitur ab eo qui in id quod est ante, est versus, et ideo qui exit in vestibulum, quod est ante domum, prodire et procedere; quod cum leno non faceret, sed secundum parietem transversus iret, dixit “ut transversus cedit quasi cancer, non proversus ut homo.”

  Apud Ennium:

  Andromachae nomen qui indidit, recte indidit.

  Item:

  Quapropter Parim pastores nunc Alexandrum vocant.

  Imitari dum voluit, Euripiden et ponere etymon, est lapsus; nam Euripides quod Graeca posuit, etyma sunt aperta. Ille ait ideo nomen additum Andromachae, quod andri machetai: hoc Ennium, quis potest intellegere in versu significare

  Andromachae nomen qui indidit, recte indidit,

  aut Alexandrum ab eo appellatum in Graecia qui Paris fuisset, a quo Herculem quoque cognominatum alexikakon, ab eo quod defensor esset hominum?

  Apud Accium:

  Iamque Auroram rutilare procul

  Cerno.

  Aurora dicitur ante solis ortum, ab eo quod ab igni solis tum aureo aer aurescit. Quod addit rutilare, est ab eodem colore: aurei enim rutili, et inde etiam mulieres valde rufae rutilae dictae.

  Apud Terentium:

  Scortatur, potat, olet unguenta de meo.

  Scortari est saepius meretriculam ducere, quae dicta a pelle: id enim non solum antiqui dicebant scortum, sed etiam nunc dicimus scortea ea quae e corio ac pellibus sunt facta; in aliquot sacris ac sacellis scriptum habemus:

  Ne quod scorteum adhibeatur,

  ideo ne morticinum quid adsit. In Atellanis licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam.

  Apud Accium:

  Multis nomen

  Vestrum numenque ciendo.

  Numen dicunt esse imperium, dictum ab nutu, quod cuius nutu omnia sunt, eius imperium maximum esse videatur: itaque in Iove hoc et Homerus et Accius aliquotiens.

  Apud Plautum:

  Nisi unum: epityrum estur insane bene.

  Epityrum vocabulum est cibi, quo frequentius Sicilia quam Italia usa. Id vehementer cum vellet dicere edi, dixit insane, quod insani omnia faciunt vehementer.

  Apud Pacuium:

  Flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris

  Commota.

  Lymphata dicta a lympha; lympha a Nympha, ut quod apud Graecos Thetis, apud Ennium:

  Thelis illi mater.

  In Graecia commota mente quos nympholeptous, appellant, ab eo lymphatos dixerunt nostri. Bacchi, qui et Liber, cuius comites a Baccho Bacchae, et vinum in Hispania bacca.

  Origo in his omnibus Graeca, ut quod apud Pacuium:

  Alcyonis ritu litus pervolgans feror.

  Haec enim avis nunc Graece dicitur halkyon, nostri alcedo; haec hieme quod pullos dicitur tranquillo mari facere, eos dies alcyonia appellant. Quod est in versu “alcyonis ritu,” id est eius instituto, ut cum haruspex praecipit, ut suo quique ritu sacrificium faciat, et nos dicimus XV viros Graeco ritu sacra, non Romano facere. Quod enim fit rite, id ratum ac rectum est; ab eo Accius

  rite perfectis sacris

  recte volt accipi.

  Apud Ennium:

  Si voles advortere animum, comiter monstrabitur.

  Comiter hilare ac lubenter, cuius origo Graeca komos, inde comissatio Latine dicta et in Graecia, ut quidam scribunt, komoidia.

  Apud Atilium:

  Cape, caede, Lyde, come, condi.

  Cape, unde accipe; sed hoc in proximo libro retractandum.

  Apud Pacuium:

  Nulla res

  Neque cicurare neque mederi potis est neque rem

  reficere.

  Cicurare, mansuefacere: quod enim a fero discretum, id dicitur cicur, et ideo dictum

  cicur ingenium optineo

  mansuetum; a quo Veturii quoque nobiles cognominati Cicurini. Natum a cicco cicur videtur; ciccum dicebant membranam tenuem, quae est ut in malo Punico discrimen; a quo etiam Plautus dicit:

  Quod volt demensum, ciccum non interduo.

  Apud Naevium:

  Circumveniri videor ferme iniuria.

  Ferme dicitur quod nunc fere; utrumque dictum a ferendo, quod id quod fertur est in motu atque adventat.

  Apud Plautum:

  Euax, iurgio uxorem tandem abegi a ianua.

  Euax verbum nihil significat, sed effutitum naturaliter est, ut apud Ennium:

  Hahae,

  Ipse clipeus cecidit;

  apud Ennium:

  Eu, mea puella, e spe quidem id successit, tibi;

  apud Pompilium:

  Heu, qua me causa, Fortuna, infeste premis?

  Quod ait iurgio, id est litibus: itaque quibus res erat in controversia, ea vocabatur lis: ideo in actionibus videmus dici

  quam rem sive litem dicere oportet.

  Ex quo licet uidere iurgare esse ab iure dictum, cum quis iure litigaret; ab quo obiurgat is qui id facit iuste.

  Apud Lucilium:

  Atque aliquot sibi si ab rebus clepsere foro qui.

  Clepsere dixit, unde etiam alii clepere, id est corripere, quorum origo a clam, ut sit dictum clapere, unde clepere E ex A commutato, ut multa. Potest vel a Graeco dictum kleptein clepere.

  Apud Matium:

  Corpora Graiorum maerebat, mandier igni.

  Dictum mandier a mandendo, unde manducari, a quo et in Atellanis Dossenum vocant Manducum.

  Apud Matium:

  Obscaeni interpres funestique ominis auctor.

  Obscaenum dictum ab scaena; eam, ut Graeci, et Accius scribit scenam. In pluribus verbis A ante E alii ponunt, alii non, ut quod partim dicunt scaeptrum, partim sceptrum, alii Plauti Faeneratricem
, alii Feneratricem; sic faenisicia ac fenisicia, ac rustici pappum Mesium, non Maesium, a quo Lucilius scribit:

  Cecilius pretor ne rusticus fiat.

  Quare turpe ideo obscaenum, quod nisi in scaena, palam dici non debet.

  Potest vel ab eo quod pueris turpicula res in collo quaedam suspenditur, ne quid obsit, bonae, scaevae causa scaevola appellata. Ea dicta ab scaeva, id est sinistra, quod quae sinistra sunt bona auspicia existimantur; a quo dicitur comitia aliudve quid, sicut dixi, scaeva fieri avi, sinistra quae nunc est. Id a Graeco est, quod hi sinistram vocant scaian; quare, quod dixi, obscaenum omen est omen turpe; quod unde id dicitur os, osmen, e quo S extritum.

  Apud Plautum:

  Quia ego antehac te amavi et mihi amicam esse

  crevi.

  Crevi valet constitui: itaque heres cum constituit se heredem esse, dicitur cernere, et cum id fecit, crevisse.

  Apud eundem quod est:

  Mi frequentem operam dedistis,

  valet assiduam: itaque qui adest assiduus fere et quom oportet, is frequens, cui infrequens opponi solet. Itaque illud quod eaedem mulierculae dicunt:

  Pol isto quidem nos pretio facile

  Optanti est frequentare:

  Ita in prandio nos lepide ac nitide

  Accepisti,

  apparet dicere: facile est curare ut adsidue adsimus, cum tam bene nos accipias.

  Apud Ennium:

  Decretum est stare atque fodari corpora telis.

  Hoc verbum Ennii dictum a fodiendo, a quo fossa.

  Apud Ennium:

  Vocibus concide, fac si musset obrutum.

  Mussare dictum, quod muti non amplius quam my dicunt; a quo idem dicit id quod minimum est:

  Neque, ut aiunt, my facere audent.

  Apud Pacuium:

  Di monerint meliora atque amentiam auerruncassint

  tuam.

  Ab avertendo averruncare, ut deus qui in eis rebus praeest Averruncus. Itaque ab eo precari solent, ut pericula avertat.

  In Aulularia:

  Pipulo te differam ante aedis,

  id est convicio, declinatum a pipatu pullorum. Multa ab animalium vocibus tralata in homines, partim quae sunt aperta, partim obscura; perspicua, ut Ennii:

  Animus cum pectore latrat.

  Plauti:

  Gannit odiosus omni totae familiae.

  Caecilii:

  Tantum rem dibalare ut pro nilo habuerit

  Lucilii:

  Haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit.

  Eiusdem:

  Quantum hinnitum atque equitatum.

  Minus aperta, ut Porcii ab lupo:

  Volitare ululantis.

  Ennii a vitulo:

  Tibicina maximo labore mugit.

  Eiusdem a bove:

  Clamore bovantes.

  Eiusdem a leone:

  Pausam fecere fremendi.

  Eiusdem ab haedo:

  Clamor ad caelum volvendus per aethera vagit.

  Suei a merula:

  Frendit e fronde et fritinnit suaviter.

  Macci in Casina, a fringuilla:

  Quid fringuttis? Quid istuc tam cupide cupis?

  Suei a volucribus:

  Ita tradet aeque in rem neque in

  Iudicium Aesopi nec theatri trittiles.

  In Colace:

  Nexum * * *

  Nexum Manilius scribit omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia; Mucius, quae per aes et libram fiant ut obligentur, praeter quom mancipio detur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaeritur: nam id aes quod obligatur per libram neque suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in servitutem pro pecunia quam debebat nectebat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. Hoc C. Poetelio Libone Visolo dictatore sublatum ne fieret, et omnes qui Bonam Copiam iurarunt, ne essent nexi dissoluti.

  In Casina:

  Sine amet, sine quod lubet id faciat,

  Quando tibi domi nihil delicuum est.

  Dictum ab eo, quod ad deliquandum non sunt, ut turbida quae sunt deliquantur, ut liquida fiant. Aurelius scribit delicuum esse ab liquido: Claudius ab eliquato. Si quis alterutrum sequi malet, habebit auctorem.

  Apud Atilium:

  Per laetitiam liquitur

  Animus.

  Ab liquando liquitur fictum.

  VI.

  Multa apud poetas reliqua esse verba quorum origines possint dici, non dubito, ut apud Naevium in Aesiona mucro gladii “lingula” a lingua; in Clastidio “vitulantes” a Vitula; in Dolo “caperrata fronte” a caprae fronte; in Demetrio “persibus” a perite: itaque sub hoc glossema “callide” subscribunt; in Lampadione “protinam” a protinus, continuitatem significans; in Nagidone “clucidatus” suavis, tametsi a magistris accepimus mansuetum; in Romulo “consponsus” contra sponsum rogatus; in Stigmatia “praebia” a praebendo, ut sit tutus, quod sint remedia in collo pueris; in Technico “confictant” a conficto convenire dictum;

  In Tarentilla “praelucidum” a luce, illustre; in Tunicularia:

  ecbolicas aulas quassant

  quae eiciuntur, a Graeco verbo ekbole dictum; in Bello Punico:

  nec satis sardare

  ab serare dictum, id est aperire; hinc etiam sera, qua remota fores panduntur.

  VII.

  Sed quod vereor ne plures sint futuri qui de hoc genere me quod nimium multa scripserim reprehendant quam quod reliquerim quaedam accusent, ideo potius iam reprimendum quam procudendum puto esse volumen: nemo reprensus qui e segete ad spicilegium reliquit stipulam. Quare institutis sex libris, quemadmodum rebus Latina nomina essent imposita ad usum nostrum:

  e quis tris scripsi Po. Septumio qui mihi fuit quaestor, tris tibi, quorum hic est tertius, priores de disciplina verborum originis, posteriores de verborum originibus. In illis, qui ante sunt, in primo volumine est quae dicantur, cur etymologike neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae.

  In secundis tribus quos ad te misi item generatim discretis, primum in quo sunt origines verborum locorum et earum rerum quae in locis esse solent, secundum quibus vocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt, tertius hic, in quo a poetis item sumpta ut illa quae dixi in duobus libris soluta oratione. Quocirca quoniam omnis operis de Lingua Latina tris feci partis, primo quemadmodum vocabula imposita essent rebus, secundo quemadmodum ea in casus declinarentur, tertio quemadmodum coniungerentur, prima parte perpetrata, ut secundam ordiri possim, huic libro faciam finem.

  LIBER VIII

  Quae Dicantur Cur Non Sit Analogia

  I.

  Quom oratio natura tripertita esset, ut superioribus libris ostendi cuius prima pars, quemadmodum vocabula rebus essent imposita, secunda, quo pacto de his declinata in discrimina ierint, tertia, ut ea inter se ratione coniuncta sententiam efferant, prima parte exposita de secunda incipiam hinc. Ut propago omnis natura secunda, quod prius illud rectum, unde ea, sic declinata: itaque declinatur in verbis: rectum homo, obliquum hominis, quod declinatum a recto.

  De huiuscemodi, multiplici natura discriminum causae sunt hae, cur et quo et quemadmodum in loquendo declinata sunt verba. De quibus duo prima duabus causis percurram breviter, quod et tum, cum de copia verborum scribam, erit retractandum et quod de tribus tertium quod est habet suas permultas ac magnas partes.

  II.

  Declinatio inducta in sermones non solum Latinos, sed omnium hominum utili et necessaria de causa: nisi enim ita esset factum, neque discere tantum numerum verborum possemus (infinitae enim sunt naturae in quas ea declinantur) neque quae didicissemus ex his, quae inter se rerum cognatio esset, appareret. At nunc ideo videmus, quod simile est, quod propagatum: legi cum de lego, declinatum est, duo simul apparent, quodam modo eadem dici et non eodem tempore factum; at si verbi gratia alterum horum diceretur Priamus, alterum Hecuba, nullam unitatem adsignificaret, quae apparet in lego et legi et in Priamus Priamo.

  Ut in hominibus quaedam sunt agnationes ac gentilitates, sic in verbis: ut enim ab Aemilio homines orti Aemilii ac gentiles, sic ab Aemilii nomi
ne declinatae voces in gentilitate nominali: ab eo enim, quod est impositum recto casu Aemilius, orta Aemilii, Aemilium, Aemilios, Aemiliorum et sic reliquae eiusdem quae sunt stirpis.

  Duo igitur omnino verborum principia, impositio et declinatio, alterum ut fons, alterum ut rivus. Impositicia nomina esse voluerunt quam paucissima, quo citius ediscere possent, declinata quam plurima, quo facilius omnes quibus ad usum opus esset dicerent.

  Ad illud genus, quod prius, historia opus est: nisi discendo, enim aliter id non pervenit ad nos; ad reliquum genus, quod posterius, ars: ad quam opus est paucis praeceptis quae sunt brevia. Qua enim ratione in uno vocabulo declinare didiceris, in infinito numero nominum uti possis: itaque novis nominibus allatis in consuetudinem sine dubitatione eorum declinatus statim omnis dicit populus; etiam novicii servi empti in magna familia cito omnium conservorum nomina recto casu accepto in reliquos obliquos declinant.

  Qui si non numquam offendunt, non est mirum: et enim illi qui primi nomina imposuerunt rebus fortasse an in quibusdam sint lapsi: voluisse enim putantur singularis res notare, ut ex his in multitudinem declinaretur, ab homine homines; sic mares liberos voluisse notari, ut ex his feminae declinarentur, ut est ab Terentio Terentia; sic in recto casu quas imponerent voces, ut illinc essent futurae quo declinarentur: sed haec in omnibus tenere nequisse, quod et unae et binae dicuntur scopae, et mas et femina aquila, et recto et obliquo vocabulo vis.

  Cur haec non tam sint in culpa quam putant, pleraque solvere non difficile, sed nunc non necesse: non enim qui potuerint adsequi sed qui voluerint, ad hoc quod propositum refert, quod nihilo minus, declinari potest ab eo quod imposuerunt, scopae scoparum, quam si imposuissent scopa, ab eo scopae, sic alia.

  III.

  Causa, inquam, cur eas ab impositis nominibus declinarint, quam ostendi; sequitur, in quas voluerint, declinari aut noluerint, ut generatim ac summatim item informem. Duo enim genera verborum, unum fecundum, quod declinando multas ex se parit disparilis formas, ut est lego legi legam, sic alia, alterum genus sterile, quod ex se parit nihil, ut est et iam vix cras magis cur.

  Quarum rerum usus erat simplex, simplex ibi etiam vocabuli declinatus, ut in qua domo unus servus, uno servili opust nomine, in qua multi, pluribus. Igitur et in his rebus quae sunt nomina, quod discrimina vocis plura, propagines plures, et in his rebus quae copulae sunt ac iungunt verba, quod non opus fuit declinari in plura, fere singula sunt: uno enim loro alligare possis vel hominem vel equum vel aliud quod, quicquid est quod cum altero potest colligari. Sic quod dicimus in loquendo “Consul fuit Tullius et Antonius,” eodem illo “et” omnis binos consules colligare, possumus, vel dicam amplius, omnia nomina, atque adeo etiam omnia verba, cum fulmentum ex una syllaba illud “et” maneat unum. Quare duce natura factumst, quae imposita essent vocabula rebus, ne ab omnibus his declinatus putaremus.

 

‹ Prev