Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 312

by Pliny the Elder


  gallinarum generositas spectatur crista erecta, interim et gemina, pinnis nigris, ore rubicundo, digitis inparibus, aliquando et super iiii digitos traverso uno. ad rem divinam luteo rostro pedibusque purae non videntur, ad opertanea sacra nigrae. est et pumilionum genus non sterile in iis, quod non in alio genere alitum, sed quibus centra, fecunditas rara et incubatio ovis noxia.

  inimicissima autem omni generi pituita maximeque inter messis ac vindemiae tempus. medicina in fame et cubitus in fumo, utique si e lauru aut herba sabina fiat, pinna per traversas inserta nares et per omnes dies mota; cibus alium cum farre aut aqua perfusus, in qua maduerit noctua, aut cum semine vitis albae coctus ac quaedam alia.

  columbae proprio ritu osculantur ante coitum. pariunt fere bina ova, ita natura moderante, ut aliis crebrior sit fetus, aliis numerosior. palumbis et turtur plurimum terna nec plus quam bis vere pariunt, atque ita, si prior fetus corruptus est et ut, quamvis iii pepererint, numquam plus ii educant. tertium inritum est; urinum vocant. palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero mas. columbae marem semper et feminam pariunt, priorem marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo, interdiu mas, noctu femina. excludunt xx die, pariunt a coitu v. aestate quidem interdum binis mensibus terna educunt paria, namque xviii die excludunt statimque concipiunt; quare inter pullos saepe ova inveniuntur, et alii provolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres fetificant. et ipsae autem inter se, si mas non sit, feminae aeque saliunt pariuntque ova inrita, ex quibus nihil gignitur, quae hypenemia graeci vocant.

  pavo a trimatu parit; primo anno unum aut alterum ovum, sequenti quaterna quinave, ceteris duodena, non amplius, intermittens binos dies ternosve parit, et ter anno, si gallinis subiciantur incubanda. mares ea frangunt desiderio incubantium; quapropter noctu et in latebris pariunt aut in excelso cubantes, set nisi molli strato excepta franguntur. mares singuli quinis sufficiunt coniugibus. cum singulae aut binae fuere, corrumpitur salacitate fecunditas. partus excluditur diebus ter novenis aut tardius tricensimo.

  anseres in aqua coeunt, pariunt vere aut, si bruma coiere, post solstitium, xl prope, bis anno, si priorem fetum gallinae excludant, alias plurima ova xvi, paucissima vii. si quis subripiat, pariunt donec rumpantur. aliena non excludunt. incubanda subici utilissimum viiii aut xi. incubant feminae tantum tricenis diebus, si vero tepidiores sint, xxv. pullis eorum urtica contactu mortifera, nec minus aviditas nunc satietate nimia, nunc suamet vi, quando adprehensa radice morsu saepe conantes avellere ante colla sua abrumpunt. contra urticam remedium est stramento ab incubitu subdita radix earum.

  ardiolarum tria genera: leucon, asterias, pelion. hi in coitu anguntur; mares quidem cum vociferatu sanguinem etiam ex oculis profundunt. nec minus aegre pariunt gravidae. aquila tricenis diebus incubat et fere maiores alites, minores vicenis, ut miluus et accipiter. miluus fere parit numquam plus ternos, is qui aegolios vocatur et quaternos, corvus aliquando et quinos. incubant totidem diebus. cornicem incubantem mas pascit. pica novenos, melancoryphus supra xx parit, semper numero inpari, nec alia iis plures: tanto fecunditas maior parvis. hirundini caeci primo pulli sunt et fere omnibus quibus numerosior fetus.

  inrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pulvere, nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pavones, anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant. urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere. ova aceto macerata in tantum emolliuntur, ut per anulos transeant. servari ea in lomento aut hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. sale exinaniri creduntur.

  volucrum animal parit vespertilio tantum, cui et membranaceae pinnae uni. eadem sola volucrum lacte nutrit ubera admovens. parit geminos; volitat amplexa infantes secumque portat. eidem coxendix una traditur esse. in cibatu culices gratissimi.

  rursus in terrestribus ova pariunt serpentes, de quibus nondum dictum est. coeunt conplexu, adeo circumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. viperae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis dulcedine. terrestrium eadem sola intra se parit ova, unius coloris et mollia, ut pisces. tertio die intra uterum catulos excludit, dein singulis diebus singulos parit, xx fere numero. itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera occisa parente. ceterae serpentes contexta ova in terra incubant et fetum sequenti excludunt anno. crocodili vicibus incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium reddatur generatio.

  bipedum solus homo animal gignit. homini tantum primi coitus paenitentia, augurium scilicet vitae a paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis dierum noctiumque; ceteris satias in coitu, homini prope nulla. messalina claudi caesaris coniunx, regalem hanc existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae stipis eamque nocte ac die superavit quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere naturae, feminis vero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris hieme, feminas aestate hesiodus prodidit.

  coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia. cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque intervenire datur sine pernicie; coitus toto die, et his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit. avertuntur et canes, phocae, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohaerent. supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores superveniunt, in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, humanitus strati, irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera proiectae maremque femina amplexa. taurorum cervorumque feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu. cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu venerem novere.

  omnia animalia quo maiora corpore, hoc minus fecunda. singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt vitae spatia, neque crescentium tempestiva ad generandum aetas. quae solidas habent ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec inchoatos, in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes informe etiam magis quam supra dicta parit, rarumque est videre parientem. postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.

  canum plura genera. laconicae octavo mense utrimque generant; ferunt lx diebus et plurimum iii. ceterae canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius caecos habent catulos, et omnes totidem diebus. existimantur in urina attollere crus fere semenstres; id est signum consummati virium roboris. feminae hoc idem sidentes. partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omnes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque mares pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense. octonos laconicae pariunt. propria in eo genere maribus labore salacitas. vivunt laconici annis denis, feminae duodenis, cetera genera xv annis, aliquando et xx, nec tota sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes.

  felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt annis senis. dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis ubera siccante fetu. pariunt vero caecos. elephanti, ut diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. cameli xii mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere iterumque post annum inplentur a partu. equas autem post tertium demum aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque invitas. asinas et septimo die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire. a coitu solae animali
um currunt exadversus aquilonem austrumve, prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam volentes. nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse olympia praegnantem echecratidis thessali invenimus. equos et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas lx diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni admittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari, ut hominem lancinent, candida maxime veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso. aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres, apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos mirum est. quadripedum praegnantes venerem arcent praeter equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum.

  quaecumque animal pariunt, in capita gignunt circumacto fetu sub enixum, alias in utero porrecto. quadripedes gestantur extentis ad longitudinem cruribus et ad alvum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter duo genua naribus sitis. molas, de quibus ante diximus, gigni putant, ubi mulier non ex mare, verum ex semet ipsa tantum conceperit. ideo nec animari, quia non sit ex duobus, altricemque habere per se vitam illam quae satis arboribusque contingat. ex omnibus, quae perfectos fetus, sues tantum et numerosos edunt, nam plures contra naturam solidipedum aut bisulcorum.

  super cuncta est murium fetus, haut sine cunctatione dicendus, quamquam sub auctore aristotele et alexandri magni militibus. generatio eorum lambendo constare, non coitu, dicitur. ex una genitos cxx tradiderunt, apud persas vero praegnantes in ventre parentis repertas. et salis gustatu fieri praegnantes opinantur. itaque desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperiuntur neque extat qui murem hieme in agro effoderit. plurimi ita ad troada proveniunt et iam inde fugaverunt incolas. proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obituris vermiculum in capite gigni. aegypti muribus durus pilus sicut irenaceis. iidem bipedes ambulant ceu alpini quoque. - cum diversi generis coiere animalia, ita demum generant, si tempus nascendi par habent. - quadripedum ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, aristoteles negat. neque incubant eaedem, oblitae quo sint in loco enixae, quoniam huic animali nulla memoria; itaque per se catuli erumpunt.

  anguem ex medulla hominis spinae gigni accepimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine proveniunt, etiam in quadripedum genere, sicut salamandrae, animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi magnis imbribus proveniens et serenitate desinens. huic tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat.

  quaedam ergo gignuntur ex non genitis et sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver statumque tempus anni generant. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in iis masculum femininumve, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo. quae autem per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt, generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae. id magis declarabit natura eorum quae insecta dicuntur, arduae explanationis omnia et privatim dicato opere narranda. quapropter ingenium praedictorum et reliqua subtexetur edissertatio.

  ex sensibus ante cetera homini tactus, dein gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cernunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae: obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento, praeterea voce omni in sublime tendente, sermonem exaudiunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non iidem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solenes; ideo et silentium in more piscantibus. pisces quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam est, utpote cum plausu congregari feros ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in piscinis caesaris genera piscium ad nomen venire quosdamve singulos. itaque produntur etiam clarissime audire mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere.

  olfactum iis esse manifeste patet, quippe non omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odorantur. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agnitionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores, ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur in nassas. sentinae quidem navium odorem procul fugiunt, maxime tamen piscium sanguinem. non potest petris avelli polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. purpurae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animalium genere quis dubitet cornus cervini odore serpentes fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sulpuris formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia non advolant.

  tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius; nam et ostreis et terestrium vermibus quoque.

  existimaverim omnibus sensum et gustatus esse. cur enim alios alia sapores adpetant in quo vel praecipua naturae varietas et lusus: alia dentibus praedantur, alia unguibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine eruunt, alia acumine excavant, alia sugunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, vorant. nec minor varietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem scabere non cessent.

  venenis capreae et coturnices, ut diximus, pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes ovis, spectanda quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt, si iam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti frangunt intus atque ita putamina extussiunt, aut si tenerior est catulis adhuc aetas, orbe adprehensa spirae ita sensim vehementerque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro e reliqua, quae amplexu tenetur, sorbeant. simili modo avibus devoratis solidis contentione plumam excitam revomunt.

  scorpiones terra vivunt. serpentes, cum occasio est, vinum praecipue adpetunt, cum alioqui exiguo indigeant potu; eaedem minimo et paene nullo cibo, cum adservantur inclusae, sicuti aranei quoque, alioqui suctu viventes. ideo nullum interit fame aut siti venenatum. nam neque calor iis nec sanguis nec sudor, quae aviditatem naturali sale augent. in quo genere omnia magis exitialia, si suum genus edere ante quam noceant. condit in thesauros maxillarum cibum sphingiorum et satyrorum genus, mox inde sensim ad mandendum manibus expromit, et quod formicis in annum, sollemne est his in dies vel horas. unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea et fruge solidipedes, et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, et terra in fame. pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet ut bibere, sic edunt. ruminant praeter iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. pontici quoque mures simili modo remandunt.

  in potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. in africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures libyci, si bibere, moriuntur. orygem perpetuo sitientia africae generant ex natura loci potu carentem et mirabili modo ad remedia sitientium: namque gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis.

  insidunt in eadem africa pardi condensam arborem occultatique ex ramis in praetereuntia desiliunt atque e volucrum sede grassantur. feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, intellegentes odorem illum indicem sui esse. ergo et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut dif
ficulter apparet.

  sunt enim quaedam iis bella amicitiaeque, unde et adfectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus locis. dissident olores et aquilae, corvus et chloreus noctu invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et trochilus, si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae et ceterae minores aves, rursus cum trochilo mustela et cornix, turtur et pyrallis, ichneumones vespae et phalangia aranei, aquaticae brenthos et gavia et harpe, harpe et triorchis accipiter, sorices et ardiolae invicem fetibus insidiantes, - (aegithus avis minima cum asino; spinetis enim se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo pavet, ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) - volpes et milui, angues et mustelae et sues. aesalon vocatur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a volpibus. invicem haec catulos eius ipsamque vellit; quod ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus communem hostem. et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos et ipsa odit flores spinae devorantes, aegithum vero in tantum, ut sanguinem eorum credant non coire multisque ideo veneficiis infament. dissident thoes et leones, et minima aeque ac maxima. formicosam arborem urucae cavent. librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub umbra arboris suae tantaque vi morsu cerebrum adprehendit, ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante mortem est.

  rursus amici pavones et columbae, turtures et psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra volpium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra triorchin. quid, non et adfectus indicia sunt etiam in serpentibus, inmitissimo animalium genere dicta sunt quae arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce draconis. de aspide miraculum phylarcho reddatur. is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam.

 

‹ Prev