Book Read Free

Delphi Complete Works of Petronius

Page 74

by Petronius


  circumscripta mora properantes differat annos,

  quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo

  scorta placent fractique enerui corpore gressus

  et laxi crines et tot nova nomina vestis,

  quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris

  citrea mensa greges servorum ostrumque renidens,

  ponitur ac maculis imitatur vilius aurum

  quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum

  turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis

  praemia correptis miles vagus esurit armis.

  Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus

  ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis

  eruta litoribus vendunt conchylia cenas,

  ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda

  orbata est avibus, mutoque in litore tantum

  solae desertis adspirant frondibus aurae.

  Nec minor in Campo furor est, emptique Quirites

  ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.

  Venalis populus, venalis curia patrum:

  est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus

  exciderat, sparsisque opibus conversa potestas

  ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.

  Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est,

  qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.

  Namque — hoc dedecoris populo morumque ruina —

  non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas

  Romanumque decus. Quare tam perdita Roma

  ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.

  Praeterea gemino deprensam gurgite plebem

  faenoris inluvies ususque exederat aeris.

  Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus,

  sed veluti tabes tacitis concepta medullis

  intra membra furens curis latrantibus errat.

  Arma placent miseris, detritaque commoda luxu

  vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est.

  Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem

  quae poterant artes sana ratione movere,

  ni furor et bellum ferroque excita libido?

  [CXX] “Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes

  armorum strue diversa feralis Enyo.

  Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus,

  Iulius ingratam perfudit sanguine Romam,

  et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra,

  divisit cineres. Hos gloria reddit honores.

  Est locus exciso penitus demersus hiatu

  Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva,

  Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra

  qui furit effusus, funesto spargitur aestu.

  Non haec autumno tellus viret aut alit herbas

  caespite laetus ager, non verno persona cantu

  mollia discordi strepitu virgulta locuntur,

  sed chaos et nigro squalentia pumice saxa

  gaudent ferali circum tumulata cupressu.

  Has inter sedes Ditis pater extulit ora

  bustorum flammis et cana sparsa favilla,

  ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:

  ‘Rerum humanarum divinarumque potestas,

  Fors, cui nulla placet nimium secura potestas,

  quae nova semper amas et mox possessa relinquis,

  ecquid Romano sentis te pondere victam,

  nec posse ulterius perituram extollere molem?

  Ipsa suas vires odit Romana iuventus

  et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late

  luxuriam spoliorum et censum in damna furentem.

  Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt,

  expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis,

  et permutata rerum statione rebellant.

  En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit

  molibus insanis tellus, iam montibus haustis

  antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus,

  inferni manes caelum sperare fatentur.

  Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum,

  Romanosque cie, ac nostris da funera regnis.

  Iam pridem nullo perfundimus ora cruore,

  nec mea Tisiphone sitientis perluit artus,

  ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus

  extulit in lucem nutritas sanguine fruges.’

  [CXXI] “Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram

  conatus, rupto tellurem soluit hiatu.

  Tunc Fortuna levi defudit pectore voces:

  ‘O genitor, cui Cocyti penetralia parent,

  si modo vera mihi fas est impune profari,

  vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat

  pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas.

  Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi

  muneribusque meis irascor. Destruet istas

  idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi

  quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.

  Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos

  Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.

  Iam fragor armorum trepidantes personat aures,

  Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra,

  Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.

  Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum

  atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus

  sufficiet simulacra virum traducere cumba;

  classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,

  pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:

  ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.’

  [CXXII] “Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco

  intremuit nubes elisosque abscidit ignes.

  Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto,

  telluris pavitans fraternos palluit ictus.

  Continuo clades hominum venturaque damna

  auspiciis patuere deum. Namque ore cruento

  deformis Titan vultum caligine texit:

  civiles acies iam tum spirare putares.

  Parte alia plenos extinxit Cynthia vultus

  et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant

  verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim

  flumina per notas ibant morientia ripas.

  Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem

  sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur

  ignibus insolitis, et in aethera fulmina mittit.

  Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis

  umbrarum facies diro stridore minantur.

  Fax stellis comitata novis incendia ducit,

  sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.

  Haec ostenta brevi soluit deus. Exuit omnes

  quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore

  Gallica proiecit, civilia sustulit arma.

  “Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae

  descendunt rupes et se patiuntur adiri,

  est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura

  claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit.

  Caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti

  mansuescit radiis, non verni temporis aura,

  sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis:

  totum ferre potest umeris minitantibus orbem.

  Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto

  optavitque locum, summo de vertice montis

  Hesperiae campos late prospexit, et ambas

  intentans cum voce manus ad sidera dixit:

  ‘Iuppiter omnipotens, et tu, Saturnia tellus,

  armis laeta meis olimque onerata triumphis,

  testor ad has acies invitum arcessere Martem,

  invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor,

  pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tingo,

  dnm Gallos iterum Capitolia nostra petentes

  Alpibus excludo, vincendo certior exul.

  Sanguine Germano sexagintaque triumphis

  esse noce
ns coepi. Quamquam quos gloria terret,

  aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae

  ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.

  At reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram

  vinciet ignavus. Victores ite furentes,

  ite mei comites, et causam dicite ferro.

  Iamque omnes unum crimen vocat, omnibus una

  impendet clades. Reddenda est gratia vobis,

  non solus vici. Quare, quia poena tropaeis

  imminet, et sordes meruit victoria nostra,

  iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum

  et temptate manus. Certe mea causa peracta est:

  inter tot fortes armatus nescio vinci.’

  Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales

  omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.

  Nec non horrendi nemoris de parte sinistra

  insolitae voces flamma sonuere sequenti.

  Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe

  crevit, et aurato praecinxit fulgure vultus.

  [CXXIII] “Fortior ominibus movit Mavortia signa

  Caesar, et insolitos gressu prior occupat ausus.

  Prima quidem glacies et cana vincta pruina

  non pugnavit humus mitique horrore quievit.

  Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos

  et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,

  incalvere nives. Mox flumina montibus altis

  undabant modo nata, sed haec quoque — iussa putares —

  stabant, et vincta fluctus stupuere ruina,

  et paulo ante lues iam concidenda iacebat.

  Tum vero male fida prius vestigia lusit

  decepitque pedes; pariter turmaeque virique

  armaque congesta strue deplorata iacebant.

  Ecce etiam rigido concussae flamine nubes

  exonerabantur, nec rupti turbine venti

  derant, aut tumida confractum grandine caelum.

  Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,

  et concreta gelu ponti velut unda ruebat.

  Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli

  sidera, victa suis haerentia flumina ripis:

  nondum Caesar erat; sed magnam nixus in hastam

  horrida securis frangebat gressibus arva,

  qualis Caucasea decurrens arduus arce

  Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,

  cum se verticibus magni demisit Olympi

  et periturorum deiecit tela Gigantum.

  “Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,

  interea volucer molis conterrita pinnis

  Fama volat summique petit iuga celsa Palati,

  atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:

  iam classes fluitare mari totasque per Alpes

  fervere Germano perfusas sanguine turmas.

  Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella

  ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu

  pectora perque duas scinduntur territa causas.

  Huic fuga per terras, illi magis unda probatur,

  et patria pontus iam tutior. Est magis arma

  qui temptare velit fatisque iubentibus uti.

  Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse

  hos inter motus populus, miserable visu,

  quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.

  Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites

  rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.

  Ille manu pavida natos tenet, ille penates

  occultat gremio deploratumque relinquit

  limen, et absentem votis interficit hostem.

  Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,

  grandaevosque patres onerisque ignara iuventus.

  Id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum

  hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:

  ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster

  et pulsas evertit aquas, non arma ministris,

  non regumen prodest, ligat alter pondera pinus,

  alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:

  hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.

  Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus

  ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis

  et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem

  Iuppiter horruerat, quem tracto gurgite Pontus

  et veneratus erat submissa Bosporos unda,

  pro pudor! imperii deserto nomine fugit,

  ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.

  [CXXIV] “Ergo tanta lues divum quoque numina vidit

  consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem

  mitis turba deum terras exosa furentes

  deserit, atque hominum damnatum avertitur agmen.

  Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos

  abscondit galea victum caput, atque relicto

  orbe fugax Ditis petit implacabile regnum.

  Huic comes it submissa Fides, et crine soluto

  Iustitia, ac maerens lacera Concordia palla.

  At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,

  emergit late Ditis chorus, horrida Erinys,

  et Bellona minax, facibusque armata Megaera,

  Letumque, Insidiaeque, et lurida Mortis imago.

  Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,

  sanguineum late tollit caput, oraque mille

  vulneribus confossa cruenta casside velat;

  haeret detritus laevae Mavortius umbo

  innumerabilibus telis gravis, atque flagranti

  stipite dextra minax terris incendia portat.

  Sentit terra deos, mutataque sidera pondus

  quaesivere suum; namque omnis regia caeli

  in partes diducta ruit. Primumque Dione

  Caesaris acta sui ducit, comes additur illi

  Pallas, et ingentem quatiens Mavortius hastam.

  Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles

  excipit, ac totis similis Tirynthius actis.

  Intremuere tubae, ac scisso Discordia crine

  extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore

  concretus sanguis, contusaque lumina flebant,

  stabant aerati scabra rubigine dentes,

  tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,

  atque inter torto laceratam pectore vestem

  sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.

  Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,

  alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,

  unde omnes terras atque omnia litora posset

  aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,

  atque has erumpit furibundo pectore voces:

  ‘Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,

  sumite et in medias immittite lampadas urbes.

  Vincetur, quicumque latet; non femina cesset,

  non puer aut aevo iam desolata senectus;

  ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.

  Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,

  Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.

  Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,

  non frangis portas, non muris oppida solvis

  thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri

  Romanas arces? Epidamni moenia quaere,

  Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.’

  “Factum est in terris quicquid Discordia iussit.”

  Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Vbi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum. aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus haud dubie credentibus indicavimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpium congesserunt. <. . .>

  [CXXV] Dum haec magno tempore Crotone aguntur <. . .> et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statum, adeo ut suis iactaret neminem gratiae su
ae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram, putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et: “Quid, aiebam, si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit, totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit, et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus! quicquid meruerunt, semper expectant”. <. . .>

  [CXXVI] CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM: “Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia; quo incessus arte compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis ut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo; ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogites scio. Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive, quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeam. Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos. Arena aliquas accendit, aut perfusus pulvere mulio, aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea; usque ab orchestra quattuordecim transilit, et in extrema plebe quaerit quod diligat.”

  Itaque oratione blandissima plenus: “Rogo, inquam, numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post tam frigidum schema et: “Nolo, inquit, tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.

  Procedentibus deinde longius iocis rogavi ut in platanona produceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris, laterique meo applicat mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi. <. . .>

‹ Prev