Complete Works of Plautus
Page 134
vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
Lys.
St, táce parumper.
Ol.
Quid vis?
Lys.
Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
nunc nos conlatis signis depugnabimus.
Cleostrata
Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
Chalinvs
Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
Cleost.
Credo ecastor velle.
Chal.
At pol ego hau credo, sed certo scio.
Lys.
Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
5 quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
sequere. quid vos agitis?
Chal.
Adsunt quae imperavisti omnia:
uxor, sortes, situla atque egomet.
Ol.
Te uno adest plus quam ego volo.
Chal.
Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,
fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
L.
10 Tace, Chaline.
Ch.
Comprime istum.
Ol.
Immo istunc, qui didicit dare.
Lys.
Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.
atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.
Cleost.
Tibi daretur illa?
Lys.
Mihi enim — ah, non id volui dicere:
15 dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio — perperam
iam dudum hercle fabulor.
Cleost.
Pol tu quidem, atque etiam facis.
Lys.
Huic — immo hercle mihi — vah, tandem redii vix veram in viam.
Cleost.
Per pol saepe peccas.
Lys.
Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.
Cleost.
Quid est?
Lys.
20 Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico
gratiam facias.
Cleost.
At pol ego néque facio neque censeo.
Lys.
Tum igitur ego sortis utrimque ... iam.
Cleost.
Quis votat?
Lys.
Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.
postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
25 sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
vide quid scriptum est.
O.
Vnum.
Ch.
Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.
Lys.
Accipe hanc sis.
Chal.
Cedo. mane, unum venit in mentem modo:
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.
Lys.
Verbero,
men te censes esse?
Cleost.
Nulla est. habe quietum animum modo.
Chal.
30 Quod bonum atque fortunatum sit mihi —
Ol.
Magnum malum
tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
Chal.
Quid tu id curas?
Ol.
Quia enim metuo, né in aqua summa natet.
Lys.
†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.
35 uxor, aequa.
Ol.
Noli uxori credere.
Lys.
Habe animum bonum.
Ol.
Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.
Lys.
Tace.
Ol.
Taceo. deos quaeso —
Chal.
Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
Ol.
Mihi ut sortito eveniat —
Chal.
Vt quidem hercle pedibus pendeas.
Ol.
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Chal.
40 Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Ol.
Periisti.
L.
Animum advortite ambo.
O.
Taceo.
L.
Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
tibi permitto: tute sorti.
Ol.
Perdis me.
Chal.
Lucrum facit.
Cleost.
Bene facis.
Chal.
Deos quaeso — ut tua sors ex sitella effugerit.
Ol.
45 Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?
utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant
quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
Chal.
Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
Lys.
Hoc age sis, Olympio.
Ol.
Si hic litteratus me sinat.
Lys.
50 Quod bonum atque fortunatum mihi sit.
Ol.
Ita vero, et mihi.
Chal.
Non.
Ol.
Immo hercle.
Chal.
Immo mihi hercle.
Cleost.
Hic vincet, tu vives miser.
Lys.
Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
Ol.
Compressan palma an porrecta ferio?
Lys.
Age ut vis.
Ol.
Em tibi.
Cleost.
Quid tibi istunc tactio est.
Ol.
Quia Iuppiter iussit meus.
Cleost.
55 Feri malam, ut ille, rursum.
Ol.
Perii, pugnis caedor, Iuppiter.
Lys.
Quid tibi tactio hunc fuit?
Chal.
Quia iussit haec Iuno mea.
Lys.
Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
Cleost.
Tam huic loqui licere oportet quam isti.
Ol.
Cur omen mihi
vituperat?
Lys.
Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
Chal.
60 Temperi, postquam oppugnatum est os.
Lys.
Age, uxor, nunciam
sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.
perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit,
de labore pectus tundit.
Cleost.
Teneo sortem.
Lys.
Ecfer foras.
Ch.
Iamne mortuo’s?
Ol.
Ostende. mea haec est.
Ch.
Mala crux éast quidem.
Cleost.
65 Victus es, Chaline.
Lys.
Cum nos di iuvere, Olympio,
gaudeo.
Ol.
Pietate factum est mea atque maiorum meum.
Ly.
Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.
Cleost.
Faciam ut iubes.
Lys.
Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?
Cleost.
Scio.
L.
Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.
CL.
Licet. —
Lys.
70 Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.
O.
Numqu
id moror? —
Lys.
Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero. —
Chalinvs
Si nunc me suspendam, meam operam luserim
et praeter operam restim sumpti fecerim
et meis inimicis voluptatem creaverim.
quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen
5 sorti sum victus, Casina nubet vilico.
atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,
quam id expetivisse opere tam magno senem,
ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
ut illé trepidabat, ut festinabat miser;
10 ut sussultabat, postquam vicit vilicus.
attat, concedam huc, audio aperiri foris,
mei benevolentes atque amici prodeunt.
hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.
Olympio
Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
Lysidamvs
Ita fieri oportet.
Ol.
Factum et curatum dabo.
Lys.
Volui Chalinum, si domi esset, mittere
5 tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
Chal.
Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;
captandust horum clanculum sermo mihi.
nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
10 at candidatus cedit hic mastigia,
stimulorum loculi. protollo mortem mihi;
certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
Ol.
Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime
cupiebas, eius copiam feci tibi.
15 erit hodie tecum quod amas clam uxorem.
Lys.
Tace.
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra
ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.
Chal.
Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.†
Ol.
20 Ecquid amas nunc me?
Lys.
Immo edepol me quam te minus.
licetne amplecti te?
Chal.
Quid, amplecti?
Ol.
Licet.
Lys.
Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.
Ol.
Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
Chal.
Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:
25 eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,
facere atriensem voluerat sub ianua.
Ol.
Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
Lys.
Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
Chal.
Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:
30 solet hic barbatos sane sectari senex.
Lys.
Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam clam meam uxorem.
Chal.
Attatae,
nunc pol ego demum in rectam redii semitam.
hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.
Lys.
35 Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.
Ol.
Sine prius deduci. quid, malum, properas?
Lys.
Amo.
Ol.
At non opinor fieri hoc posse hodie.
Lys.
Potest,
siquidém cras censes te posse emitti manu.
Chal.
Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:
40 iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
Lys.
Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui; is mihi se locum dixit dare.
Ol.
Quid eius uxor? ubi erit?
Lys.
Lepide repperi.
45 mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;
ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;
tu rus uxorem duces: id rus hic erit
50 tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.
hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
satin docte?
Ol.
Astute.
Chal.
Age modo, fabricamini,
malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.
Lys.
Scin quid nunc facias?
Ol.
Loquere.
Lys.
Tene marsuppium,
55 abi atque obsona, propera, sed lepide volo,
molliculas escas, út ipsa mollicula est.
Ol.
Licet.
Lys.
Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,
hordeías.
Chal.
Immo triticeías, si sapis.
Lys.
Soleas.
Chal.
Qui quaeso potius quam sculponeas,
60 quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime?
Ol.
Vin lingulacas?
Lys.
Quid opust, quando uxor domi est?
ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.
Ol.
In re praesenti ex copia piscaria
consulere quid emam potero.
Lys.
Aéquom oras, abi.
65 argento parci nolo, obsonato ampliter.
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,
ut quod mandavi curet.
Ol.
Iamne abeo?
Lys.
Volo. —
Chal.
Tribus nón conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie comparem magnum malum
70 quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.
manifesto teneo in noxia inimicos meos.
sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros.
nostro omine it dies; iam victi vicimus.
75 ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,
ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,
quo id quoi paratum est ut paratum ne siet
sitque ei paratum quod paratum non erat. —
ACT III.
Lysidamvs
Núnc amici ánne inimici sís imago, Alcésime,
mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
cur amem me castigare, id ponito ad compendium,
‘cano capite’ ‘aetate aliena’ eo addito ad compendium,
5 ‘cui sit uxor’ id quoque illuc ponito ad compendium.
Alcesimvs
Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.
Lys.
Fac vacent aedes.
Alc.
Quin edepol servos, ancillas domo
certum est omnis mittere ad te.
Lys.
Oh, nimium scite scitus es.
sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas:
10 cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.
Alc.
Meminero.
Lys.
Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust.
cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero.
Alc.
Bene ambula.
Lys.
Fac habeant linguam tuae aedes.
A.
Quid ita?
L.
Cum veniam, vocent.
Alc.
Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis.
Lys.
15 Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?
sed tu cave in quaesitione mihi sis. —
A
lc.
Vsque adero domi. —
Cleostrata
Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,
ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam,
liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis
5 liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.
sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli,
meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
Alcesimvs
Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
10 quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.
sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.
Cleost.
Et tu, Alcesime.
ubi tua uxor?
Alc.
Intus illa te, si se arcessas, manet;
nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.
vin vocem?
Cleost.
Sine eam ... nolo si occupata est.
Alc.
Otium est.
Cleost.
15 Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.
Alc.
Non ornatis istic apud vos nuptias?
Cleost.
Orno et paro.
Alc.
Non ergo opus est adiutrice?
Cleost.
Satis domist. ubi nuptiae
fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube. —
Alc.
Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,
20 propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,
qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,
quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi
suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
25 verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,
si quid eius esset, esset mecum postulatio.
ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria. —
Cleost.
Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.
nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,
30 ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.
Lysidamvs
Stultitia magna est, mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
5 dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet
rogitare oportet prius et percontarier,
10 adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
Cleost.
Audivi ecastor cum malo magno tuo.
Lys.
15 Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
Cleost.