Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 276

by Pliny the Elder


  haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo.

  defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna: palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.

  et rationem quidem defectus utriusque primus romani generis in vulgum extulit sulpicius gallus, qui consul cum m. marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam perses rex superatus a paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito volumine. apud graecos autem investigavit primus omnium thales milesius olympiadis xlviii anno quarto praedicto solis defectu, qui alyatte rege factus est urbis conditae anno clxx. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps. viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente - quo in metu fuisse stesichori et pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis - aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante - quo pavore ignarus causae nicias atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit - : macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita appellare placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat

  nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.

  defectus ccxxiii mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in xxx diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna deficeret utroque super terram conspicuo sidere. nam ut xv diebus utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus vespasianis patre iii. filio consulibus.

  lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra xiiii autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.

  errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus cxx stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso a partibus clxxx exortus vespertinos, iterumque in cxx ab alio latere appropinquantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur. martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a xc partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.

  haec est luminum occultationumque ratio, perplexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper. pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. igitur a terrae centro apsides altissimae sunt saturno in scorpione, iovi in virgine, marti in leone, soli in geminis, veneri in sagittario, mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, saturnus in librae parte vicesima, iuppiter cancri quinta decima, mars capricorni xxviii, sol arietis xviiii, venus piscium xxvii, mercurius virginis xv, luna tauri iii. tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum ae+ris oculis aestimantibus.

  huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus - tot enim sunt latitudinis - non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas. sol
deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis, martis stella quattuor mediis, iovis media et super eam duabus, saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.

  convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine, exortusque matutinos in initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem, minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas. quae cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimaeque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente, qua sustulerat in caelum e priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant, multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt. haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.

  primum igitur dicatur, cur veneris stella numquam longius xlvi partibus, mercurii xx ab sole abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.

  hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam, veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. veneris quindecies pluribus subit, rursus saturni et iovis duplicato degrediuntur, martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.

  multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere iovis sidere triquetro, raro admodum lx partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici - id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi lynceo - , non conparere in caelo saturni sidus et martis, cum plurimum, diebus clxx, iovis xxxvi aut, cum minimum, denis detractis diebus, veneris lxviiii aut, cum minimum, lii, mercuri xiii aut, cum plurimum, xvii.

  colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum ae+ra venere subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: saturno candidus, iovi clarus, marti igneus, lucifero candens, vesperi refulgens, mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur. namque modo multitudo conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.

  sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.

  latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit ae+re, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.

  intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam [cxxvi] stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et gallus sulpicius fuit noster.

  sed pythagoras interdum et musica ratione appellat tonum quantum absit a terra luna, ab ea ad mercurium dimidium spatii et ab eo ad veneris, a quo ad solem sescuplum, a sole ad martem tonum id est quantum ad lunam a terra, ab eo ad iovem dimidium et ab eo ad saturni, et inde sescuplum ad signiferum; ita septem tonis effici quam διὰ πασῶν ἁρμονίαν vocant, hoc est universitatem concentus; in ea saturnum dorio moveri phthongo, iovem phrygio et in reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.

  stadium xxv nostros efficit passus, hoc est pedes dcxxv. posidonius non minus xl stadior
um a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum liquidumque et inperturbatae lucis ae+ra, sed a turbido ad lunam viciens c milia stadiorum, inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem dcccc in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt prodita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura - id enim velle paene dementis otii est - , sed ut tantum aestimatio coniectanti constet animo. nam cum ccclx et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae. miror quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausique divinare solis ad terram spatia eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet. aegyptia ratio, quam petosiris et nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo xxxiii stadiis paulo amplius patere colligit, in saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad saturni circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.

 

‹ Prev