Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 317

by Pliny the Elder


  infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli ova gignentium praeter testudinem, nulli nisi sanguineum pulmonem habenti, nulli pedibus carentium. inter eam et alvum arteriae ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. in vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et saetarum capillamenta. vesica membrana constat, quae volnerata cicatrice non solidescit nec qua cerebrum aut cor involvitur; plura enim membranarum genera.

  feminis eadem omnia praeterque vesicae iunctus utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos appellant, hoc in reliquis animalibus volvam. haec viperae et intra se parientibus duplex, ova generantium adnexa praecordiis, et in muliere geminos sinus ab utraque parte laterum habet, funebris quotiens versa spiritum inclusit. boves gravidas negant praeterquam dextero volvae sinu ferre, etiam cum geminos ferant. volva eiecto partu melior quam edito: eiecticia vocatur illa, haec porcaria. primiparae suis optima, contra effetis. a partu, praeterquam eodem die suis occisae, livida ac macra. nec novellarum suum praeter primiparas probatur potiusque veterum, dum ne effetarum, nec biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxima ab eiecticia est occisae uno die post partum. huius et sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiae deterrimum. antiqui abdomen vocabant prius quam calleret, incientes occidere non adsueti.

  cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos pedibus et non cornigera adipe. concretus hic et, cum refrixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pinguescunt, ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia. omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. plerisque animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam sues spirantes a muribus tradunt adrosos, quin et l. aproni consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus inmobili onere.

  medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens, in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice. et iis dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias canora. delphinis ossa, non spinae, animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur aeque esse ulla. cartilaginea aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa. item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago rupta non solidescit nec praecisa ossa recrescunt praeterquam veterinis ab ungula ad suffraginem ... homo in longitudinem usque ad ter septenos annos, tum deinde ad plenitudinem. maxime autem pubescens nodum quendam solvere, et praecipue aegritudine, sentitur.

  nervi, orsi a corde bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati ossibus nodosque corporum, qui vocantur articuli, aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes, hic teretes, illic lati, ut quaeque poscit figuratio. nec hi solidantur incisi, mirumque, vulneratis summus dolor, praesectis nullus. sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces, arteriis enim constant; sed neque his molles piscium generis. ubi sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores revocant.

  inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae; his innatant venae, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum evidens, index fere morborum, in modulos certos legesque metricas per aetates - stabilis aut citatus aut tardus - discriptus ab herophilo medicinae vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus gubernacula vitae temperat. arteriae carent sensu, nam et sanguine. nec omnes vitalem continent spiritum, praecisisque torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimumque sanguinis.

  venae in praetenues postremo fimbrias supter totam cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. venarum in umbilico nodus ac coitus.

  sanguis quibus multus et pinguis, iracundi. maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio. emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit. animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora quibus tenuior, timidiora quibus minimus aut nullus. taurorum celerrime coit atque durescit - ideo pestifer potu - , proxime aprorum, at cervorum caprearumque et bubalorum omnino non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus. iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copiosus, quoniam absumitur pingui. profluvium eius uni fit in maribus homini, aliis nare alterutra vel utraque, quibusdam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper macrino visco praetorio viro et omnibus annis volusio saturnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incrementum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius bibere.

  quae animalium latere certis temporibus diximus, non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius ad minima momenta mutari, non somno tantum minore materia suffusi, verum ad singulos animi habitus, pudore, ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim irae et alius verecundiae. nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.

  sunt qui suptilitatem animi constare non tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corporum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines; boum terga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spiritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine, cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non crocodilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia. hippopotami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur illis. ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubicumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in bucca cilioque.

  quae animal pariunt, pilos habent; quae ova, pinnas aut squamas aut corticem, ut testudines, aut cutem puram, ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi. praecisae non crescunt, evulsae renascuntur. membranis volant fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis inter tecta. vespertilionum alae quoque articulos habent.

  pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et sub pedibus, quae utraque trogus et in lepore tradidit, hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens. villosissimum animalium lepus. pubescit homo solus, quod nisi contigit, sterilis in gignendo est, seu mas seu femina. pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi castratis non nascuntur, congeniti autem non desinunt, sicut nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus stetere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur. quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. viris crescunt maxime in capillo, mox in barba. recisi non, ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime phthisi, et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis congeniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadripedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt. quadripedum dorsa pilosa, ventres glabri. - boum coriis glutinum excoquitur, taurorumque praecipuum. -

  mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum ves
pertilioni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus, ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare non arbitror. asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes. alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut leaenae. elephans tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos habentium. primis genitis in quoque partu sues primas praebent - eae sunt faucibus proximae - , et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet. ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in oblicum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur. et ballaenae autem vitulique marini mammis nutriunt fetus.

  mulieri ante septimum mensem profusum lact inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre. plerisque autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli lact habent, donec iterum gravescant. suavissimum id existimatur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante partum non habet, et primo semper a partu colostrae fiunt, ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia. asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse letale est. genus mali vocatur colostratio. caseus non fit ex utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissimum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coaguli vice utantur. conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. poppaea certe, domiti neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas.

  coagulum hinnulei, leporis, haedi laudatum, praecipuum tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, densantes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum. spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros omnes infantesque nostros ita ungui.

  laus caseo romae, ubi omnium gentium bona comminus iudicantur, e provinciis nemausensi praecipua, lesurae gabalicoque pagis, sed brevis ac musteo tantum commendatio. duobus alpes generibus pabula sua adprobant: delmaticae docleatem mittunt, ceutronicae vatusicum. numerosior appennino: cebanum hic e liguria mittit ovium maxime lacte, sassinatem ex vmbria mixtoque etruriae atque liguriae confinio luniensem magnitudine conspicuum, quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem urbi vestinum eumque e caedicio campo laudatissimum. et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis praeferendus; nam galliarum sapor medicamenti vim optinet. trans maria vero bithynus fere in gloria est. inesse pabulis salem, etiam ubi non detur, ita maxime intellegitur, omni in salem caseo senescente, quales redire in musteum saporem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt zoroastren in desertis caseo vixisse annis xx ita temperato, ut vetustatem non sentiret.

  terrestrium solus homo bipes. uni iuguli, umeri, ceteris armi; uni ulnae. quibus animalium manus sunt, intus tantum carnosae, extra nervis et cute constant.

  digiti quibusdam in manibus seni. m. corani ex patricia gente filias duas ob id sedigitas accipimus appellatas et volcacium sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti ternos articulos habent, pollex binos; et digitis adversus universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, crassior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi, inter quos medius longissime protenditur. quibus ex rapina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus, in reliquis quaterni. leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos.

  bracchia non omnibus paria secum. studioso threci in c. caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem.

  animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri. nam simiarum genera perfectam hominis imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mammas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium. pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae, sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et articuli ut homini, ac praeter genitale - et hoc in maribus tantum - viscera etiam interiora omnia ad exemplar.

  vngues clausulae nervorum summae existimantur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati, hominibus lati - et defuncto crescunt - , rapacibus unci, ceteris recti, ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto; huic enim informes, numero quidem v, sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal generant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum.

  homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova parientibus quadripedum, crocodilo, lacertis, priora genua post curvantur, posteriora in priorem partem. sunt autem crura his obliqua, humani pollicis modo. sic et multipedibus praeterquam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in priora curvant, suffraginem in posteriora.

  hominis genibus quaedam et religio inest observatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas. namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera: osculis aversa adpetitur, in fide porrigitur. antiquis graeciae in supplicando mentum attingere mos erat. est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur; est post aurem aeque dexteram nemeseos, quae dea latinum nomen ne in capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proximum a minimo digitum, veniam sermonis a diis ibi recondentes.

  varices in cruribus viro tantum, mulieri raro. c. marium, qui vii consul fuit, stanti sibi extrahi passum unum hominum oppius auctor est.

  omnia animalia a dextris partibus incedunt, sinistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim, hoc est, ut sinister pes non transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi, feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa. reperitur apud auctores quendam in aegypto non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibusdam. namque et hinc cognomina inventa planci, plauti, pansae, Scauri, sicut a cruribus vari, vatiae, vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis. nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio carnosus ut ursi, qua de causa in longiore itinere sine calceatu fatiscunt.

  vngulae veterino tantum generi renascuntur. sues in illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas. cornigera fere bisulca; solida ungula et bicorne nullum, unicorne asinus tantum indicus; unicorne et bisulcum oryx. talos asinus indicus unus solidipedum habet, nam sues ex utroque genere existimantur, ideo foedi earum. hominem qui existimarunt habere, facile convicti. lynx tantum digitos habentium simile quiddam talo habet; leo etiamnum tortuosius. talus autem rectus est in articulo pedis, ventre eminens co
ncavo, in vertebra ligatus.

  avium aliae digitatae, aliae palmipedes, aliae inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed omnibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce. hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem in magnam longitudinem porrigit; collum circumagit in aversam se; ungues ei grandes ceu graculis. avium quibusdam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos habentium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, docent et drepanin, quae ex his rarissime apparet. - visae iam et serpentes anserinis pedibus. -

  insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi. cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos. quae hunc numerum pedum excessere terrestria, ut plerique vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et centenos. numerus pedum inpar nulli est.

  solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea exporrigentia se verius quam crescentia. itaque in infantia scabunt aures posterioribus pedibus, quod addita aetate non queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat. hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perveniat. pumilionum genus in omnibus animalibus est, atque etiam inter volucres.

 

‹ Prev