Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 311
vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incommodo unguium - eodem et argumento senectae - , qui citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu, hieme mutis, a vere vocalibus. nigidius putat, cum ova incubet sub tecto, nominatam palumbem relinquere nidos. pariunt autem post solstitium. columbae et turtures octonis annis vivunt. contra passeri minimum vitae, cui salacitas par. mares negantur anno diutius durare argumento, quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab aestate incipit. feminis longiusculum spatium. verum columbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas suos colores varietatemque dispositam; quin etiam ex volatu quaeritur: plaudere in caelo varieque sulcare. qua in ostentatione ut vinctae praebentur accipitri, inplicatis strepitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alioquin soluto volatu multum velociores. speculatur occultus fronde latro et gaudentem in ipsa gloria rapit. ob id cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum, ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis defodiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem columbas - quod et auro insectis alarum articulis quaesivere aliqui, non aliter innoxiis vulneribus - , multivaga alioqui ave. est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias furtoque comitatiores reverti. quin et internuntiae in magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsidione mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente. quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne praetenta profuere antonio, per caelum eunte nuntio et harum amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres iis nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam exemplo. l. axius eques romanus ante bellum civile pompeianum denariis cccc singula paria venditavit, ut M. Varro tradit. quin et patriam nobilitavere in campania grandissimae provenire existimatae.
harum volatus in reputationem ceterarum quoque volucrum inpellit. omnibus animalibus reliquis certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est; aves solae vario meatu feruntur et in terra et in ae+re. ambulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, merulae; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt, ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro intervallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pinnas, aliae tota latera plaudunt; quaedam vero maiore ex parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino ictu, ae+re feruntur: velut inclusum eum prementes eiaculantur sese in sublime, in rectum, in pronum. impingi putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire. anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime protinus sese tollunt atque e vestigio caelum petunt, et hoc etiam ex aqua. itaque in foveas, quibus feras venamur, delapsae solae evadunt. vultur et fere graviores nisi ex procursu aut altiore cumulo inmissae non evolant; cauda reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec ullae vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non volant multae, aut e contrario semper in volatu silent. subrectae, pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resupinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera, non in eadem natura meare videantur.
plurimum volant quae apodes, quia careant usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. cetera genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent.
et ingenia aeque varia, ad pastum maxime. caprimulgi appellantur, grandioris merulae aspectu, fures nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis, qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mulsere, oboritur. platea nominatur advolans ad eas, quae se in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit conchis, calore ventris coctas evomit atque ita ex iis esculenta eligit testas excernens.
villaribus gallinis et religio inest. inhorrescunt edito ovo excutiuntque sese et circumactae purificant aut festuca aliqua sese et ova lustrant. minimae avium cardueles imperata faciunt, nec voce tantum, sed pedibus et ore pro manibus. est quae boum mugitus imitetur, in arelatensi agro taurus appellata, alioquin parva est. equorum quoque hinnitus anthus nomine herbae pabulo adventu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. super omnia humanas voces reddunt, psittaci quidem etiam sermocinantes. india hanc avem mittit, siptacen vocat, viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice distinctam. imperatores salutat et quae accipit verba pronuntiat, in vino praecipue lasciva. capiti eius duritia eadem quae rostro. hoc, cum loqui discit, ferreo verberatur radio; non sentit aliter ictus. cum devolat, rostro se excipit, illi innititur levioremque ita se pedum infirmitati facit.
minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant verba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantesque intra semet curam atque cogitationem, intentionem non occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum in modum hilarari, si interim audierint id verbum. nec vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est. verum addiscere alias negant posse quam ex genere earum quae glande vescantur, et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitae annis. latiores linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imitantur humanum. quamquam id paene in omnibus contigit: agrippina claudii caesaris turdum habuit, quod numquam ante, imitantem sermones hominum. cum haec proderem, habebant et caesares iuvenes sturnum, item luscinias graeco ac latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.
reddatur et corvis sua gratia, indignatione quoque populi romani testata, non solum conscientia. tiberio principe ex fetu supra castorum aedem genito pullus in adpositam sutrinam devolavit, etiam religione commendatus officinae domino. is mature sermoni adsuefactus, omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, tiberium, dein germanicum et drusum caesares nominatim, mox transeuntem populum romanum salutabat, postea ad tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus. hunc sive aemulatione vicinitatis manceps proximae sutrinae sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius posita calceis macula, exanimavit, tanta plebei consternatione, ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit funusque aliti innumeris celebratum exequiis, constratum lectum super aethiopum duorum umeros, praecedente tibicine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui constructus dextra viae appiae ad secundum lapidem in campo rediculi appellato fuit. adeo satis iusta causa populo romano visa est exequiarum ingenium avis aut supplicii de cive romano in ea urbe, in qua multorum principum nemo deduxerat funus, scipionis vero aemiliani post carthaginem numantiamque deletas ab eo nemo vindicaverat mortem. hoc gestum m. servilio c. cestio cos. a. d. v kal. apriles. nunc quoque erat in urbe roma, haec prodente me, equitis romani cornix e baetica primum colore mira admodum nigro, dein plura contexta verba exprimens et alia atque alia crebro addiscens. nec non et recens fama crateri monocerotis cognomine in erizena regione asiae corvorum opera venantis eo quod devehebat in silvas eos insidentes corniculo umerisque; illi vestigabant agebantque eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et feri. tradendum putavere memoriae quidam, visum per sitim lapides congerentem in situlam monimenti, in qua pluvia aqua durabat, sed quae attingi non posset; ita descendere paventem expressisse tali congerie quantum poturo sufficeret.
nec diomedias praeteribo aves. iuba cataractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore cetero candidis tradens. duos semper his duces: alterum ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro, inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus: orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et c
ontrario flatu. uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula, quam diximus nobilem diomedis tumulo atque delubro contra apuliae oram, fulicarum similes. advenas barbaros clangore infestant, graecis tantum adulantur miro discrimine, velut generi diomedis hoc tribuentes, aedemque eam cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque purificant, unde origo fabulae diomedis socios in earum effigies mutatos.
non omittendum est, cum de ingeniis disserimus, e volucribus hirundines indociles esse, e terrestribus mures, cum elephanti iussa faciant, leones iugum subeant, in mari vituli totque piscium genera mitescant.
bibunt aves suctu, ex iis, quibus longa colla, intermittentes et capite resupinato velut infundentes sibi; porphyrio solus morsu bibit. idem est proprio genere, omnem cibum aqua subinde tinguens, deinde pede ad rostrum veluti manu adferens. laudatissimi in commagene. rostra iis et praelonga crura rubent.
haec quidem et himantopodi multo minori, quamquam eadem crurum altitudine. nascitur in aegypto. insistit ternis digitis. praecipue ei pabulum muscae. vita in italia paucis diebus.
graviores omnes fruge vescuntur, altivolae carne tantum, inter aquaticas mergi, soliti avide vorare et quae ceterae reddunt.
olorum similitudinem onocrotali habent nec distare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas. mox perfecta rapina sensim inde in os reddita in veram alvum ruminantis modo refert. gallia hos septentrionalis proxima oceano mittit.
in hercynio germaniae saltu invisitata genera alitum accepimus, quarum plumae ignium modo conluceant noctibus. in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate factam memorandum occurrit: phalerides in seleucia parthorum et in asia, aquaticarum laudatissimae, rursus phasianae in colchis - geminas ex pluma aures submittunt subriguntque - , numidicae in parte africae numidia; omnesque iam in italia.
phoenicopteri linguam praecipui saporis esse apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen maxime ionius celeber et vocalis alias, captus vero obmutescens, quondam existimatus inter raras aves, iam et in gallia hispaniaque. capitur circa alpes etiam, ubi et phalacrocoraces, avis baliarium insularum peculiaris, sicut alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus. pedes leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae, columbarum magnitudine. non extra terram eam vesci facile, quando nec vita mansuescit et corpus ocissime marcescit. est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo unctu cibis gratissima. visam in alpibus ab se peculiarem aegypti et ibim egnatius calvinus praefectus earum prodidit.
venerunt in italiam bedriacensibus bellis civilibus trans padum et novae aves - ita enim adhuc vocantur - , turdorum specie, paulum infra columbas magnitudine, sapore gratae. baliares insulae nobiliorem etiam supra dicto porphyrionem mittunt. ibi et buteo accipitrum generis in honore mensarum est, item vibiones; sic vocant minorem gruem.
pegasos equino capite volucres et grypas aurita aduncitate rostri fabulosos reor, illos in scythia, hos in aethiopia. equidem et tragopana, de qua plures adfirmant, maiorem aquila, cornua in temporibus curvata habentem, ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. nec sirenes impetraverint fidem, adfirmet licet dinon, clitarchi celebrati auctoris pater, in india esse mulcerique earum cantu quos gravatos somno lacerent. qui credat ista, et melampodi profecto aures lambendo dedisse intellectum avium sermonis dracones non abnuat vel quae democritus tradit nominando aves quarum confuso sanguine serpens gignatur, quem quisquis ederit intellecturus sit alitum colloquia, quaeque de una ave galerita privatim commemorat, etiam sine his inmensa vitae ambage circa auguria. nominantur ab homero scopes avium genus: neque harum saturicos motus, cum insidientur, plerisque memoratos facile conceperim mente, neque ipsae iam aves noscuntur, quam ob rem de confessis disseruisse praestiterit.
gallinas saginare deliaci coepere, unde pestis exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi. hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum invenio iam lege gai fanni consulis undecim annis ante tertium punicum bellum, ne quid volucre poneretur praeter unam gallinam quae non esset altilis, quod deinde caput translatum per omnes leges ambulavit. inventumque deverticulum est in fraudem earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. feminae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae repositoria occupent. dedere et parthi cocis suos mores. nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis.
aviaria primus instituit inclusis omnium generum avibus m. laenius strabo brundisi equestris ordinis. ex eo coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura caelum adsignaverat. maxime tamen insignis est in hac memoria clodii aesopi, tragici histrionis, patina hs [c] taxata, in qua posuit aves cantu aliquo aut humano sermone vocales, hs [vi] singulas coemptas, nulla alia inductus suavitate nisi ut in iis imitationem hominis manderet, ne quaestus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos, dignus prorsus filio, a quo devoratas diximus margaritas, non sic tamen, ut verum facere velim inter duos iudicium turpitudinis, nisi quod minus est summas rerum naturae opes quam hominum linguas cenasse.
generatio avium simplex videtur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus ... , item serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli, gallinae, perdices soli. coitus avibus duobus modis, femina considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.
ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagridum, alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi. intus autem omne ovum volucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi, id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor, in quo nihil candidi. avium ova ex calore fragilia, serpentium ex frigore lenta, piscium ex liquore mollia. aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotundissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae oblonga sint ova, gratioris saporis putat horatius flaccus. feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. umbilicus ovis a cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine.
quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, et pariunt, praeterquam duobus mensibus hiemis brumalibus. ex iis iuvencae plura quam veteres, sed minora, et in eodem fetu prima ac novissima. est autem tanta fecunditas, ut aliquae et sexagena pariant, aliquae cotidie, aliquae bis die, aliquae in tantum, ut effetae moriantur. hadrianis laus maxima. columbae deciens anno pariunt, quaedam et undeciens, in aegypto vero etiam brumali mense. hirundines et merulae et palumbi et turtures bis anno pariunt, ceterae aves fere semel. turdi, in cacuminibus arborum luto nidificantes paene contextim, in secessu generant. a coitu x diebus ova maturescunt in utero, vexatis autem gallinae et columbae pinna evulsa aliave simili iniuria diutius.
omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit palpitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur. cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicensimo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox auditur. ab eodem tempore plumescit, ita positus, ut caput supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra caput. vitellus paulatim deficit. aves omnes in pedes nascuntur, contra quam reliqua animalia. quaedam gallinae omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt, ut cornelius celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incubanda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fetura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius provenere.
ova incubari intra decem dies edita utilissimum; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero
debent. quarto die post quam coepere incubari, si contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est experimentum: inane fluitat, itaque sidentia, hoc est plena, subici volunt. concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam lunam, quia prius inchoata non proveniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent fetum, hieme xxv. si incubitu tonuit, ova pereunt; et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus clavus ferreus sub stramine ovorum positus aut terra ex aratro. quaedam autem et citra incubitum sponte naturae gignunt, ut in aegypti fimetis. scitum de quodam potore reperitur syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fetum ederent ova.
quin et ab homine perficiuntur. iulia augusta prima sua iuventa tib. caesare ex nerone gravida, cum parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum haberet, nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc erumperet fetus. traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam dicentis, quod ex quaque esset. narrantur et mortua gallina mariti earum visi succedentes in vicem et reliqua fetae more facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum ovis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agnoscentis fetum, mox incerti singultus sollicite convocantis, postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se pullis natura duce.