Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 281

by Pliny the Elder


  in urbe commagenes samosata stagnum est emittens limum - maltham vocant - flagrantem. cum quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros oppugnante lucullo: flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. similis est natura naphthae. ita appellatur circa babylonem et in austacenis parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus undecumque visam. ita ferunt a medea paelicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto. verum in montium miraculis ardet aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem terris denuntians: flagrat in phaselitis mons chimaera, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo cnidius ctesias tradit. eadem in lycia hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in bactris cophanti noctibus vertex. flagrat in medis et in sittacene confinio persidis, susis quidem ad turrim albam xv caminis, maximo eorum et interdiu, campus. babylone flagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudine, aethiopum iuxta hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens nymphaei crater, dira apolloniatis suis portendit, ut theopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et alias omni bitumine dilutius. sed quis haec miretur in medio mari hiera et lipara insulae aeoliae iuxta italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet incendio theon ochema dictum aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat!

  praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed naturales, scatent in nymphaeo exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas scantias, haec quidem invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia - viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus - ; exit in mutinensi agro statis volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, in agro sabino et sidicino unctum flagrare lapidem, in sallentino oppido gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in laciniae iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: trasimenum lacum arsisse totum; servio tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse, l. marcio in hispania interemptis scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo valerius antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturae festinat legentium animos per totum orbem veluti manu ducere.

  pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est ab india ad herculis columnas gadibus sacratas [30lxxxv]30 [lxxviii] p., ut artemidoro auctori placet, ut vero isidoro, [30xcviii]30 [xviii]. artemidorus adicit amplius a gadibus circuitu sacri promunturii ad promunturium artabrum, quo longissime frons procurrat hispaniae, [dccccxci] d. mensura currit duplici via: a gange amne ostioque eius, quo se in eoum oceanum effundit, per indiam parthyenenque ad myriandrum urbem syriae in issico sinu positam [30lii]30 [xv], inde proxima navigatione cyprum insulam, patara lyciae, rhodum, astypalaeam in carpathio mari insulam, taenarum laconicae, lilybaeum siciliae, caralim sardiniae [30xxi]30 [xiii], deinde gades [30xii]30 [l], quae mensura universa ab eoo mari efficit [30lxxxv]30 [lxxviii]. alia via, quae certior et iniri terreno maxime potest, a gange ad euphraten amnem [30li]30 [lxix], inde cappadociae mazaca [ccxliiii], inde per phrygiam, cariam, ephesum [ccccxcviiii], ab epheso per aegaeum pelagus delum [cc], isthmum [ccxii] d, inde terra et laconico mari et corinthiaco sinu patras peloponnesi [xc], leucadem [lxxxvii] d, corcyram totidem, acroceraunia [lxxxii] d, brundisium [lxxxvii] d, romam [ccclx], alpes usque ad scingomagum vicum [dxviiii], per galliam ad pyrenaeos montes illiberim [cccclxviii], ad oceanum et hispaniae oram [dcccxxxi], traiectu gadis [vii] d, quae mensura artemidori ratione [30lxxxix]30 [xlv] efficit.

  latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor, isidoro colligit [30liiii]30 [lxii], quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore aethiopici oceani, qua modo habitatur, ad meroen [dcxxv], inde alexandriam [30xii]30 [l], rhodum [dlxxxiiii], cnidum [lxxxvii] d, coum [xxv], samum [c], chium [xciiii], mytilenen [lxv], tenedum [cxix], sigeum promunturium [xii] d, os ponti [cccxii] d, carambin promunturium [cccl], os maeotis [cccxii] d, ostium tanais [cclxxv], qui cursus conpendiis maris brevior fieri potest [lxxix]. ab ostio tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa tanain sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus; isidorus adiecit [30xii]30 [l] usque ad thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam et a germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.

  de longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, cclii milium stadiorum prodidit, quae mensura romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus [xxvi]. alia dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis graecae maximum. melius hic fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram; esse eo stadiorum [xlii]. nec defuere geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse [cclii] stadiorum pronuntiarent.

  harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum [xii] terramque xcvi partem totius mundi facit.

  LIBER III

  hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere venia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat. ideo nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomenclatura quidem, s
ed mundi rerumque naturae.

  terrarum orbis universus in tres dividitur partes, europam, asiam, africam. origo ab occasu solis et gaditano freto, qua inrumpens oceanus atlanticus in maria interiora diffunditur. hinc intranti dextera africa est, laeva europa, inter has asia. termini amnes tanais et nilus. [xv] p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent, [v] in latitudinem, a vico mellaria hispaniae ad promunturium africae album, auctore turranio gracile iuxta genito. t. livius ac nepos cornelius latitudinis tradiderunt minus [vii] p., ubi vero plurumum, [x]: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, abila africae, europae calpe, laborum herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.

  primum ergo de europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam, in duas partes ab amne tanai ad gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a quo dictum est spatio atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quaecunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu lambit, europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor praecipuos sinus, quorum primus a calpe hispaniae extimo, ut dictum est, monte locros, bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur.

  in eo prima hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem baetica, mox a fine murgitano citerior eademque tarraconensis ad pyrenaei iuga. ulterior in duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem baeticae latere septentrionali praetenditur lusitania, amne ana discreta. ortus hic in laminitano agro citerioris hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens in atlanticum oceanum effunditur. tarraconensis autem, adfixa pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul ad gallicum oceanum hiberico a mari transversa se pandens, solorio monte et oretanis iugis carpetanisque et asturum a baetica atque lusitania distinguitur.

  baetica, a flumine mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. iuridici conventus ei iiii, gaditanus, cordubensis, astigitanus, hispalensis. oppida omnia numero clxxv, in iis coloniae viiii, municipia c. r. x, latio antiquitus donata xxvii, libertate vi, foedere iii, stipendiaria cxx. ex his digna memoratu aut latio sermone dictu facilia, a flumine ana litore oceani oppidum ossonoba, aestuaria cognominatum, inter confluentes luxiam et vrium, hareni montes, baetis fluvius, litus curense inflexo sinu, cuius ex adverso gadis inter insulas dicenda, promunturium iunonis, portus baesippo, oppidum baelo, mellaria, fretum ex atlantico mari, carteia, tartesos a graecis dicta, mons calpe. dein litore interno oppida barbesula cum fluvio, item salduba, oppidum suel, malaca cum fluvio foederatorum. dein maenuba cum fluvio, sexi cognomine firmum iulium, sel, abdara, murgi, baeticae finis. oram eam in universum originis poenorum existimavit m. agrippa; ab ana autem atlantico oceano obversa bastulorum turdulorumque est. in universam hispaniam M. Varro pervenisse hiberos et persas et phoenicas celtasque et poenos tradit. lusum enim liberi patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse lusitaniae et pana praefectum eius universae. at quae de hercule ac pyrene vel saturno traduntur fabulosa in primis arbitror.

  baetis, in tarraconensis provinciae non, ut aliqui dixere, mentesa oppido, sed tugiensi exoriens saltu - iuxta quem tader fluvius, qui carthaginiensem agrum rigat - , ilorci refugit scipionis rogum versusque in occasum oceanum atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert. baeticae primum ab ossigitania infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur oppidis.

  celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo segida quae augurina cognominatur, vlia quae fidentia, vrgao quae alba, ebora quae cerialis, iliberri quod florentini, ilipula quae laus, artigi quod iulienses, vesci quod faventia, singili, ategua, arialdunum, agla minor, baebro, castra vinaria, cisimbrium, hippo nova, ilurco, osca, oscua, sucaelo, vnditanum, tucci vetus, omnia bastetaniae vergentis ad mare. conventus vero cordubensis circa flumen ipsum ossigi quod cognominatur latonium, iliturgi quod forum iulium, ipra, isturgi quod triumphales, vcia et [xiiii] p. remotum in mediterraneo obulco quod pontificense appellatur, mox ripa, epora foederatorum, sacili martialium, onuba et dextra corduba colonia patricia cognomine, inde primum navigabili baete oppida carbula, detumo, fluvius singilis, eodem baetis latere incidens.

  oppida hispalensis conventus celti, axati, arua, canama, naeva, ilipa cognomine ilpa, italica et a laeva hispal colonia cognomine romulensis, ex adverso oppidum osset quod cognominatur iulia constantia, lucurgentum quod iuli genius, orippo, caura, siarum, fluvius maenuba, baeti et ipse a dextro latere infusus. at inter aestuaria baetis oppida nabrissa cognomine veneria et colobana, coloniae hasta quae regia dicitur et in mediterraneo asido quae caesarina.

  singilis fluvius, in baetim quo dictum est ordine inrumpens, astigitanam coloniam adluit, cognomine augustam firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae coloniae inmunes tucci quae cognominatur augusta gemella, ituci quae virtus iulia, vcubi quae claritas iulia, vrso quae genetiva vrbanorum, inter quae fuit munda, cum pompeio filio rapta; oppida libera astigi vetus, ostippo; stipendiaria callet, callicula, castra gemina, ilipula minor, marruca, sacrana, obulcula, oningi, sabora, ventippo. maenubam amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt olontigi, laelia, lastigi.

  quae autem regio a baete ad fluvium anam tendit extra praedicta, baeturia appellatur, in duas divisa partes totidemque gentes: celticos, qui lusitaniam attingunt, hispalensis conventus, turdulos, qui lusitaniam et tarraconensem accolunt, iura cordubam petunt. celticos a celtiberis ex lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae cognominibus in baetica distinguntur: seriae adicitur fama iulia, nertobrigae concordia iulia, segidae restituta iulia, contributa iulia vgultuniae, cum qua et curiga nunc est, lacimurgae constantia iulia, steresibus fortunales et callensibus aeneanici. praeter haec in celtica acinippo, arunda, arunci, turobriga, lastigi, salpesa, saepone, serippo. altera baeturia, quam diximus turdulorum et conventus cordubensis, habet oppida non ignobilia arsam, mellariam, mirobrigam reginam, sosintigi, sisaponem. gaditani conventus civium romanorum regina, latinorum laepia regia, carisa cognomine aurelia, vrgia cognominata castrum iulium, item caesaris salutariensis; stipendiaria besaro, belippo, barbesula, blacippo, baesippo, callet, cappa cum oleastro, iptuci, ibrona, lascuta, saguntia, saudo, vsaepo.

  longitudinem universam eius prodidit m. agrippa [cccclxxv] p., latitudinem [cclviii], sed cum termini carthaginem usque procederent: quae causa magnos errores conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis passibus. incubuere maria tam longo aevo, alibi processere litora, torsere se fluminum aut correxere flexus. praeterea aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita fit ut nulli duo concinant. baeticae longitudo nunc a castulonis oppidi fine gadis [ccl] et a murgi maritima ora [xxv] p. amplior, latitudo a carteia anam ora [ccxxxiiii] p. agrippam quidem in tanta viri diligentia praeterque in hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi spectandum propositurus esset, errasse quis credat et cum eo divum augustum is namque conplexam eum porticum ex destinatione et commentariis m. agrippae a sorore eius inchoatam peregit.

  citerioris hispaniae sicut conplurium provinciarum aliquantum vetus forma mutata est, utpote cum pompeius magnus tropaeis suis, quae statuebat in pyrenaeo, dccclxvi oppida ab alpibus ad fines hispaniae ulterioris in dicionem ab se redacta testatus sit. nunc universa provincia dividitur in conventus vii, carthaginiensem, tarraconensem, caesaraugustanum, cluniensem, asturum, lucensem, bracarum. accedunt insulae, quarum mentione seposita civitates provincia ipsa praeter contributas aliis ccxciii continet, oppida clxxviiii, in iis colonias xii, oppida civium romanorum xiii, latinorum veterum xviii, foederatorum unum, stipendiaria
cxxxv.

  primi in ora bastuli, post eos quo dicetur ordine intus recedentes mentesani, oretani et ad tagum carpetani, iuxta eos vaccaei, vettones et celtiberi arevaci. oppida orae proxima vrci adscriptumque baeticae baria, regio bastitania, mox deinde contestania, carthago nova colonia, cuius a promunturio, quod saturni vocatur, caesaream mauretaniae urbem [clxxxxvii] p. traiectus. reliqua in ora flumen tader, colonia inmunis ilici, unde ilicitanus sinus. in eam contribuuntur icositani. mox latinorum lucentum, dianium stipendiarium, sucro fluvius et quondam oppidum, contestaniae finis. regio edetania, amoeno praetendente se stagno, ad celtiberos recedens. valentia colonia [iii] p. a mari remota, flumen turium, et tantundem a mari saguntum civium romanorum, oppidum fide nobile, flumen vdiva. regio ilergaonum, hiberus amnis, navigabili commercio dives, ortus in cantabris haut procul oppido iuliobrica, per [ccccl] p. fluens, navium per [cclx] a vareia oppido capax, quem propter universam hispaniam graeci appellavere hiberiam. regio cessetania, flumen subi, colonia tarracon, scipionum opus, sicut carthago poenorum. regio ilergetum, oppidum subur, flumen rubricatum, a quo laeetani et indigetes. post eos quo dicetur ordine intus recedentes radice pyrenaei ausetani fitani, iacetani perque pyrenaeum ceretani, dein vascones. in ora autem colonia barcino cognomine faventia, oppida civium romanorum baetulo, iluro, flumen arnum, blandae, flumen alba, emporiae, geminum hoc veterum incolarum et graecorum, qui phocaeensium fuere suboles, flumen ticer. ab eo pyrenaea venus in latere promunturii altero [xl].

 

‹ Prev