Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 318

by Pliny the Elder


  genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris, unde etiam calculo humano remedia praecipua. urso quoque, simul atque expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem amputantibus matris deum gallis. contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio, sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse neronis principatu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas subiunctas carpento suo equas, in treverico galliae agro repertas: ceu plane visenda res esset principem terrarum insidere portentis.

  testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi. delphino praelongi ultima conduntur alvo; et elephanto occulti. ova parientium lumbis intus adhaerent, qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli, sed eorum vice binae ad genitalia a renibus venae. buteonibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturae franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus semiviri genus habent. - mares in omni genere fortiores sunt praeterquam pantheris et ursis.

  caudae praeter hominem ac simias omnibus fere et animal et ova gignentibus, pro desiderio corporum nudae hirtis, ut apris, parvae villosis, ut ursis, praelongae saetosis, ut equis. amputatae lacertis et serpentibus renascuntur. piscium meatus gubernaculi modo regunt atque etiam in dexteram ac laevam motae ut remigio quodam inpellunt. lacertis inveniuntur et geminae. boum caudis longissimus caulis atque in ima parte hirtus; idem asinis longior quam equis, sed saetosus veterinis. leoni in prima parte ut bubus et sorici, pantheris non item; vulpibus et lupis villosus ut ovibus, quibus procerior. sues intorquent, canum degeneres sub alvum reflectunt.

  vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare. credatur sane item aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum sine ullo sunt sono - stridorem eum dentibus fieri cavillantur - , et is, qui caper vocatur in acheloo amne, grunnitum habet et alii, de quibus diximus. ova parientibus sibilus, serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum tamen in his refert et locorum natura: mutae in macedonia traduntur, muti et apri. avium loquaciores quae minores, et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus, aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut gallinaceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lusciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in alio omni genere exilior quam maribus, in homine etiam castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam totus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris locutus est croesi filius et in crepundiis prodigio, quo totum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. vox roboratur a xiiii annis; eadem in senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur.

  mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, item rudi parietum circumiectu, doliis etiam inanibus. currit eadem recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas impediat. vox in homine magnam voltus habet partem. adgnoscimus ea prius quam cernamus non aliter quam oculis, totidemque sunt hae, quot in rerum natura mortales, et sua cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum toto orbe diversitas, hinc tot cantus et moduli flexionesque, sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque quam a beluis, fecit.

  membra animalibus adgnata inutilia sunt, sicut sextus homini semper digitus. placuit in aegypto nutrire portentum, binis et in aversa capitis parte oculis hominem, sed iis non cernentem.

  miror equidem aristotelem non modo credidisse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non sprevit. igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes et plures quam xxxii dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor, et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili modo apud nos trogus, et ipse auctor e severissimis, quos verbis eius subiciam: “frons quibus est magna, segnem animum subesse significat; quibus parva, mobilem; quibus rotunda, iracundum, velut hoc vestigio tumoris apparente. supercilia quibus porriguntur in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores; quibus in totum demissa, malivolos et invidos. oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est.” hactenus trogus.

  animae leonis virus grave, ursi pestilens. contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluribus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio. dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue, exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena est, ut neque id ipsum, quo vivitur, in vita iuvaret. parthorum populis haec praecipue et a iuventa propter indiscretos cibos, namque et vino faetent ora nimio; sed sibi proceres medentur grano assyrii mali, cuius et suavitas praecipua, in esculenta addito.

  elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit. diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus eximerent. quin et subus serpentes in pabulo sunt, et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei aspersu necantur, vultures unguenti - qui fugat alios appetunt odorem - , scarabaei rosa. quasdam serpentes scorpio occidit. scythae sagittas tingunt viperina sanie et humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico adfert levi tactu.

  quae animalium pascerentur veneno diximus. quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. apros in pamphylia et ciliciae montuosis salamandra ab iis devorata qui edere, moriuntur: neque enim est intellectus ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit salamandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur, item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est vitae! vespae serpente avide vescuntur, quo alimento mortiferos ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus, ut in tractu pisce viventium theophrastus prodat boves quoque pisce vesci, sed non nisi vivente.

  homini cibus utilissimus simplex, acervatio saporum pestifera et condimento perniciosior. difficulter autem perficiuntur omnia in cibis acria, aspera, inconsueta, varia, nimia et avide hausta, et aestate quam hieme difficilius et in senecta quam in iuventa. vomitiones homini ad haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, inimicae oculis maxime ac dentibus.

  somno concoquere corpulentiae quam firmitati utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere. pervigilio quidem praecipue vincuntur cibi. augescunt corpora dulcibus atque pinguibus et potu, minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes quoque in africa quarto die bibunt. homini non utique septimo letalis inedia; durasse et ultra undecimum plerosque certum est. morbus esuriendi semper inexplebili aviditate uni animalium homini.

  quaeda
m rursus exiguo gustu famem ac sitim sedant conservantque vires, ut butyrum, hippace, glycyrrhiza. perniciosissimum autem et in omni quidem vita quod nimium, praecipue tamen corpori, minuique quod gravet quolibet modo utilius.

  verum ad reliqua naturae transeamus.

  LIBER XII

  animalium omnium quae nosci potuere naturae generatim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa anima carentia - quandoquidem nihil sine ea vivit - , terra edita et inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus, libro vestis. etiam nunc gentes sic degunt. quo magis ac magis admirari subit his a principiis caedi montes in marmora, vestes ad seras peti, unionem in rubri maris profunda, zmaragdum in ima tellure quaeri. ad hoc excogitata sunt aurium vulnera, nimirum quoniam parum erat collo, crinibus, manibus gestari, nisi infoderentur etiam corpori. quam ob rem sequi par est ordinem vitae et arbores ante alia dicere ac moribus primordia ingerere nostris.

  haec fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant. nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut iovi aesculus, apollini laurus, minervae olea, veneri myrtus, herculi populus. quin et silvanos faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam e caelo attributa credimus. arbores postea blandioribus fruge sucis hominem mitigavere. ex his recreans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pisces expetantur, etiam nunc tamen secundae. mille praeterea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et mensarum pedes. produnt alpibus coercitas ut tum inexsuperabili munimento gallias hanc primum habuisse causam superfundendi se italiae, quod helico ex helvetiis civis earum fabrilem ob artem romae commoratus ficum siccam et uvam oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter haec vel bello quaesisse venia sit.

  sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia tantum ex alieno petitam orbe platanus haec est, in mare ionium diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum invecta, inde in siciliam transgressa atque inter primas donata italiae et iam ad morinos usque pervecta ac tributarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro umbra pendant. dionysius prior siciliae tyrannus regium in urbem transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem augescere aut alias fuisse in italia ac nominatim hispania apud auctores invenitur.

  hoc actum circa captae urbis aetatem, tantumque postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur. conpertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam arbores vina potare.

  celebratae sunt primum in ambulatione academiae athenis cubitorum xxxiii radice ramos antecedente. nunc est clara in lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri adposita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ramis arborum instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos conplexa pumices, tam digna miraculo, ut licinius mucianus ter consul et nuper provinciae eius legatus prodendum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis, ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia crepitus, laetiorem quam marmorum nitore, picturae varietate, laquearium auro cubuisse in eadem. aliud exemplum gai principis in veliterno rure mirati unius tabulata laxeque ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati, cum ipse pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii capaci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. est gortynae in insula creta iuxta fontem platanus una insignis utriusque linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque ei graeciae fabulositas superfuit iovem sub ea cum europa concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in cypro. sed ex ea primum in ipsa creta, ut est natura hominum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium, quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est quam soles aestate arcere, hieme admittere. inde in italiam quoque ad surburbana sua claudio principe marcelli aesernini libertus, sed qui se potentiae causa caesaris libertis adoptasset, spado thessalicus praedives, ut merito dici possit is quoque dionysius, transtulit id genus. durantque et in italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa excogitavit italia.

  namque et chamaeplatani vocantur coactae brevitatis, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit. fit autem et serendi genere et recidendi. primus c. matius ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora tonsilia intra hos lxxx annos.

  peregrinae et cerasi persicaeque et omnes quarum graeca nomina aut aliena, sed quae ex iis incolarum numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. in praesentia externas persequemur a salutari maxime orsi.

  malus assyria, quam alii medicam vocant, venenis medetur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis. pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque animalium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus. temptavere gentes transferre ad sese propter remedii praestantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dicantur. sed nisi apud medos et in perside nasci noluit. haec est cuius grana parthorum proceres incoquere diximus esculentis commendandi halitus gratia. nec alia arbor laudatur in medis.

  lanigeras serum in mentione gentis eius narravimus, item indiae arborum magnitudinem. unam e peculiaribus indiae vergilius celebravit hebenum, nusquam alibi nasci professus. herodotus eam aethiopiae intellegi maluit in tributi vicem regibus persidis e materia eius centenas phalangas tertio quoque anno pensitasse aethiopas cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque, vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita significavit, aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori auctoritas erat urbis nostrae cccx anno; tunc enim auctor ille historiarum condidit thuriis in italia, quo magis mirum est quod eidem credimus, qui padum amnem vidisset neminem ad id tempus asiae graeciaeque visum. cognita aethiopiae forma - ut diximus, nuper allata neroni principi - raram arborem meroen usque a syene fine imperii per [dcccclxxxxvi] p. nullamque nisi palmarum generis esse docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit hebenus.

  romae eam magnus pompeius triumpho mithridatico ostendit. accendi fabianus negat, uritur tamen odore iucundo. duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum, purae et enodis materiae nigri splendoris ac vel sine arte protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota india dispersum.

  est ibi et spina similis, sed deprehensa vel lucernis igni protinus transiliente.

  nunc eas exponemus, quas mirata est alexandri magni victoria orbe eo patefacto.

  ficus ibi eximia pomo, se ipsa semper serens. vastis diffunditur ramis, quorum imi in terram adeo curvantur, ut annuo spatio infigantur novamque sibi progeniem faciant circa parentem in orbem quodam opere topiario. intra saepem eam aestivant pastores, opacam pariter et munitam vallo arboris, decora specie subter intuenti proculve fornicato ambitu. superiores eiusdem rami in excelsum emicant silvosa multitudine, vasto matris corpore, ut lx passus pleraeque orbe colligant, umbra vero bina stadia operiant. foliorum latitudo peltae effigiem amazonicae habet; ea causa fructum integens crescere prohibet. rarus ... que nec fabae magnitudinem excedens, sed per folia solibus coctus praedulcis sapore et dignus miraculo arboris. gignitur circa acesinen maxime amnem.

  maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes indorum vivunt. folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. fructum cortice emittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. arbori nomen palae, pomo arierae. p
lurima est in sydracis, expeditionum alexandri termino. est et alia similis huic, dulcior pomo, sed interaneorum valetudini infesta. edixerat alexander ne quis agminis sui id pomum attingeret.

  genera arborum macedones narravere maiore ex parte sine nominibus. est et terebintho similis cetera, pomo amygdalis, minore tantum magnitudine, praecipuae suavitatis, in bactris utique. hanc aliqui terebinthon esse proprii generis potius quam similem ei putaverunt. sed unde vestes lineas faciunt, foliis moro similis, calyce pomi cynorrhodo. serunt eam in campis, neque est gratior vinearum prospectus.

  oliva indiae sterilis praeterquam oleastri fructus. passim vero quae piper gignunt iunipiris nostris similes, quamquam in fronte caucasi solibus opposita gigni tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant parvulis siliquis, quales in phasiolis videmus. hae prius quam dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate ostendunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque caeli intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania, quod vocant bregma, sic indorum lingua significante mortuum. hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id enim in arabia atque trogodytica in villis nascitur, parva herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. pretium eius in libras #1108 vi. piper longum facillime adulteratur alexandrino sinapi. emitur in libras #1108 xv, album #1108 vii, nigrum #1108 iiii. usum eius adeo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit, in aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commendatio est aliqua. sola placere amaritudine, et hanc in indos peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appetenda aviditate esurire non fuit satis utrumque silvestre gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel argentum.

 

‹ Prev