Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 292

by Pliny the Elder


  nam et inrumpit e scythico oceano in aversa asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum celeberrimum est duobus, caspium et hyrcanium. non minus hoc esse quam pontum euxinum clitarchus putat, eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per cadusiae et albaniae oram [v] cccc stadia, inde per anariacos, amardos, hyrcanos ad ostium zoni fluminis [iiii] dccc, ab eo ad ostium iaxartis mm cccc, quae summa efficit [30xv]30 [lxxv] p. artemidorus hinc detrahit [xxv] p. agrippa caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis armeniam, determinatas ab oriente oceano serico, ab occidente caucasi iugis, a meridie tauri, a septentrione oceano scythico, patere qua cognitum est [cccclxxx] in longitudinem, in latitudinem [ccxc] prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto [30xxv]30 p. tradunt.

  inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur scythicus; utrimque enim accolunt scythae angustias et inter se commeant, hinc nomades et sauromatae multis nominibus, illinc abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent vdini, scytharum populus, dein per oram albani, ut ferunt, ab iasone orti, unde quod mare ibi est albanum nominatur. haec gens superfusa montibus caucasis ad cyrum amnem, armeniae confinium atque hiberiae, descendit, ut dictum est. supra maritima eius vdinorumque gentem sarmatae, vti, aorsi, aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam amazones sauromatides. flumina per albaniam decurrunt in mare casus et albanus, dein cambyses, in caucasis ortus montibus, mox cyrus, in coraxicis, uti diximus. oram omnem a caso praealtis rupibus accessum negare per [ccccxxv] p. auctor est agrippa. a cyro caspium mare vocari incipit; accolunt caspi.

  corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in armenia res proxime cum corbulone gessere. namque ii caspias appellavere portas hiberiae, quas caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. et neronis principis comminatio ad caspias portas tendere dicebatur, cum peteret illas, quae per hiberiam in sarmatas tendunt, vix ullo propter oppositos montes aditu ad caspium mare. sunt autem aliae caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum alexandri magni.

  namque persarum regna, quae nunc parthorum intellegimus, inter duo maria persicum et hyrcanium caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum armeniae maiori a frontis parte, quae vergit in commagenen, cephenia, ut diximus, copulatur eique adiabene, assyriorum initium, cuius pars est arbilitis, ubi darium alexander debellavit, proxime syriae. totam eam macedones mygdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida alexandria, item antiochia quam nesebin vocant; abest ab artaxatis [dccl] p. fuit et ninos, inposita tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad caspium mare, atrapatene, ab armeniae otene regione discreta araxe. oppidum eius gazae, ab artaxatis [ccccl] p., totidem ab ecbatanis medorum, quorum pars sunt atrapateni.

  ecbatana, caput mediae, seleucus rex condidit, a seleucia magna [dccl] p., a portis vero caspiis [xx]. reliqua medorum oppida phisganzaga, apamea, rhagiane cognominata. causa portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent plaustra, longitudine [viii] p., toto opere manu facto. dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per [xxviii] p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit.

  adiabenis conectuntur carduchi quondam dicti, nunc cordueni, praefluente tigri, his pratitae παρ᾽ ὁδὸν appellati, qui tenent caspias portas. iis ab latere altero occurrunt deserta parthiae et citheni iuga. mox eiusdem parthiae amoenissimus situs, qui vocatur choara. duae urbes ibi parthorum oppositae quondam medis, calliope et alia in rupe issatis; ipsum vero parthiae caput hecatompylos; abest a portis [cxxxiii] p. ita parthorum quoque regna foribus discluduntur. egressos portis excipit protinus gens caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad cyrum amnem produntur [ccxxv] p., ab eodem amne si subeatur ad portas, [dcc]. hunc enim cardinem alexandri magni itinerum fecere ab iis portis ad indiae principium stadia [xv] dclxxxx prodendo, ad bactra oppidum, quod appellant zariasta, mmm dcc, inde ad iaxartem amnem [v].

  a caspiis ad orientem versus regio est apavortene dicta et in ea fertilitatis inclutae locus dareium, mox gentes tapyri, anariaci, staures, hyrcani, a quorum litoribus idem mare hyrcanium vocari incipit a flumine sideri. citra id amnes maziris, strator, omnia ex caucaso. sequitur regio margiane apricitatis inclutae, sola in eo tractu vitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum m d, difficilis aditu propter harenosas solitudines per [cxx] p., et ipsa contra parthiae tractum sita. in qua alexander alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris antiochus seleuci filius eodem loco restituit syrianam interfluente margo, qui corrivatur in zotha lacu; maluerat illam antiochiam appellari. urbis amplitudo circumitur stadiis lxx. in hanc orodes romanos crassiana clade captos deduxit. ab huius excelsis per iuga caucasi protenditur ad bactros usque gens mardorum fera, sui iuris. sub eo tractu gentes orciani, commori, berdrigae, pharmacotrophi, chomarae, choamani, murrasiarae, mandruani, flumina mandrum, chindrum, ultraque chorasmi, gandari, pariani, zarangae, arasmi, marotiani, arsi, gaeli, quos graeci cadusios appellavere, matiani, oppidum heraclea, ab alexandro conditum, quod deinde subversum ac restitutum antiochus achaida appellavit, dribyces, quorum medios fines secat oxus amnis, ortus in lacu oaxo, syrmatae, oxyttagae, moci, bateni, saraparae, bactri, quorum oppidum zariastes, quod postea bactrum a flumine appellatum est. gens haec optinet aversa montis paropanisi exadversus fontes indi; includitur flumine ocho. ultra sogdiani, oppidum panda et in ultimis eorum finibus alexandria, ab alexandro magno conditum. arae ibi sunt ab hercule ac libero patre constitutae, item Cyro et samiramide atque alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine iaxarte, quod scythae silim vocant, alexander militesque eius tanain putavere esse. transcendit eum amnem demodamas, seleuci et antiochi regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque apollini didymaeo statuit.

  vltra sunt scytharum populi. persae illos sacas universos appellavere a proxima gente, antiqui aramios, scythae ipsi persas chorsaros et caucasum montem croucasim, hoc est nive candidum. multitudo populorum innumera et quae cum parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum sacae, massagetae, dahae, essedones, astacae, rumnici, pestici, homodoti, histi, edones, camae, camacae, euchatae, cotieri, authusiani, psacae, arimaspi, antacati, chroasai, oetaei. ibi napaei interisse dicuntur a palaeis. nobilia apud eos flumina mandragaeum et caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem esse et alexander magnus prodidit et M. Varro talem perlatum pompeio iuxta res gerenti mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. adicit idem pompei ductu exploratum, in bactros septem diebus ex india perveniri ad bactrum flumen quod in oxum influat, et ex eo per caspium in cyrum subvectos, et v non amplius dierum terreno itinere ad phasim in pontum indicas posse devehi merces.

  insulae toto eo mari multae, volgata una maxime zazata.

  a caspio mari scythicoque oceano in eoum cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a scythico promunturio ob nives; proxima inculta saevitia gentium. anthropophagi scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta vastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod vocant tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestivum orientem, inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur seres, lanicio silvarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. primum eorum noscitur flumen psitharas, proximum cambari, tertium lanos,
a quo promunturium chryse, sinus cirnaba, flumen atianos, sinus et gens hominum attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua hyperborei degunt, temperie. de iis privatim condidit volumen amometus, sicut hecataeus de hyperboreis. ab attacoris gentes phuni et thocari et, iam indorum, casiri introrsus ad scythas versi - humanis corporibus vescuntur - , nomades quoque indiae vagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis ciconas dixere et brisaros.

  sed unde plane constent gentes, hemodi montes adsurgunt indorumque gens incipit, non eoo tantum mari adiacens, verum et meridiano quod indicum appellavimus. quae pars orienti est adversa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio indici maris [30xviii]30 [lxxv] colligit, deinde quae se flexit in meridiem, [30xxiiii]30 [lxxv], ut eratosthenes tradit, usque ad indum amnem, qui est ab occidente finis indiae. conplures autem totam eius longitudinem xl dierum noctiumque velifico navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem [30xxviii]30 [l], agrippa longitudinis [30xxxiii]30, latitudinis [30xiii]30 prodidit. posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam galliam statuens, quam ab occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum eius venti adflatum iuvare indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, nostra vero bruma lenes ibi aurae, mare navigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo alexandri magni armis regumque qui successere ei, circumvectis etiam in hyrcanium mare et caspium seleuco et antiocho praefectoque classis eorum patrocle, verum et aliis auctoribus graecis, qui cum regibus indicis morati, sicut megasthenes et dionysius a philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. alexandri magni comites in eo tractu indiae, quem is subegerit, scripserunt [v] oppidorum fuisse, nullum coo minus, gentium [viiii], indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a libero patre ad alexandrum magnum reges eorum cliii annis [vi] ccccli; adiciunt et menses iii. amnium mira vastitas; proditur alexandrum nullo die minus stadia dc navigasse indo nec potuisse ante menses v enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem gange esse constat. seneca, etiam apud nos temptata indiae commentatione, lx amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se imavus, hemodus, paropanisus, caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et aegypto similem.

  verum ut terrena demonstratio intellegatur, alexandri magni vestigiis insistimus. diognetus et baeton, itinerum eius mensores, scripsere a portis caspiis hecatompylon parthorum quot diximus milia esse, inde alexandriam arion, quam urbem is rex condidit, [dlxxv], prophthasiam drangarum [cxcviiii], arachosiorum oppidum [dlxv], ortospanum [clxxv], inde ad alexandri oppidum [l] - in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur - ; hanc urbem sub ipso caucaso esse positam; ab ea ad flumen copheta et oppidum indorum peucolatim [ccxxxvii], unde ad flumen indum et oppidum taxilla [lx], ad hydaspen fluvium clarum [cxx], ad hypasim non ignobiliorem [30xxv]30 [iiii] [ccclxxxx], qui fuit alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde seleuco nicatori peragrata sunt: ad sydrum [clxviiii], iomanem amnem tantundem - aliqua exemplaria adiciunt [v] passuum - , inde ad gangen [cxii] d, ad rhodaphan [dlxviiii] - alii [cccxxv] in hoc spatio produnt - , ad callinipaza oppidum [clxvii] d - alii [cclxv] - , inde ad confluentem iomanis et gangis [dcxxv] - plerique adiciunt [xiii] d - , ad oppidum palibothra [ccccxxv], ad ostium gangis [dcxxxvii] d. gentes, quas memorare non pigeat, a montibus hemodis, quorum promunturium imaus vocatur incolarum lingua nivosum sic significante, isari, cosiri, izi et per iuga chirotosagi multarumque gentium cognomen bragmanae, quorum mactocalingae; flumina prinas et cainnas, quod in gangen influit, ambo navigabilia; gentes calingae mari proximi et supra mandaei, malli quorum mons mallus, finisque tractus eius ganges.

  hunc alii incertis fontibus ut nilum rigantemque vicina eodem modo, alii in scythicis montibus nasci dixerunt; influere in eum xviiii amnes, ex iis navigabiles praeter iam dictos crenaccam, rhamnumbovam, casuagum, sonum. alii cum magno fragore ipsius statim fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, [viii] p. latitudine, ubi modicum, stadiorum c, altitudine nusquam minore passuum xx, novissima gente gangaridum calingarum. regia pertalis vocatur; regi [lx] peditum, equites m, elephanti dcc in procinctu bellorum excubant. namque vita mitioribus populis indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt, externas invehunt, res publicas optumi ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebratae ibi et prope in religionem versae sapientiae deditum, voluntaria semper morte vitam accenso prius rogo finit. unum super haec est semiferum ac plenum laboris inmensi - a quo supra dicta continentur - venandi elephantos domandique: his arant, his vehuntur, haec maxime novere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella vires et aetas atque magnitudo faciunt. insula in gange est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine modogalingam. ultra siti sunt modubae, molindae, vberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, modressae, praeti, calissae, sasuri, passalae, colebae, orumcolae, abali, thalutae. rex horum peditum [l], equitum [iiii], elephantorum [iiii] in armis habet. validior deinde gens andarae, plurimis vicis, xxx oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum [c], equitum [ii], elephantos m. fertilissimi sunt auri dardae, setae vero et argenti. sed omnium in india prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt prasi amplissima urbe ditissimaque palibothra, unde quidam ipsam gentem palibothros vocant, immo vero tractum universum a gange. regi eorum peditum [dc], equitum [xxx], elephantorum [viiii] per omnes dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est. ab his in interiore situ monaedes et suari, quorum mons maleus, in quo umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum, per senos menses. septentriones eo tractu semel anno adparere, nec nisi quindecim diebus, baeton auctor est; hoc idem pluribus locis indiae fieri megasthenes. austrinum polum indi diamasa vocant. amnis iomanes in gangen per palibothros decurrit inter oppida methora et chrysobora. a gange versa ad meridiem plaga tinguntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen aethiopum modo exusti; quantum ad indum accedunt, tantum colore praeferunt. indus statim a prasiorum gente, quorum in montanis pygmaei traduntur. artemidorus inter duos amnes [30xxi]30 interesse tradit.

  indus, incolis sindus appellatus, in iugo caucasi montis quod vocatur paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos hydaspen quattuor alios adferentem, cantabam tris, per se vero navigabiles acesinum et hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior l stadiis aut altior xv passibus, amplissimam insulam efficiens, quae prasiane nominatur, et aliam minorem, quae patale. ipse per [30xii]30 [cl] passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio gangis ad promunturium calingon et oppidum dandaguda [dcxxv], ad tropina [30xii]30 [xxv], ad perimulae promunturium, ubi est celeberrimum indiae emporium, [dccl], ad oppidum in insula quam supra diximus patalam [dcxx].

  gentes montanae inter eum et iomanem caesi, caetriboni silvestres, dein megallae, quorum regi d elephanti, peditum equitumque numerus incertus, chrysei, parasangae, asmagi, tigri fera scatentes; armant peditum [xxx], elephantos ccc, equites dccc. hos indus includit montium corona circumdatos et solitudinibus. [dcxxv] infra solitudines dari, surae, iterumque solitudines per [clxxxvii], plerumque harenis ambientibus haut alio modo quam insulas mari. infra deserta haec malthaecorae, singae, maroae, rarungae, moruni. hi montium, qui perpetuo tractu oceani in ora pertinent, incolae liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. nareae deinde,
quos claudit mons altissimus indicorum capitalia; huius incolae alio latere late auri et argenti metalla fodiunt. ab his oratae, quorum regi elephanti quidem x, sed amplae vires peditum, suarattaratae - et hi sub rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque - odonbaeorae, sarabastrae thorace urbe pulchra, fossis palustribus munita, per quas crocodili humani corporis avidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud illos laudatur oppidum automula, inpositum litori quinque amnium in unum confluente concursu, emporio nobili. regi eorum elephanti m dc, peditum [cl], equitum [v]. pauperior charmarum rex elephantos lx parvasque reliquas vires habet. ab his gens pandae, sola indorum regnata feminis. unam herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, praecipuo regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant ccc oppidis, peditum [cl], elephantis d. post hanc trecentarum urbium seriem derangae, posingae, butae, gogaraei, vmbrae, nereae, brangosi, nobundae, cocondae, nesei, palatitae, salobriasae, orostrae patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad caspias portas [30xviiii]30 [xxv] produntur.

  hinc deinde accolunt indum, adverso eo scandente demonstratione, mathoae, bolingae, gallitalutae, dimuri, megari, ardabae, mesae, abisari, silae; mox deserta in [ccl], quibus exuperatis organagae, abortae, brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. dein sorofages, arbae, marogomatrae, vmbritae ceaeque, quorum xii nationes singulisque binae urbes, asini, trium urbium incolae; caput eorum bucephala, alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos caucaso subiecti sosaeadae, sondrae transgressisque indum et cum eo decurrentibus samarabiae, sambraceni, bisambritae, orsi, andiseni, taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen amendae, populi quattuor, peucolitae, arsagalitae, geretae, assoi. etenim plerique ab occidente non indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, gedrosos, arachotas, arios, paropanisidas, ultimo fine cophete fluvio, quae omnia ariorum esse aliis placet. nec non et nysam urbem plerique indiae adscribunt montemque merum, libero patri sacrum, unde origo fabulae, iovis femine editum; item aspaganos gentem, vitis et lauri et buxi pomorumque omnium in graecia nascentium fertilem. quae memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad taprobanen insulam festinante animo.

 

‹ Prev