Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 291
impetum deinde sumit hellepontus, et mare incumbit, verticibus limitem fodiens, donec asiam abrumpat europae. promunturium id appellavimus trapezam. ab eo [x] p. abydum oppidum, ubi angustiae vii stadiorum. deinde percote oppidum et lampsacum, antea pityussa dictum, parium colonia quam homerus adrastiam appellavit, oppidum priapos, amnis aesepus, zelia, propontis - ita appellatur ubi se dilatat mare - , flumen granicum, artace portus ubi oppidum fuit. ultra insulam continenti iunxit alexander, in qua oppidum milesiorum cyzicum, ante vocitatum arctonnesus et dolionis et didymis, cuius a vertice mons didymus. mox oppida placia, ariace, scylace, quorum a tergo mons olympus, mysius dictus, civitas olympena, amnes horisius et rhyndacus, ante lycus vocatus; oritur in stagno artynia iuxta miletopolim, recipit maceston et plerosque alios, asiam bithyniamque disterminans. ea appellata est cronia, dein thessalis, dein malianda et strymonis. hos homerus halizonas dixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa atussa nomine, nunc sunt xii civitates, inter quas gordiu come, quae iuliopolis vocatur. in ora dascylos, dein flumen gelbes et intus helgas oppidum, quae germanicopolis, alio nomine booscoete, sicut apamea, quae nunc myrlea colophoniorum, flumen echeleos, anticus troadis finis et mysiae initium. postea sinus in quo flumen ascanium, oppidum bryalion, amnes hylas et cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis phrygiae, a milesiis quidem conditum, in loco tamen qui ascania phrygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de ea dicatur.
phrygia, troadi superiecta populisque a promunturio lecto ad flumen echeleum praedictis, septentrionali sui parte galatiae contermina, meridiana lycaoniae, pisidiae, mygdoniae, ab oriente cappadociam attingit. oppida ibi celeberrima praeter iam dicta ancyra, andria, celaenae, colossae, carina, cotiai+on, cerai+ne, conium, midai+um. sunt auctores transisse ex europa moesos et brygos et thynos, a quibus appellentur mysi, phryges, bithyni.
simul dicendum videtur et de galatia, quae superposita agros maiore ex parte phrygiae tenet caputque quondam eius gordium. qui partem eam insedere gallorum tolostobogi et voturi et ambitouti vocantur; qui maeoniae et paphlagoniae regionem, trogmi. praetenditur cappadocia a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae omnes numero cxcv. oppida tectosagum ancyra, trogmorum tavium, tolostobogiorum pisinuus. praeter hos celebres attalenses, arassenses, comenses, dictienses, hierorenses, lystreni, neapolitani, oeandenses, seleucenses, sebasteni, timoniacenses, thebaseni. attingit galatia et pamphyliae cabaliam et milyas qui circa barim sunt et cyllanicum et oroandicum pisidiae tractum, item lycaoniae partem obizenen. flumina sunt in ea praeter iam dicta saggarium et gallus, a quo nomen traxere matris deum sacerdotes.
nunc reliqua in ora. a cio intus in bithynia prusa, ab Hannibale sub olympo condita - inde nicaeam [xxv] p. interveniente ascanio lacu - , dein nicaea in ultimo ascanio sinu, quae prius olbia et prusias, item altera sub hypio monte. fuere pythopolis, parthenopolis, coryphanta. sunt in ora amnes aesius, bryazon, plataneus, areus, aesyros, geudos, qui et chrysorroas, promunturium in quo megarice oppidum fuit. inde craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et astacum, unde et ex eo astacenus idem sinus; fuit et libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu nicomedia bithyniae praeclara. leucatas promunturium, quo includitur astacenus sinus, a nicomedia [xxxvii] d p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad bosporum thracium. in his calchadon libera, a nicomedia [lxii] d p., procerastis ante dicta, dein colpusa, postea caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, vii stadiis distante byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in bithynia colonia apamena, agrippenses, iuliopolitae, bithynion. flumina syrium, laphias, pharnacias, alces, serinis, lilaeus, Scopas, hieros, qui bithyniam et galatiam disterminat. ultra calchadona chrysopolis fuit, dein nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet, in quo portus amyci. dein naulochum promunturium, estiae, templum neptuni. bosporus, d p. intervallo asiam europae iterum auferens, abest a calchadone [xii] d p., inde fauces primae [viii] dccl p., ubi spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem thyni, interiora bithyni. is finis asiae est populorumque cclxxxii, qui ad eum locum a fine lyciae numerantur. spatium hellesponti et propontidis ad bosporum thracium [ccxxxviiii] p. diximus. a calchadone sigeum isidorus [cccxxii] d p. tradit.
insulae in propontide ante cyzicum elaphonnesus, unde cyzicenum marmor, eadem neuris et proconnesus dicta. secuntur ophiusa, acanthus, phoebe, scopelos, porphyrione, halone cum oppido, delphacie, polydora, artacaeon cum oppido. est et contra nicomediam demonzesos, item ultra heracleam adversa bithyniae thynias, quam barbari bithyniam vocant. est et antiochia et contra fauces rhyndaci besbicos, [xviii] p. circuitu. est et elaea et duae rhodusae, erebinthote, megale, chalcitis, pityodes.
LIBER VI
pontus euxinus, antea ab inhospitali feritate axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ulla fine indulgentis aviditati maris et ipse inter europam asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus calpeque africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per hellespontum propontida infudisse iterum terris devoratis: a bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus maeotii rapinam suam iungant. invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad hellespontum dccclxxv p., ad bosporos duos vel bubus meabili transitu - unde nomen ambobus - , etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. mensuram ponti a bosporo ad maeotium lacum quidam fecere [30xiiii]30 [xxxviii] d, eratosthenes [c] minorem. agrippa a calchadone ad phasim [30x]30, inde bosporum cimmerium [ccclx]. nos intervalla generatim ponimus conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore cimmerio pugnatum est.
ergo a faucibus bospori est amnis rebas, quem aliqui rhesum dixerunt. dein syris, portus calpas, sangaris fluvius ex inclutis. oritur in phrygia, accipit vastos amnes, inter quos tembrogium et gallum, idem sagiarius plerisque dictus, coralius, a quo incipiunt mariandyni, sinus oppidumque heraclea, lyco flumini adpositum - abest a ponti ore [cc] - , portus acone, veneno aconito dirus, specus acherusia, flumina paedopides, callichorum, sonautes, oppidum tium, ab heraclea [xxxviii] p., fluvius billis. ultra quem gens paphlagonia, quam pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo galatia, oppidum mastya milesiorum, dein cromna, quo loco enetos adicit nepos cornelius, a quibus in italia ortos cognomines eorum venetos credi debere putat, sesamon oppidum, quod nunc amastris, mons cytorus, a tio [lxiii] p., oppida cimolis, stephane, amnis parthenius. promunturium carambis vasto excursu abest a ponti ostio [cccxxv] aut, ut aliis placuit, [cccl], tantundem a cimmerio aut, ut aliqui maluere, [cccxii] d. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde armine, nunc est colonia sinope, a cytoro [clxiiii], flumen varecum, gens cappadocum, oppidum caturia gazelum, amnis halys, a radicibus tauri per cataoniam cappadociamque decurrens, oppida gangre, carusa, amisum liberum, a sinope [cxxx], eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut asiam paene insulam faciat, [cc] haut amplius per continentem ad issicum ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes graecas iure dici, doricam, ionicam, aeolicam, ceteras barbarorum esse. amiso iunctum fuit oppidum eupatoria, a mithridate conditum; victo eo utrumque pompeiopolis appellatum est.
cappadocia intus habet coloniam claudi caesaris archelaidem, quam praefluit amnis halys, oppida comana, quod salius, neocaesaream, quod lycus, amasiam, quod iris, in regione hoc gazacena, in colopene vero sebastiam et sebastopolim - haec parva, sed paria supra dictis - , reliqua sui parte melitam, a samiramide conditam haud procul euphrate, diocaesaream, tyana, castabala, magnopolim, zelam et sub monte argaeo mazacum, quae nunc caesarea nominatur. cappadociae pars praetenta armeniae maiori melitene vocatur, commagenis cataonia, phrygiae garsauritis, sargaurasana, cammaneni, galatiae morimene, ubi disterminat eas cappadox amnis, a quo nomen traxere antea leucosyri dicti. a neocaesa
rea supra dicta minorem armeniam lycus amnis disterminat. est et coeranus intus clarus, in ora autem ab amiso oppidum et flumen chadisia, lycastum, a quo themiscyrena regio, iris flumen deferens lycum. civitas ziela intus, nobilis clade triarii et victoria c. caesaris. in ora amnis thermodon, ortus ad castellum quod vocant phanorian, praeterque radices amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, amazonium, themiscyra, sotira, amasia, comana, nunc matium. gentes genetarum, chalybum, oppidum cotyorum, gentes tibareni, mossyni notis signantes corpora, gens macrocephali, oppidum cerasus, portus cordule, gentes bechires, buxeri, flumen melas, gens machorones, sideni flumenque sidenum, quo alluitur oppidum polemonium, ab amiso [cxx]. inde flumina iasonium, melanthium et ab amiso [lxxx] pharnacea oppidum, tripolis castellum et fluvius, item philocalia et sine fluvio liviopolis, et a pharnacea [c] trapezus liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens armenochalybes et maior armenia, [xxx] p. distans. in ora ante trapezunta flumen est pyxites, ultra vero gens sannorum heniochorum, flumen absarrum cum castello cognomine in faucibus, a trapezunte [cxl]. eius loci a tergo montium hiberia est, in ora vero heniochi, ampreutae, lazi, flumina acampseon, isis, nogrus, bathys, gentes colchorum, oppidum matium, flumen heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque ponti phasis. oritur in moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis [xxxviii] d p., inde minoribus longo spatio, pontibus cxx pervius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima tyndarida, circaeum, cygnum et in faucibus phasim. maxime autem inclaruit aea, [xv] p. a mari, ubi hippos et cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt; nunc habet surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum navium capacem esse diximus. et alios accipit fluvios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos glaucum. in ore eius insula est sine nomine, ab absarro [lxx]. inde aliud flumen charien, gens saltiae, antiquis phthirophagi dicti, et alia sanni, flumen chobum, e caucaso per suanos fluens, dein rhoan, regio egritice, amnes sigama, thersos, astelephus, chrysorrhoas, gens absilae, castellum sebastopolis, a phaside [c], gens sanigarum, oppidum cygnus, flumen et oppidum penius. deinde multis nominibus heniochorum gentes.
subicitur ponti regio colica, in qua iuga caucasi ad ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in euxinum et maeotium devexa, altero in caspium et hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes tenent melanchlaeni, coraxi, urbe colchorum dioscuriade iuxta fluvium anthemunta nunc deserta, quondam adeo clara, ut timosthenes in eam ccc nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris cxxx interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam ab amphito et telchio, castoris ac pollucis aurigis, putent, a quibus ortam heniochorum gentem fere constat. [c] a dioscuriade oppidum heracleum distat, a sebastopoli [lxx]. achaei, mardi, cercetae, post eos seraci, cephalotomi. in intimo eo tractu pityus oppidum opulentissimum ab heniochis direptum est. a tergo eius epagerritae, sarmatarum populus in caucasi iugis, post quae sauromatae. ad hos profugerat mithridates claudio principe narravitque thalos iis esse confines, qui ab oriente caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem iuxta cercetas flumen icarus, achaei cum oppido hiero et flumine, ab heracleo [cxxxvi]. inde promunturium crunoe, a quo supercilium arduum tenent toretae, civitas sindica, ab hiero [lxvii] d, flumen setheries. inde ad bospori cimmerii introitum [lxxxviii] d.
sed ipsius paeninsulae inter pontum et maeotium lacum excurrentis non amplior [lxvii] d p. longitudo est, latitudo nusquam infra duo iugera; eonem vocant. ora ipsa bospori utrimque ex asia atque europa curvatur in maeotim. oppida in aditu bospori primo hermonasa, dein cepoe milesiorum, mox stratoclia et phanagoria ac paene desertum apaturos ultumoque in ostio cimmerium, quod antea chimerion vocabatur. inde maeotis lacus, in europa dictus.
a cimmerio accolunt maeotici, vali, serbi, serrei, scizi, gnissi. dein tanain amnem gemino ore influentem incolunt sarmatae, medorum, ut ferunt, suboles, et ipsi in multa genera divisi. primi sauromatae gynaecocratumenoe, amazonum conubia; dein naevazae, coitae, cizici, messeniani, costoboci, zecetae, zigae, tindari, thussagetae, tyrcae usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas, ultra quas arimphaei, qui ad ripaeos pertinent montes. tanaim ipsum scythae silim vocant, maeotim temarundam, quo significant matrem maris. oppidum in tanais quoque ostio. tenuere finitima primo cares, dein clazomeni et maeones, postea panticapaeenses. sunt qui circa maeotim ad ceraunios montes has tradant gentes: a litore napitas supraque essedonas colchis iunctos montium cacuminibus, dein camacas, oranos, autacas, mazamacas, cantiocaptas, agamathas, picos, rymosolos, acascomarcos et ad iuga caucasi icatalas, imadochos, ramos, anclacas, tydios, carastaseos, authiandas; lagoum amnem ex montibus catheis, in quem defluat opharus, ibi gentes cauthadas, opharitas; amnes menotharum, imityen ex montibus cissiis; infra acdeos, carnas, vscardeos, accisos, gabros, gegaros circaque fontem imityis imityos et apartaeos. alii influxisse eo scythas auchetas, atherneos, asampatas, ab iis tanaitas et napaeos viritim deletos. aliqui flumen ocharium labi per canticos et sapaeos, tanain vero transisse satharcheos herticheos, spondolicos, synhietas, anasos, issos, cataeetas, tagoras, caronos, neripos, agandaeos, meandaraeos, satharcheos spalaeos.
peracta est interior ora ac loca amnesque, accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo situs, in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a domitio corbulone regibusque inde missis supplicibus aut regum liberis obsidibus. ordiemur autem a cappadocum gente. longissime haec ponticarum omnium introrsus recedens minorem armeniam maioremque et commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et tauri iuga transit lycaoniam, pisidiam, ciliciam, vadit super antiochiae tractum et usque ad cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur cataonia contendit. itaque ibi longitudo asiae [30xii]30 [l] efficit, latitudo [dcxl].
armenia autem maior incipit a parihedris montibus, euphrate amne, ut dictum est, aufertur cappadociae et, qua discedit euphrates, mesopotamiae haut minus claro amne tigri. utrumque fundit ipsa et initium mesopotamiae facit inter duos amnes exiturae; quod interest ibi, tenent arabes orroei. sic finem usque in adiabenen perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in laeva pandit ad cyrum amnem transversa araxen, longitudinem vero ad minorem usque armeniam, absarro amne in pontum defluente et parihedris montibus, qui fundunt absarrum, discreta ab illa.
cyrus oritur in heniochis montibus, quos alii coraxicos vocavere, araxos eodem monte quo euphrates, [vi] p. intervallo, auctusque amne vsi et ipse, ut plures existimavere, cyro defertur in caspium mare. oppida celebrantur in minore caesarea, aza, nicopolis, in maiore arsamosata euphrati proximum, tigri carcathiocerta, in excelso autem tigranocerta, at in campis iuxta araxen artaxata. universae magnitudinem aufidius quinquagiens centena milia prodidit, claudius caesar longitudinem a dascusa ad confinium caspii maris [30xiii]30 p., latitudinem dimidium eius tigranocerta ad hiberiam. dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus cxx. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim cerauni nec adiabene regio. quod interest spatii, cepheni tenent; ab his iuga ultra adiabeni tenent, per convalles autem proximi armeniae sunt menobardi et moscheni. adiabenen tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius regio medorum est ad prospectum caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque caucasis montibus cingitur. incolae per confinium armeniae nunc dicentur.
planitiem omnem a cyro usque albanorum gens tenet, mox hiberum, discreta ab iis amne ocazane in cyrum caucasis montibus defluente. praevalent oppida albaniae cabalaca, hiberiae harmastus iuxta flumen, neoris. regio thasie et thriare usque ad parihedros montes. ultra sunt colchicae solitudines, quarum a latere ad ceraunios verso armenochalybes habitant et moschorum tractus ad hiberum amnem in cyrum defluentem et infra eos sacasani et deinde macerones ad flumen absarrum. sic plana aut devexa optinentur. rursus ab albaniae confinio tota montium fronte gentes silvorum ferae et infra lupeniorum, mox diduri et sodi.
ab iis sunt portae caucasiae, magno errore multis caspiae dictae, ingens
naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime harmasti oppidi hiberum. a portis caucasis per montes gurdinios valli, suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad pontum usque heniochorum plurima genera, mox achaeorum. ita se habet haec terrarum e clarissimis. aliqui inter pontum et caspium mare [ccclxxv] p. non amplius interesse tradiderunt, cornelius nepos [ccl]: tantis iterum angustiis infestatur asia. claudius caesar a cimmerio bosporo ad caspium mare [cl] prodidit eaque perfodere cogitasse nicatorem seleucum quo tempore sit ab ptolemaeo cerauno interfectus. a portis caucasiis ad pontum [cc] esse constat fere.
insulae in ponto planctae sive cyaneae sive symplegades; deinde apollonia thynias dicta, ut distingueretur ab ea quae est in europa - distat a continente p. m, cingitur [iii] - et contra pharnaceam chalceritis, quam graeci ariam dixerunt martique sacram et in ea volucres cum advenis pugnasse pinnarum ictu.
nunc omnibus quae sunt asiae interiora dictis ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens asiam scythicus a septentrione, ab oriente eous, a meridie indicus vocatur varieque per sinus et accolarum conplura nomina dividitur. verum asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia hyperboreos aliqui posuere, pluribus in europa dictos. primum inde noscitur promunturium celticae lytharmis, fluvius carambucis, ubi lassata cum siderum vi ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem hyperboreis gentem. sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos plane iam scythae, cimmerii, cissi, anthi, georgi et amazonum gens, haec usque ad caspium et hyrcanium mare.